B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


M e t a m o r p h o s e o n   l i b r i   X V

L i b e r   X I

____________________________________________________

 
     Orphei mors
Carmine dum tali silvas animosque ferarum
Threicius vates et saxa sequentia ducit,
ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis
pectora velleribus tumuli de vertice cernunt
5
Orphea percussis sociantem carmina nervis.
e quibus una leves iactato crine per auras,
'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam
vatis Apollinei vocalia misit in ora,
quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
10
alterius telum lapis est, qui missus in ipso
aere concentu victus vocisque lyraeque est
ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt
bella modusque abiit insanaque regnat Erinys;
15
cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
obstrepuere sono citharae, tum denique saxa
non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
20
ac primum attonitas etiamnum voce canentis
innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
maenades Orphei titulum rapuere triumphi;
inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
et coeunt ut aves, si quando luce vagantem
25
noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro
ceu matutina cervus periturus arena
praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes
coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
30
pars torquent silices; neu desint tela furori,
forte boves presso subigebant vomere terram,
nec procul hinc multo fructum sudore parantes
dura lacertosi fodiebant arva coloni,
agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
35
arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros
sarculaque rastrique graves longique ligones.

Quae postquam rapuere ferae cornuque minaces
divulsere boves, ad vatis fata recurrunt,
tendentemque manus et in illo tempore primum
40
inrita dicentem nec quicquam voce moventem
sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud
auditum saxis intellectumque ferarum
sensibus in ventos anima exhalata recessit.

Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
45
te rigidi silices, te carmina saepe secutae
fleverunt silvae: positis te frondibus arbor
tonsa comas luxit. lacrimis quoque flumina dicunt
increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo
naides et dryades passosque habuere capillos.
50
membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque
excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne,
flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
iamque mare invectae flumen populare relinquunt
55
et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:
hic ferus expositum peregrinis anguis arenis
os petit et sparsos stillanti rore capillos.
tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
60
congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,
cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum
invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;
hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
65
nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit
Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus
amissoque dolens sacrorum vate suorum
protinus in silvis matres Edonidas omnes,
70
quae videre nefas, torta radice ligavit;
quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta,
traxit et in solidam detrusit acumina terram,
utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
crus ubi commisit volucris sensitque teneri,
75
plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
exsternata fugam frustra temptabat, at illam
lenta tenet radix exsultantemque coercet,
dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
80
aspicit in teretes lignum succedere suras
et conata femur maerenti plangere dextra
robora percussit, pectus quoque robora fiunt,
robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros
esse putes ramos, et non fallare putando.
 
     Midas
85
Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros
cumque choro meliore sui vineta Timoli
Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
tempore nec caris erat invidiosus arenis.
hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant,
90
at Silenus abest: titubantem annisque meroque
ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
95
hospitis adventu festum genialiter egit
per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,
et iam stellarum sublime coegerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
100
huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
muneris arbitrium gaudens altore recepto.
ille male usurus donis ait 'effice, quicquid
corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
adnuit optatis nocituraque munera solvit
105
Liber et indoluit, quod non meliora petisset.

Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
pollicitique fidem tangendo singula temptat
vixque sibi credens, non alta fronde virentem
ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;
110
tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;
contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:
aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:
Hesperidas donasse putes; si postibus altis
115
admovit digitos, postes radiare videntur;
ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
unda fluens palmis Danaen eludere posset;
vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
omnia. gaudenti mensas posuere ministri
120
exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:
tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
sive dapes avido convellere dente parabat,
lamina fulva dapes admoto dente, premebat;
125
miscuerat puris auctorem muneris undis:
fusile per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali divesque miserque
effugere optat opes et quae modo voverat, odit.
copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
130
urit, et inviso meritus torquetur ab auro
ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit,
'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!'
mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
135
restituit pactique fide data munera solvit
'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro,
vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem
perque iugum montis labentibus obvius undis
carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
140
spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'

Rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit
flumen et humano de corpore cessit in amnem;
nunc quoque iam veteris percepto semine venae
145
arva rigent auro madidis pallentia glaebis.
 
     Phoebus et Pan
Ille perosus opes silvas et rura colebat
Panaque montanis habitantem semper in antris,
pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
rursus erant domino stultae praecordia mentis.
150
nam freta prospiciens late riget arduus alto
Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis
et leve cerata modulatur harundine carmen
155
ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.

Monte suo senior iudex consedit et aures
liberat arboribus: quercu coma caerula tantum
cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
160
isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit
'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille
barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
165
ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
verrit humum Tyrio saturata murice palla
instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum;
artificis status ipse fuit. tum stamina docto
170
pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.

