BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Maccius Plautus

ca. 250 - 184

 

Amphitruo

 

Actus II

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Scaena I.

Amphitrvo. Sosia. [Servi.]

 

551

Amphitruo Age í tu secúndum. Sosia Sequór, subsequór te.

Amphitruo Scelestissimum te arbitror. Sosia Nam quam ob rem?

Amphitruo Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est

mihi praedicas. Sosia Eccere, iam tuatim

555

facis <tu>, ut tuis nulla apud te fides sit.

Amphitruo Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam

scelestam, scelus, linguam abscidam. Sosia Tuos sum,

proinde ut commodumst et lubet quidque facias;

tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,

560

numquam ullo modo me potes deterrere.

Amphitruo Scelestissime, audes mihi praedicare id,

domi te esse nunc, qui hic ades? Sosia Vera dico.

Amphitruo Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie

dabo. Sosia Istuc tibist in manu, nam tuos sum.

565

Amphitruo Tun me, verbero, audes erum ludificari?

tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac

vidit nec potest fieri, tempore uno

homo idem duobus locis ut simul sit?

Sosia Profecto ut loquor res ita est. Amphitruo Iuppiter te

570

perdat. Sosia Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?

Amphitruo Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?

Sosia Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†

verum haud mentior, resque uti facta dico.

Amphitruo Homo hic ébrius est, ut opínor.

575

Sosia Útinam ita essem. Amphitruo Optás quae facta.

Sosia Égone? Amphitruo Tu istic. úbi bibisti? Sosia Nusquam equidem bibi. Amphitruo Quid hoc sit

hominis? Sosia equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, écquid audis?

et apud te adsum Sosia idem. satin hoc plane, satin diserte,

ere, nunc videor tibi locutus esse? Amphitruo Vah,

580

ápage te a me. Sosia Quíd est negoti?

Amphitruo Péstis te tenet. Sosia Nám quor istuc

dicis? equidem valeo et salvos

sum recte, Amphitruo. Amphitruo At te ego faciam

hodie proinde ac meritus es,

584a

ut minus valeas et miser sis,

584b

salvos domum si rediero: iam

585a

sequere sis, erum qui ludificas

585b

dictis delirantibus,

586

qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,

nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri

possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;

quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.

590

Sosia Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,

apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.

Amphitruo Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)

fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici volo.

Sosia Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,

595

neque tibi istuc mirum *** mágis videtur quam mihi.

Amphitruo Quo modo? Sosia Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;

neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,

donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.

ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,

600

edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.

neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.

nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum –

Amphitruo Quid igitur? Sosia Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.

Amphitruo Quas, malum, nugás? satin tu sanus es? Sosia Sic sum ut vides.

605

Amphitruo Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,

postquam a me abiit. Sosia Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.

Amphitruo Quis te verberavit? Sosia Egomet memet, qui nunc sum domi.

Amphitruo Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.

omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.

610

Sosia Tuos est servos. Amphitruo Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,

neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.

Sosia At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom

praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,

Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item

615

qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.

Amphitruo Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?

Sosia Quin intro ire in aedis numquam licitum est. Amphitruo Quis te prohibuit?

Sosia Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.

Amphitruo Quis istic Sosia est? Sosia Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?

620

Amphitruo Sed quid ais? num obdormivisti dudum? Sosia Nusquam gentium.

Amphitruo Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam –

Sosia Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.

vigilans vidi, vigilans nunc <te> video, vigilans fabulor,

vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.

625

Amphitruo Quis homo? Sosia Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?

Amphitruo Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.

Sosia Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.

Amphitruo Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.

[sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.

630

Sosia Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;

non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom.

Amphitruo Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.]