BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Tullius Cicero

106 - 43 a. Chr. n.

 

Epistolae

 

67 a. Chr. n.

 

_________________________________________________________

 

 

 

AD ATTICVM 1.8

Scr. Romae post Id. Febr. a. 687 (67).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. Cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim. 

[2] L. Cincio HS ((I)) ((I)) CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito. 

[3] Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat; mi autem abiurare certius est quam dependere. 

 

――――――

 

AD ATTICVM 1.9

Scr. Romae m. Mart. aut Apr. a 687 (67).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire. 

[2] Signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια. 

 

――――――

 

AD ATTICVM 1.10

Scr. in Tusculano ante m. Quintil. a. 687 (67).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo: «Cum essem in Ceramico») verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur. eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere.

[2] Primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate.

[3] Signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim imponas, et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse. etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret. praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.

[4] Bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem.

[5] De fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi. multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est.

[6] De comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint. Tulliola tibi diem dat, sponsorem appellat.

 

――――――

 

AD ATTICVM 1.11

Scr. Romae m. Quint. ante Sext. a. 687 (67).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere cur, cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in hac iracundia offirmatior. sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit. 

[2] Quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint comitia sciri. 

[3] Verum haec audies de Philadelpho. tu velim quae Academiae nostrae parasti quam primum mittas. mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. Libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti. 

 

――――――

 

AD ATTICVM 1.3

Scr. Romae ex. a. 687 (67).

 

Cicero Attico sal.

 

[1] Aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror. 

[2] Nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt. 

[3] Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc ad te scripsi quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus. 

 

――――――