BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hrabanus Maurus

ca. 780 - 856

 

De universo

 

842/852

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

Praefatio altera ad Hemmonem

{Haymonem} episcopum

 

Domino reverendissimo, et cum omni charitatis officio merito venerando atque colendo Patri HEMMONI episcopo, RABANUS, inutilis servorum Dei servus, in Christo aeternam optat salutem.

Memor boni studii tui, sancte Pater, quod habuisti in puerili atque iuvenili aetate in litterarum exercitio et sacrarum Scripturarum meditatione, quando mecum legebas non solum divinos libros et sanctorum Patrum super eos expositiones, sed etiam huius mundi sapientium de rerum naturis solertes inquisitiones, quas in liberalium artium descriptione et caeterarum rerum investigatione composuerunt.Postquam me divina providentia ab exteriorum negotiorum cura absolvit, teque in pastoralis curae officium sublimavit, cogitabam, quid Tuae Sanctitati gratum et utile in scribendo conficere possem: quo haberes ob commemorationem in paucis breviter adnotatum quod ante in multorum codicum amplitudine et facunda oratorum locutione disertum copiose legisti. Neque enim mihi ignotum est qualem infestationem habeas, non solum a paganis qui tibi confines sunt, sed etiam a populorum turbis, quae per insolentiam et improbitatem morum Tuae Paternitati non parvam molestiam ingerunt, et ob hoc frequenti orationi atque assiduae lectioni te vacare non permittunt. Haec enim omnia mihi sollicite tractanti venit in mentem ut iuxta morem antiquorum qui de rerum naturis et nominum atque verborum etymologiis plura conscripsere, ipse tibi aliquod opusculum conderem in quo haberes scriptum non solum de rerum naturis et verborum proprietatibus, sed etiam de mystica earumdem rerum significatione ut continuatim positam invenires historicam et mysticam singularum expositionem.

Tu autem, electe domine et episcoporum charissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti, utile esse permitte; quatenus tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale exercitium atque coelestis gaudii incrementum. Imitare illius sapientis viri exemplum, qui de sapientiae laude tale protulit praeconium, dicens Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa [Sap. VII]. Nam et apostolus Paulus scribens ad Timotheum de doctrina sapientiae divinae, ad hoc ipsum exhortatus est eum, dicens [I Tim. IV]: Haec proponens fratribus, bonus minister eris Christi Iesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Haec meditare, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Unde decet te nihil aliud praeponere meditationi divinae legis, et doctrinae verbi Dei: nec ullo modo debes ea deserere propter mundanam curam et saecularia negotia: quia haec maximum impedimentum faciunt operi divino apud eos qui his abutuntur. Nam, proh dolor! multi inveniuntur huius temporis viri in ecclesiasticis personis qui, relicto praedicandi officio et spiritali conversatione, in eo se magnos aestimant, si terrenis negotiis praeponantur, et disceptationibus saecularium saepe intersint: ita ut in eorum conventibus quasi arbitres praesideant, et eorum conflictuum iudices fiant. Quod tamen nullo modo Apostolus consentit, qui ait: Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit [II Tim. II]. Item alibi ait: Si quos contemptibiles habetis, hos constituite ad indicandum saecularia negotia [I Cor. VI]. Multo melius est enim laborare episcopum in doctrina verbi Dei ob salutem animarum sibi commissarum, quam in disponendis et definiendis civilibus quaestionibus; et variis hominum contentionibus vacare, qui propter terrenam cupiditatem lites et rixas incessanter movent, et unusquisque in his alterum superare contendit. Nusquam enim in Scripturis sacris legitur ipse Salvator, aut discipuli eius, hoc egisse sive docuisse. Invenitur tamen in Evangelio scriptum quod quidam homo rogaverit ipsum Mediatorem nostrum quod fratri suo iuberet ut divideret secum haereditatem suam. Cui ille respondit: O homo, quis constituit me iudicem aut divisorem inter vos et reliquos? [Luc. XII.] In quo probavit se nolle doctores Evangelii curis et rixis saecularium occupari vel interesse. Non enim idem officium est Evangelium Christi in pulpito ecclesiae populo praedicare, et in placito saecularium lites forenses inter rixantes decernere. Haec ergo cum scribantur, mi domine, nolo ut aestimes me novam legem vivendi tibi constituere, sed olim a sanctis viris prolatam ob commemorationem breviter commemorare. Credo enim te magis velle interno conspectui conditoris tui salubriter placere, quam favoribus humanis forinsecus inaniter extolli.

Ideo quod bene in servitio Dei agere coepisti, hoc melius ac melius semper operando usque in finem perficere satagas: ut in primis et in ultimis conversationis tuae temporibus Dei servitium perfecte agens, ad coelestis praemii plenitudinem feliciter pervenire valeas; quatenus tibi in extremo iudicio ipse summus paterfamilias cum caeteris electis dicat: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium domini tui [Matth. XXV].