BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XV

 

Haec itaque tibi in hoc agone subeundo praecipua cura sit: hic primus accinctus, internecionis bellum virtute devincere, et adversum diaboli castra in omnia praecepta Dei jurare: nec tantummodo declinare vetita, sed jussa complere. Neque enim tibi sufficit a malis otiosam esse, si otiosa fueris a bonis: cum lex Dei duplici mandatorum genere distincta sit, et mala prohibens, bona imperet: atque ab utraque parte contemptum sui vetet. Non enim solum ille servus contempsit Dominum, qui prohibita fecerit, sed et qui jussa non fecerit. Dicta a nobis paulo ante sententia est: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Matt. VII, 19]. Et blandimur nobis si malis fructibus non gravemur, qui damnandi sumus, si a bonis steriles manserimus [Joan. XV, 2]? Juxta hanc intelligentiam, abscindet Pater omnem palmitem fructum non ferentem in Filio. Et qui acceptum talentum in sudario abscondit, quasi inutilis servus et nequam, damnatur a Domino [Matt. XXV, 30]. Nec minuisse solum, sed et non auxisse, culpabile est. Non ideo aliqua putes contemnenda esse mandata, quia leviora sunt. Tam enim maxima illa quam minima a Deo imperata sunt: et contemptus cujuscumque praecepti, praecipientis injuria est. Unde beatus Paulus clamat, et docet: Omnia facite sine murmuratione et haesitatione: ut sitis irreprehensibiles, et simplices, sicut filii Dei immaculati, in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in hoc mundo [Phil. II, 14, 15].