BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sextus Pompeius Festus

floruit ca. 150

 

De verborum significatu

quae supersunt

 

Litterae U/V

 

________________________________________________________________

 

 

 

<Vici> . . . cipiunt ex agris, qui ibi villas non habent, ut Marsi aut Peligni. Sed ex vic[t]is partim habent rempublicam et ius dicitur, partim nihil eorum et tamen ibi nundinae aguntur negoti gerendi causa, et magistri vici, item magistri pagi quotannis fiunt. Altero, cum id genus aedificio<rum defi>nitur, quae continentia sunt his oppidis, quae . . . itineribus regionibusque distributa inter se distant, nominibusque dissimilibus discriminis causa sunt dispartita. Tertio, cum id genus aedificiorum definitur, quae in oppido privi in suo quisque loco proprio ita aedifica<n>t, ut in eo aedificio pervium sit, quo itinere habitatores ad suam quisque habitationem habeant accessum. Qui non dicuntur vicani, sicut hi, qui aut in oppidi vicis, aut hi, qui in agris sunt, vicani appellantur.

 

Viget dictum videtur a vi agendo; sed non in agendis hostilibus[que] rebus, verum his, quae cele . . . concitato animo ad bonam frugem ten<d> . . .

 

Voisgram avem quae se vellit augures . . . eandem fucillantem appellant . . .

 

Viginti quinque poenae in XII significat viginti quinque asses.

 

Victimam Aelius Stilo ait esse vitulum ob eius vigorem. Alii aut quae vincta adducatur ad altare, aut quae ob hostis victos immoletur.

 

Vectigal aes appellatur, quod ob tri<bu>tum et stipendium et aes equestre et hordiar<ium> populo debetur.

 

Viae sunt et publicae, per . . . e omnibus licet, et privatae, quibus neminem uti . . . praeter eorum quorum sunt. Et ita privatae VIII pedes in latitudine iure et lege, publicae quantum ratio utilitatis permittit. lex iubet XVI <in anfracto fle> xuque pedes esse vias ut qui «vias muniunto: †onisam† dilapidassunt, qua volet, iumento ageto.»

 

Viatores appellantur, qui magistratibus apparent, eo quia initio, omnium tribuum cum agri in propinquo erant Urbis atque adsidue homines rusticabantur, crebrior opera eorum erat in via quam urbe, quod ex agris plerumque homines evocabantur a magistratibus.

 

Verticulas Ateius articulos dixit . . . cum ait Lucilius . . . ita appellavit . . . Vertebras

 

<Volae> . . .

 

<Volones> . . .

 

<Versuti> . . .

 

Vernae, qui in villis vere nati, quod tempus duce natura feturae est, et tunc rem divinam instituerit Marti Numa Pompilius pacis concordiae obtinendae gratia inter Sabinos Romanosque, ut vernae viverent ne<u> vincerent. Romanos enim vernas appellabant, id est ibidem natos, quos vincere perniciosum arbitrium Sabinis, qui coniuncti erant cum populo Romano.

 

Vergiliae dictae, quod earum ortu ver finitur, et aestas incipit.

 

<Viritanus> . . .

 

<Verruncent> . . .

 

<Vastum> . . . vexatur. Accius: «Iam hanc urbem ferro vastam faciet Peleus»; [et] Pacuvius: «<S>quales scabresque inculta vastitudine.»

 

«Vae victis» in proverbium venisse existimatur. cum Roma capta [a] Senonibus Gallis aurum ex conventione et pacto adpen . . ., ut recederent. Quod iniquis ponderibus ex<igi> a barbaris querente Ap. Claudio, Brennus rex Gallorum ad pondera adiecit gladium et dixit: Vae victis. Quem postea persecutus Furius Camillus, cum insidiis circumventum concideret, et quereretur contra foedus fieri, eadem voce remunerasse dicitur.

 

Vegrande significare alii aiunt male grande, ut vecors, vesanus, mali cordis maleque sanus. Alii parvom, minutum, ut cum dicimus: vegrande frumentum; et Plautus in Cistellaria: «Quin is, si itura es nimium is vegrandi gradu.»

 

Vecors est turbati et mali cordis. Pacuvius in Iliona: «Paelici superstitiosae cum vecordi coniuge»; et Novius in Hercule coactore: «Tristimoniam ex animo deturbat et vecordiam.»

 

«Vapula Papiria» in proverbio fuit antiquis, de quo Sinnius Capito sic refert: tum dici solitum est, cum vellent minantibus [ibi] significare se eos negligere et non curare, fretos iure libertatis. Plautus in Feneratrice: «Heus tu! in barbaria quod fecisse dicitur libertus suae patronae, ideo dico . . .: Libertas salve, vapula Papiria.» In barbaria est in Italia. Aelius hoc loco vapula posi<tum esse> ait pro dole, Varro pro peri, teste Terentio in Phormione: «<Non manes Vapula. Id quidem tibi iam fiet, nisi> resistis, verbero?» et Plautus in Curculione: «Reddin an non mulierem prius quam te huic meae machaerae obicio, mastigia Vapula ergo te vehementer iubeo; ne me territes.»

