BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII.

Superborum ruinam omnium

esse gravissimam.

 

Inter omnes igitur lapsus hominum, inter omnia commissa peccantium, nulla est gravior quam superborum ruina; maxime cum ipsa elatio in Dei tendit injuriam. Nam aliter inflantur, qui cupiditate extollentiae singularis omnibus appetunt anteferri; aliter vero intumescunt, qui Dei auxilium refutantes, quae fieri sine ipsius opere non possunt, ex sua perfici virtute contendunt, et spem suam a Domino auferunt, atque ad se transferunt: ut adimpleatur in eis quod scriptum est: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus. Haec superbia a diabolo sumpsit exordium: qui quoniam sua, quam a Creatore acceperat, potentia et dignitate sibi placuit, seque auctoris sui gloriae comparavit, cum iis angelis quos in consensum impietatis suae traxerat, a coelesti humilitate dejectus est. Et ideo primis hominibus nocere potuit, quia illis male credulis per mendacia venenata persuasit ut meliores se futuros putarent, si in libertatem sui arbitrii prosilirent, quam si in legis datae custodia permanerent.