BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum X.

Ex bonis operibus superbiam et Pelagianam haeresim esse

natam; nec non et Pelagianorum reliquias.

 

Cum ergo per ineffabilem misericordiam Dei captivis libertas, perditis salus, mortuis vita reparatur, cum in sacramento crucis et resurrectionis Christi ad novitatem redit vetustas, et ad innocentiam regeneratur impietas, antiquus hostis malignius fremit et acrius inardescit, et cum innumeris nocendi artibus humanum genus nitatur evertere, serens discordias, incitans iras, acuens cupiditates, suadens turpia, falsa commentans et errorum laqueos per opinionum commenta multiplicans, plus uritur de virtute stantium quam laetetur de fragilitate labentium. Multi enim servientes Deo, et in lege ejus die ac nocte meditantes, cruxifixerunt carnem suam cum desideriis et concupiscentiis, omniumque illecebrarum incentiva domuerunt; non damnis victi, non persecutionibus fracti, non prosperitatibus depravati, mundum istum nec dilexere obsequentem, nec timuere terrentem. Tantam itaque firmitatem, et tam sublime propositum qua impugnatione diabolus posset adoriri, nisi ut quibus non potuerat persuadere vitiorum amorem, immitteret laudis cupiditatem; et inde novissima instrueretur tentatio, unde nocuit prima deceptio? Non itaque desidiosis et tepidis, neque inertibus et incultis, sed magis quibusdam animis sedulis et bonorum actuum probitate luculentis, per gloriam irrepsit humanam; et quos impulsione non movit, elatione dejecit. Quanto enim clariores erant meritis, tanto eos aptiores suis invenit insidiis. In paradiso namque Ecclesiae constitutos, et virtutum deliciis abundantes, ad confidentiam liberi incitavit arbitrii, ut profectus suos in se constituerent, et ad arborem propriae voluntatis manum praesumptionis extenderent. Restiterunt quidem huic impietati recta innumerabilium corda sanctorum, et non solum docti quique pontifices, verum etiam universales Ecclesiae plebes, apostolicae sedis exemplo, insaniam novi dogmatis horruerunt. Sed invenerunt quidam viperina consilia, quibus doctrinae suae virus infunderent, et quorum linguam per dolos falsae rationis armarent. Hinc illa erat naturae humanae fraudulenta laudatio, et illaesae per omnes homines originalis defensio dignitatis; hinc Adae peccatum exemplo posteris asserebatur nocuisse, non transitu; et quam illi possibile fuerat non violare mandatum, tam liberum esse unicuique declinare delictum; hinc evacuatio baptismatis parvulorum, qui sola adoptione donari, nullo autem reatu dicerentur absolvi; hinc postremo divinae gratiae simulata et insincera confessio, quae secundum merita daretur, non ex qua merita nascerentur. Quam partem superbae praedicationis quidam sibi, cum caetera abnuerent, servaverunt. Sed hoc eos aut nimis imperite aut valde nequiter fecisse non dubium est, ut omnium hominum generalem ruinam meritorum privilegio sublevarent; et cum inter nostros originalis peccati vulnera faterentur, inter suos tamen hoc tenere ostenderent, quod primorum hominum praevaricatio solis imitatoribus obfuisset; naturalem autem facultatem nihil sui in alieno amisisse peccato, cui et possibile esset et liberum per voluntariam devotionem promereri gratiae largitatem.