BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIX

 

Propter quod idem Apostolus ait: Id enim quod in praesenti saeculo est momentaneum ac leve tribulationis nostrae: supra modum in sublimitate, aeternum gloriae pondus operatur in nobis [II Cor. IV, 17]. Respuantur honores, despiciantur divitiae. Ipsa quoque vita nostra martyrii amore comtemnatur. Et haec omnia etiam si pro aeternitatis praemio non darentur, essent tamen quandoque peritura. Amittunt etiam hoc illi qui semper cupiunt possidere. Quam multos memoria nostra retinet in maximis honoribus ac divitiis constitutos, repente de summo illo potentiae fastigio concidisse: et eos qui tumore elati, aliud quiddam quam homines esse se putabant, exitu tandem suo docuisse nos quid fuerint. Quid enim in hoc mundo stabile? Quid vero firmum est? Quid porro non breve et incertum, et casui non serviens? Quale istud bonum est, quod semper timeas amittere? quod vel auferendum abs te metuas, vel a te relinquendum scias? Nam et si nullo id eripiatur casu, vel morte certe perdendum est. Et si vita nostra tendatur per mille annos: et ad extremum illum totius diem aetatis, quotidiana deliciarum voluptate veniamus: quale hoc, quaeso, diu est, quod fine deletur! Aut quis illius voluptatis fructus est, qui statim ut cessaverit, videbitur tibi non fuisse? Age jam, transactum vitae tuae tempus animo revolve. Nonne videbitur tibi umbra quaedam fuisse quod transiit: et ad instar somnii tenuis, incertum esse omne quod videtur? Hoc idem et decrepitus senex sentire potest, cui convenit dicere cum propheta: Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui [Psal. XXI].