Iudicium sanctique placet sententia montis
omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur
unius sermone Midae; nec Delius aures
175
humanam stolidas patitur retinere figuram,
sed trahit in spatium villisque albentibus inplet
instabilesque imas facit et dat posse moveri:
cetera sunt hominis, partem damnatur in unam
induiturque aures lente gradientis aselli.
180
ille quidem celare cupit turpique pudore
tempora purpureis temptat relevare tiaris;
sed solitus longos ferro resecare capillos
viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum
dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
185
nec posset reticere tamen, secedit humumque
effodit et, domini quales adspexerit aures,
voce refert parva terraeque inmurmurat haustae
indiciumque suae vocis tellure regesta
obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
190
creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
obruta verba refert dominique coarguit aures.
 
     Laomedon
Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus
195
angustum citra pontum Nepheleidos Helles
Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi
ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:
inde novae primum moliri moenia Troiae
200
Laomedonta videt susceptaque magna labore
crescere difficili nec opes exposcere parvas
cumque tridentigero tumidi genitore profundi
mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
aedificat muros pactus pro moenibus aurum.
205
stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,
perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes
inclinavit aquas ad avarae litora Troiae
inque freti formam terras conplevit opesque
210
abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro
poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam
vindicat Alcides promissaque munera dictos
poscit equos tantique operis mercede negata
215
bis periura capit superatae moenia Troiae.
nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit
Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus
clarus erat diva: nec avi magis ille superbus
nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti
220
contigit haud uni, coniunx dea contigit uni.
 


     Peleus et Thetis
Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae,
concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
acta patris vincet maiorque vocabitur illo.'
ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
225
quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,
Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,
in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
iussit et amplexus in virginis ire marinae.

Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,
230
bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda,
portus erat; summis inductum est aequor arenis;
litus habet solidum, quod nec vestigia servet
nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;
myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis.
235
est specus in medio, natura factus an arte,
ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire
frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,
240
vim parat, innectens ambobus colla lacertis;
quod nisi venisses variatis saepe figuris
ad solitas artes, auso foret ille potitus;
sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat;
nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;
245
tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
inde deos pelagi vino super aequora fuso
et pecoris fibris et fumo turis adorat,
donec Carpathius medio de gurgite vates
250
'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis,
tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro,
ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
nec te decipiat centum mentita figuras,
sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.'
255
dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
admisitque suos in verba novissima fluctus.

Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto
Nereis ingreditur consueta cubilia ponto;
260
vix bene virgineos Peleus invaserat artus:
illa novat formas, donec sua membra teneri
sentit et in partes diversas bracchia tendi.
tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis'
exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros
265
et potitur votis ingentique inplet Achille.
 
     Daedalion et Chione
Felix et nato, felix et coniuge Peleus,
et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
omnia contigerant: fraterno sanguine sontem
expulsumque domo patria Trachinia tellus
270
accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat
Lucifero genitore satus patriumque nitorem
ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
275
venit et intravit paucis comitantibus urbem,
quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
haud procul a muris sub opaca valle reliquit;
copia cum facta est adeundi prima tyranni,
velamenta manu praetendens supplice, qui sit
280
quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro
se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore
talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi
nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus;
285
adicis huic animo momenta potentia, clarum
nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando!
quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,
qualiacumque vides! utinam meliora videres!'
et flebat: moveat tantos quae causa dolores,
290
Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur:

"Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes
terret aves, semper pennas habuisse putetis:
vir fuit (et – tanta est animi constantia – iam tum
acer erat belloque ferox ad vimque paratus)
295
nomine Daedalion. illo genitore creatus,
qui vocat Auroram caeloque novissimus exit.
cura mihi pax est, pacis mihi cura tenendae
coniugiique fuit, fratri fera bella placebant.
illius virtus reges gentesque subegit,
300
quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.

Nata erat huic Chione, quae dotatissima forma
mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo,
305
videre hanc pariter, pariter traxere colorem.
spem veneris differt in tempora noctis Apollo;
non fert ille moras virgaque movente soporem
virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:
310
Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
ut sua maturus conplevit tempora venter,
alipedis de stirpe dei versuta propago
nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne,
candida de nigris et de candentibus atra
315
qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
carmine vocali clarus citharaque Philammon.

Quid peperisse duos et dis placuisse duobus
et forti genitore et progenitore Tonanti
320
esse satam prodest? an obest quoque gloria multis?
obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae
sustinuit faciemque deae culpavit, at illi
ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit.
nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
325
inpulit et meritam traiecit harundine linguam.
lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;
quam miser amplexans ego tum patruoque dolorem
corde tuli, fratrique pio solacia misi!
330
quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti
accipit et natam delamentatur ademptam;
ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus
concita membra fugae mandat similisque iuvenco
335
spicula crabronum pressa cervice gerenti,
qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus
plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,
340
cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
virtutem antiquam, maiores corpore vires,
et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
345
saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.'
 
