BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum XXIII

 

________________________________________________________________________

 

 

 

XXIII.

De natura piscis maximi qui dicitur serra

 

 

Est bellua in mare, quae dicitur serra, pennas habens inmanes. Haec cum viderit navem in pelago velificantem, elevat pennas suas super aquam et contendit velificare contra navem. Ubi vero currerit contendendum contra navem stadiis XXX aut XL; laborem non sustinens, deficit; et deponens pennas suas, ad se adtrahit eas. Undae vero maris iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum, in profundum mare.

Ergo haec bellua figuram hujus saeculi gerit. Navis vero iustorum habet exemplum, qui sine ullo periculo vel naufragio fidei transierunt per medias huius mundi procellas ac tempestates; et mortiferas vicerunt undas, id est huius saeculi contrarias potestates. Serre vero, id est bellua illa quae non valuit velificare cum navi, figuram gerit eorum qui in initio quidem coeperunt in operibus bonis consistere; postea vero non permanentes in eis, victi sunt cupiditate, superbia, ebrietate luxuria, ac diversis vitiorum generibus quae illos, tamquam fluctuantis maris undae, mergunt usque ad inferos. «Qui vero perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit» (Matth. 24, 13).