B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Cornelius Nepos
ca. 100 - ca. 25 a. Chr. n.
     
   


D e   v i r i s   i l l u s t r i b u s
l i b r i   X V I I I


L i b e r   I I I
D e   e x c e l l e n t i b u s   d u c i b u s
e x t e r a r u m   g e n t i u m

X X I I    H a m i l c a r


_________________________________________




1
(1) Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Carthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. (2) cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Carthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum non videretur. (3) interim Carthaginienses classe apud insulas Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat, (4) sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent. (5) hoc consilio pacem conciliavit. in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenuerunt, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostis adversariis tradere. huius pertinaciae cessit Catulus.

2
(1) At ille ut Carthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit. namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam pari periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. (2) primo mercennarii milites qui<bus usi> adversus Romanos fuerant desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. hi totam abalienarunt Africam, ipsam Carthaginem oppugnarunt. (3) quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint; eaque impetrarint. sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. (4) is non solum hostis a muris Carthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. omnia oppida abalienata, in his Uticam atque Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae. (5) neque eo fuit contentus, sed etiam finis imperi propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.

3
(1) Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit, ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. (2) erat praeterea cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur: non enim maledici tanto viro deese poterant. quo factum est, ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse. huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero. (3) de hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit, et princeps largitione vetustos pervertit mores Carthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.

4
(1) At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. (2) hic cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est. (3) huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse, videtur secundum bellum Poenicum. namque Hannibal, filius eius, assiduis patris obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non experiri mallet.