BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII.

In solo Deo esse gloriandum, a quo omnis

virtus, gloria et sapientia est.

 

Refutata igitur superborum impia vanitate, quibus in peccatum etiam illa quae in eis videntur laudanda vertuntur, nos illam humilitatem cui virtus et gloria Deus est eligamus, scientes prophetam David cecinisse de sanctis: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in tua justitia exaltabuntur: quoniam gloria virtutis eorum tu es. Qui et alibi piissime confitetur Dominum in sanctis suis esse laudandum, dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Huic etiam Jeremias concordat et dicit: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire quia ego sum Dominus. Ipse vero intellectus et scientia unde habeantur, pandunt Proverbia Salomonis, et dicunt: Quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus. Et in Ecclesiaste libro ipsius legimus quod et corda et opera justorum in manu Dei sint, et tantum in studiis suis proficiant, quantum eos ille provexerit. Quantumcumque, inquit, laboraverit homo ut quaerat non inveniet. Et quodcumque dixerit sapiens ut sciat, non potest invenire, quia universum hoc vidit cor meum, quia justi et sapientes, et operationes eorum in manu Dei. Tale est quod Apostolus praedicat, dicens omne verbum bonum et omne opus sanctum donum esse Spiritus sancti, sine quo nihil recte agatur. Ideo, inquit, notum vobis facio quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero sunt gratiarum, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu; alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.