BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XV.

Ideo dari praeceptum ut praecipientis quaeratur

auxilium, cui homo obediendo cooperetur.

 

Proinde quia manifestissime et prophetica, et evangelica, et apostolica doctrina, nec superbos nos vult esse, nec desides cooperatores nos esse oportet gratiae Dei, ut illam excitantem, juvantem, locupletantem et quotidie provehentem, vigilanter et sobrie subsequamur, numquam cessantes ab actione gratiarum, quia inter secunda vitae istius et adversa, quibus gemina semper tentatione pulsamur, si proficimus, inde alimur; si stamus, inde subsistimus; si recidimus, inde reparamur. Dicit enim Spiritus per prophetam David: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Non itaque frustra praecipitur ut boni simus, cum dicitur: Declina a malo, et fac bonum. Sed nec frustra per Jeremiam dicit Dominus: Timorem meum dabo in cor eorum, et visitabo eos ut bonos eos faciam. Nec superflua erat praeceptio Pauli apostoli ad Romanos dicentis: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum; cum Corinthiis dicat: Oramus autem ad Deum ut nihil mali faciatis. In omnibus enim monitis Dei atque mandatis una eademque ratio est et divinae gratiae et humanae obedientiae; nec ob aliud umquam datur praeceptum, nisi ut quaeratur praecipientis auxilium. Voces enim docentium et litterae paginarum quae ad eruditionem audientium vel legentium Deo serviunt, non carent ejus virtute cui serviunt; et quando id quod jubetur obedienter perficitur, tunc effectus divini operis declaratur.