BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum X

 

________________________________________________________________________

 

 

 

X.

De natura viperae

 

 

Bene dixit Iohannes ad pharisaeos (Matth., III, 7): «Generatio viperarum, quis vobis dixit fugere a ventura ira?» Physiolocus monet de vipera quoniam faciem habet hominis viri masculus, femina autem mulieris usque ad umbilicum; ab umbilico autem usque ad caudam, codrilli habet figuram. Vadum autem feminae non habent in sinu suo, sed ut foramen acus habent. Et si masculus fiat cum femina, effundit semen in os feminae. Et si ebiberit semen eius femina, praecidit veneria necessaria masculi; et moritur masculus statim. Cum autem creverint filii eius in utero matris suae, non habens illa senum unde pariat, filii adaperiunt latus matris suae; et sic foris exeunt patrueli et matrueli.

Bene ergo similavit Iohannes viperae pharisaeos; quoniam sicut haec generatio occidit patrem et matrem, sic pharisaei occiderunt intelle­gissimos parentes prophetas et Salvatorem nostrum Iesum Christum, et matrem terrestrem Hierusalem. Quomodo ergo fugient ab ira ventura? Pater autem noster Iesus Christus, et mater Ecclesia vivunt in aeternum; ipsi autem peccatores mortui sunt.