BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XX

 

Summa tibi scientia sit, notitia summa, vitia, virtutesque distinguere, quae quamquam semper contraria sibi sint, aliqua tamen ex eis tanta junguntur similitudine, ut discerni omnino vix possint. Quam multi enim superbiam libertatis loco ducunt, adulationem pro humilitate suscipiunt, malitiam prudentiae amplectuntur vice, et stultitiae simplicitatis nomen imponunt, atque fallaci ac pessima decepti similitudine, vitiis pro virtutibus gloriantur. Et quamquam haec omnia subtilissima intelligentia debeas separare, cunctasque virtutes cum suis lineis insequendo, nusquam prorsus abscedere: praecipue tamen fictam humilitatem fugiens, illam sectare quae vera est, quam Christus docuit, humilitatem, in qua non sit superbia inclusa. Multi enim hujus virtutis umbram, veritatem ejus sequuntur pauci. Perfacile est enim aliquam vestem habere contentam, salutare submissius, manus et genua deosculari, inclinato in terram capite, oculisque dejectis, humilitatem ac mansuetudinem polliceri, lenta voce tenuique sermones infringere, suspirare crebrius, et ad omne verbum peccatorem ac miserum se clamare. Et si vel levi sermone offensus sit, continuo attollere supercilium, levare cervicem, et delicatum illum oris sonum insano repente clamore mutare. Aliam nos humilitatem Christus docuit, qui nos ad exemplum suum hortatur, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur. Quam nobis humilitatem beatus Petrus insinuat: Misericordes, inquit, et humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto [I Pet. II, 22]. Auferantur omnia figmenta verborum, cessent simulati gestus, et ante occasionem sermo placidus. Verum humilem patientia ostendit injuriae. Nullus ergo umquam in mente tua ullius sit vitii locus. Nihil in te superbum, nihil arrogans, nihil denique fastidiosum. Apud Deum non est quidquam humilitate sublimius. Ipse loquitur per prophetam: Super quem alium requiescam, nisi super humilem, et quierum, et trementem sermones meos [Isa. LXVI, 2]? Et numquam in iram exardescat animus, quod est seminarium odii. Tantus mentem tuam repleat timor Dei, ut indignari omnino non audeas, et iram metu vincas. Beatus Apostolus, mundans animam nostram, eamque in habitaculum Dei praeparans, clamat et dicit: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia [Eph. IV, 31].