 

Vacerram et Aelius et alii complures vocari aiunt stipitem . . . ices solent religare. Ateius vero Philologus . . . um ad male dicendum magnae acerbitat<is> . . . vecors et vesanus teste Livio, qui dicit: «. . . corde et malefica vecordia.»

 

Vagorem pro vagitu, Ennius lib. XVI: «Qui clamos oppugnantis vagore volanti»; Lucretius lib. II: «Et superantur item: miscetur funere vagor.» Valvoli fabae folliculi appellati sunt, quasi vallivoli, quia vallo factis excutiantur.

 

Vagulatio in [l.] XII significat quaestio cum convicio. «Cui testimonium defu[g]erit, is tertis diebus ob portum obvagulatum ito.»

 

Valgos Opillus Aurelius aliique complures aiunt dici, qui diversas suras habeant. Plautus in Milite glorioso, qui talos vitiosos: «Maiorem partem videas valgis talis»; et in Sitellitergo: «†Fit† ea mihi insignitos pueros pariat postea, aut varum aut valgum aut compernem aut paetum aut b<r>occhum filium» Viere alligare significat, ut hic versus demonstrat: «Iba<nt> malaci viere Veneriam corollam.» Unde vimina, et vasa viminea, quae vinciuntur ligan . . . στρόφοι.

 

Vermina dicuntur dolores corporis cum quodam minuto motu, quasi <a vermibus scindatur.>

 

Veruta pila dicuntur, quod <velut verua> habent praefixa. Ennius lib. X «Cursus quingentos saepe veruti.»

 

Urvat Ennius in Andromeda significat circumdat, ab eo sulco, qui fit in urbe condenda urvo aratri, quae fit forma simillima uncini curvatione buris et dentis, cui praefigitur vomer. Ait autem: «Circum sese urvat ad pedes a terra quadringentos caput.»

 

Ungulus Oscorum lingua anulus, ut . . .: «si quid monumenti nacta est, qui e[or]um requireret. Est ungulus, quem ei detraxit ebrio.» Pacuvius in Iliona: «Repugnanti ego porro hunc vi detraxi ungulum»; et in Atalanta: «Suspensum in laevo brachio ostendo ungulum.»

 

Unciaria lex appellari coepta est, quam L. Sulla et Q. Pom<peius Rufus> tulerunt, qua sanctum est, ut debitores decimam partem . . .

 

<Vinalia> . . .

 

<Venerari> . . . . . .

 

<Venen> . . . bant antiqui, cuius color inficiendo mutabatur, ut Ennius cum ait: «Cum illud, quo iam semel est imbuta veneno.»

 

Ventabam dixisse antiquos <veri>simile est, cum et praepositione adiecta . . . adventabam.

 

Vesat upum† est vel . . . quod Graeci ὕειν dicunt.

 

Vend<itiones> . . . dicebantur censorum locationes; quod vel<ut fr>uctus locorum publicorum venibant.

 

Viminalis et porta et collis appellantur, quod ibi viminum fuisse videtur silva, ubi est et ara Iovi Vimino consecrata.

 

Vindex ab eo, quod vindicat, quo minus is, qui prensus est ab aliquo, teneatur.

 

Vineae, ut Verrius praecipit, quod vini feraces sint. Etiam militares quaedam machinationes a similitudine appellantur.

 

Vivatus et vividus a poetis dicuntur a vi magna.

 

Vindiciae appellantur res eae, de quibus controversia est: quod potius dicitur ius quia fit inter eos qui contendunt. [M.] Cato in ea quam scribsit L. Furio de aqua: . . . s praetores secundum populum vindicias dicunt.» . . . Lucilius: «Nemo hic vindicias neque sacra . . . en veretur.» De quo verbo Cincius sic ait: «Vindiciae olim dicebantur illae, quae ex fundo sumptae in ius adlatae erant.» At Ser. Sulpicius . . . iam singulariter formato vindiciam esse ait . . . <q>ua de re controversia est, ab eo quod vindicatur . . . XII: «Si vindiciam falsam tulit, si velit is . . . tor arbitros tris dato; eorum arbitrio . . . fructus duplione damnum decideto.»

 

<Umbrae> . . .

 

<Vallesit> . . .

 

<Vexillum> . . .

 

<Vinnulus> . . .

 

<Victus> . . .

 

<Ungustus> . . .

 

<Vadem> . . .