BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIX.

Sine charitate, quae non quaerit quae

sua sunt, nihil prodesse.

 

De hac charitate sine dubio Apostolus loquebatur, et istius proprietatem subtilissimis discretionibus eliquabat dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. In quarum definitionum formula multo laboraremus obscuro, nisi sequentia demonstrarent quae esset species istius charitatis, cui soli tot operum labores, tot virtutum merita non perirent. Esto enim ut multiplex loquendi peritia, quae non solum ad omnem humanae facundiae artem, sed etiam ad angelici eloquii pervenerit facultatem, si charitate careat, inutili aeris sono et tinnitui sit comparabilis cymbalorum: esto ut habens prophetiam et scientiam, habens fidem daemonibus imperantem, nihil sit, quia charitate sit vacuus; verum ut etiam ille ab hac esse possit alienus, qui in alimoniam pauperum suas distribuerit facultates, vel qui corpus suum igne torrendum pro Christi confessione tradiderit, incredibile videretur, nisi beatus Paulus hoc diceret. Qui tamen cum ejusdem charitatis membra describeret, doceretque qualis esset haec virtus, sine qua nullae possint prodesse virtutes: Charitas, inquit, patiens est, benigna est; charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, et reliqua.