B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Leges XII
ca. 450 a. Chr. n.
     
   



T a b u l a   I X

_____________________________________


[1]  «Privilegia ne inroganto; de capite civis nisi per maximum comitiatum . . . ne ferunto .» (Cicero, de leg. 3, 4, 11).

[2]  Leges praeclarissimae de XII tabulis tralatae duae, quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat (Cicero, de leg. 3, 19, 44).

[3]  Duram esse legem putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem [iu]dic[a]ndam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur? (Gellius 20, 1, 7)

[4]  Quaestores . . .  qui capitalibus rebus praeessent, . . .  appellantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabularum (Pomponius, D. 1, 2, 2, 23).

[5]  Lex XII tabularum iubet eum, qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit, capite puniri (Marcianus, D. 48, 4, 3).

[6]  Interfici . . .  indemnatum quemcunque hominem etiam XII tabularum decreta vetuerunt (Salvianus, de gubern. dei 8, 5, 24).