B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Leges XII
ca. 450 a. Chr. n.
     
   



T a b u l a   I

_____________________________________



Reconstructio


[1]  si in ius vocat, ito. ni it, antestamino. igitur em capito.
(Cicero, de leg. 2, 4, 9; Gellius 20, 1, 25; Porphyrio ad Hor. sat. 1, 9, 76)

[2]  si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. (Festus 210, 310) 
[3]  si morbus aevitasve vitium escit, iumentum dato. si nolet, arceram ne sternito.
(Gellius 20, 1, 25)

[4]  assiduo vindex assiduus esto. proletario iam civi quis volet vindex esto.
(Gellius 16, 10, 5)

[5]  nex . . . forti sanati . . .
(Festus 348)

[6]  rem ubi pacunt, orato.
(auct. ad Her. 2, 13, 20; Gellius 17, 2, 10)
[7]  ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem caussam coiciunto. com peroranto ambo praesentes.
(auct. ad Her. 2, 13, 20; Gellius 17, 2, 10)
[8]  post meridiem praesenti litem addicito.
(Gellius 17, 2, 10; Varro, ling. lat. 7, 51; Festus 305)
[9]  si ambo praesentes, solis occasus suprema tempestas esto.
(Gellius 17, 2, 10; Varro, ling. lat. 7, 51; Festus 305)

[10]  ... cum proletarii et adsidui et sanates et vades et subvades et XXV asses et taliones ... evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas ... lege Aebutia lata consopita ist ... (Gellius 16, 10.,8)