BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum VII

 

________________________________________________________________________

 

 

 

VII.

De fenice

 

 

Fenix figuram gerit dominus noster Iesus Christus, qui dicit in evangelio suo (Ioa. 10, 18): «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum adsumendi eam». Propter haec verba irati sunt Iudaei, et volebant eum lapidare (ibid. 31, 33).

Est ergo avis in Indiae partibus, quae dicitur fenix. De hac dicit Physiologus quia expletis quingentis annis vitae suae, intrat in lignis Libani, et replet utrasque alas suas diversis aromatibus. Et quibusdam indiciis significatur hoc sacerdoti civitatis [H]eliopolis, id est mense novo Nisan aut Adar, id est Sarmath; aut Famenoth, quod est Martio aut Aprile mense. Cum autem hoc significatum fuerit sacerdoti, ingreditur et implet aram de lignis sarmentorum. Cum autem advenerit volatile illud, introiit in civitatem [H]eliopoli, repletum omnibus aromatibus in utrisque alis suis. Et statim videns factam struem sarmentorum super aram, ascendit et circumvolens se, de aromatibus ignem sibi ipse incendit. et ipsum exurit. Alia autem die veniens sacerdos, videns exusta ligna quae composuit super aram, et scrutans diligenter invenit ibi vermiculum modicum suavissimo odore flagrantem. Et secundo vero die venit iam aviculam figuratam. Rursum tertia die veniens [sacerdos], invenit eam iam in statu suo integram, atque factam avem fenicem. Et vale dicens sacerdoti, et evolat et pergit ad locum pristinum suum.

Si ergo volatile hoc potestatem habet seipsum mortificare, et rursum semetipsum vivificare, quem admodum stulti homines irascuntur in verbo Domini nostri Iesu Christi, qui, ut verus homo et vere Dei filius, potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.

Ergo sicut iam supra diximus, fenix personam accipit Salvatoris nostri. Etenim descendens de caelis sanctis suis, utrasque alas suas suavissimis odoribus replens secum depositis, id est novi ac veteris Testamenti, divinus ac praeclarus sermo; dicens (Matth. 5, 17): «Non veni legem solvere sed ad implere». Et iterum (Matth. 13, 52): «Sic erit omnis scriba doctus in regno caelorum qui profert de thesauro suo nova et vetera.»

Bene dixit Physiolocus de fenice.