     Lupus et boves Pelei
Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
de consorte suo, cursu festinus anhelo
advolat armenti custos Phoceus Onetor
et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
350
cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus,
pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;
ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos
adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
tantum respiceret, quantum superesse videret,
355
parsque boum fulvis genua inclinarat arenis
latarumque iacens campos spectabat aquarum,
pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
nant alii celsoque exstant super aequora collo.
templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
360
sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto:
Nereides Nereusque tenent (hos navita templi
edidit esse deos, dum retia litore siccat).
iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
quam restagnantis fecit maris unda paludem:
365
inde fragore gravi strepitans loca proxima terret,
belua vasta, lupus mucisque palustribus exit
oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus
fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.
qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
370
acrior est rabie: neque enim ieiunia curat
caede boum diramque famem finire, sed omne
vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
dum defensamus, leto est data; sanguine litus
375
undaque prima rubet demugitaeque paludes.
sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
arma capessamus coniunctaque tela feramus!'

Dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,
380
sed memor admissi Nereida conligit orbam
damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
induere arma viros violentaque sumere tela
rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
385
prosilit et nondum totos ornata capillos
disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur
et lacrimis, animasque duas ut servet in una.

Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque
390
pone metus! plena est promissi gratia vestri.
non placet arma mihi contra nova monstra moveri;
numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris,
arce focus summa, fessis lux grata carinis:
adscendunt illuc stratosque in litore tauros
395
cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento
ore ferum, longos infectum sanguine villos.

Inde manus tendens in aperti litora ponti
caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis
400
flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex
accepit veniam. sed enim revocatus ab acri
caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
marmore mutavit: corpus praeterque colorem
405
omnia servavit, lapidis color indicat illum
iam non esse lupum, iam non debere timeri.
nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic
sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
 
     Ceyx et Alcyone
410
Interea fratrisque sui fratremque secutis
anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
415
consilii tamen ante sui, fidissima, certam
te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
ossa receperunt, buxoque simillimus ora
pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit
420
singultuque pias interrumpente querellas
'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem
vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?
iam potes Alcyone securus abesse relicta?
iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?
425
at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
aequora me terrent et ponti tristis imago:
et laceras nuper tabulas in litore vidi
et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
430
neve tuum fallax animum fiducia tangat,
quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.
cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
nil illis vetitum est: incommendataque tellus
435
omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant
excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.
quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.
quod tua si flecti precibus sententia nullis,
440
care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
me quoque tolle simul! certe iactabimur una,
nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,
quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.'

Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
445
sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est;
sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli
multaque respondit timidum solantia pectus.
non tamen idcirco causam probat. addidit illis
450
hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro
per patrios ignes, si me modo fata remittent,
ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.'

His ubi promissis spes est admota recursus,
455
protinus eductam navalibus aequore tingui
aptarique suis pinum iubet armamentis;
qua rursus visa veluti praesaga futuri
horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
amplexusque dedit tristique miserrima tandem
460
ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est.

Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt
ordinibus geminis ad fortia pectora remos
aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa
umentes oculos stantemque in puppe recurva
465
concussaque manu dantem sibi signa maritum
prona videt redditque notas; ubi terra recessit
longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;
haec quoque ut haud poterat spatio submota videri,
470
vela tamen spectat summo fluitantia malo;
ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
seque toro ponit: renovat lectusque torusque
Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.

Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
475
obvertit lateri pendentes navita remos
cornuaque in summa locat arbore totaque malo
carbasa deducit venientesque accipit auras.
aut minus, aut certe medium non amplius aequor
puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
480
cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
'ardua iamdudum demittite cornua' rector
clamat 'et antemnis totum subnectite velum.'
hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,
485
nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam:
sponte tamen properant alii subducere remos,
pars munire latus, pars ventis vela negare;
egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,
490
aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
scire ratis rector, nec, quid iubeatve, vetetve:
tanta mali moles tantoque potentior arte est.
495
quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
pontus et inductas aspergine tangere nubes;
et modo, cum fulvas ex imo verrit arenas,
500
concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
sternitur interdum spumisque sonantibus albet.

Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis
et nunc sublimis veluti de vertice montis
despicere in valles imumque Acheronta videtur,
505
nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,
suspicere inferno summum de gurgite caelum.
saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem,
nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
cum laceras aries balistave concutit arces,
510
utque solent sumptis incursu viribus ire
pectore in arma feri protentaque tela leones,
sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,
ibat in alta ratis multoque erat altior illis.

Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
515
rima patet praebetque viam letalibus undis.
ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
inque fretum credas totum descendere caelum,
inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
520
aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,
caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
fulmina: fulmineis ardescunt ignibus undae.

Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
525
fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
spe potitur tandem laudisque accensus amore
inter mille viros murum tamen occupat unus,
sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
530
vastius insurgens decimae ruit impetus undae
nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
quam velut in captae descendat moenia navis.
pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,
535
quam solet urbs aliis murum fodientibus extra
atque aliis murum trepidare tenentibus intus.
deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,
quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
540
funera quos maneant, hic votis numen adorat
bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,
huic cum pignoribus domus et quod cuique relictum est.
Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore
545
nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,
gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras
respicere inque domum supremos vertere vultus,
verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus
fervet, et inducta piceis e nubibus umbra
550
omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
unda, velut victrix, sinuataque despicit undas;
nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos
555
sede sua totos in apertum everterit aequor,
praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum
gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato
functa suo est, alii partes et membra carinae
560
trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
fragmina navigii Ceyx socerumque patremque
invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore
Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus
565
optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
570
Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
non licuit, densis texit sua nubibus ora.

Aeolis interea, tantorum ignara malorum,
dinumerat noctes et iam, quas induat ille,
575
festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
ante tamen cunctos Iunonis templa colebat
proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
580
utque foret sospes coniunx suus utque rediret,
optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
hoc de tot votis poterat contingere solum.

At dea non ultra pro functo morte rogari
sustinet utque manus funestas arceat aris,
585
'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis,
vise soporiferam Somni velociter aulam
exstinctique iube Ceycis imagine mittat
somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.'
dixerat: induitur velamina mille colorum
590
Iris et arquato caelum curvamine signans
tecta petit iussi sub nube latentia regis.

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,
quo numquam radiis oriens mediusve cadensve
595
Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae
exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
non vigil ales ibi cristati cantibus oris
evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
sollicitive canes canibusve sagacior anser;
600
non fera, non pecudes, non moti flamine rami
humanaeve sonum reddunt convicia linguae.
muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
605
ante fores antri fecunda papavera florent
innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
Nox legit et spargit per opacas umida terras.
ianua nec verso stridores cardine reddit:
nulla domo tota est; custos in limine nullus.
610
at medio torus est ebeno sublimis in antro,
plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,
quo cubat ipse deus membris languore solutis.
hunc circa passim varias imitantia formas
Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
615
silva gerit frondes, eiectas litus arenas.

Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes
vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
620
summaque percutiens nutanti pectora mento
excussit tandem sibi se cubitoque levatus,
quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:
'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
625
fessa ministeriis mulces reparasque labori,
Somnia, quae veras aequent imitamine formas,
Herculea Trachine iube sub imagine regis
Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit,
630
Iris abit (neque enim ulterius tolerare vaporis
vim poterat), labique ut somnum sensit in artus,
effugit et remeat per quos modo venerat arcus.

At pater e populo natorum mille suorum
excitat artificem simulatoremque figurae
635
Morphea: non illo iussos sollertius alter
exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
adicit et vestes et consuetissima cuique
verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
640
hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
nominat; est etiam diversae tertius artis
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;
regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
645
nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
eligit et rursus molli languore solutus
deposuitque caput stratoque recondidit alto.
650
ille volat nullos strepitus facientibus alis
per tenebras intraque morae breve tempus in urbem
pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis
in faciem Ceycis abit sumptaque figura
luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,
655
coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur
barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
tum lecto incumbens fletu super ora profuso
haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,
an mea mutata est facies nece? respice: nosces
660
inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!
nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!
occidimus! falso tibi me promittere noli!
nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
auster et ingenti iactatam flamine solvit,
665
oraque nostra tuum frustra clamantia nomen
inplerunt fluctus. – non haec tibi nuntiat auctor
ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
670
indeploratum sub inania Tartara mitte!'
adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
crederet esse sui (fletus quoque fundere veros
visus erat), gestumque manus Ceycis habebat.
ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos
675
per somnum corpusque petens amplectitur auras
exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.'
voce sua specieque viri turbata soporem
excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
qui modo visus erat; nam moti voce ministri
680
intulerant lumen. postquam non invenit usquam,
percutit ora manu laniatque a pectore vestes
pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:
scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una
685
cum Ceyce suo. solantia tollite verba!
naufragus interiit: vidi agnovique manusque
ad discedentem cupiens retinere tetendi.
umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat
690
adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:
pallentem nudumque et adhuc umente capillo
infelix vidi! stetit hoc miserabilis ipso
ecce loco!' (et quaerit, vestigia siqua supersint)
'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
695
et ne me fugiens, ventos sequerere, rogabam.
at certe vellem, quoniam periturus abibas,
me quoque duxisses: multum fuit utile tecum
ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam
non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
700
nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,
et sine me te pontus habet! crudelior ipso
sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
longius et tanto pugnem superesse dolori!
sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
705
et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
si non urna, tamen iunget nos littera: si non
ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
710
mane erat, egreditur tectis ad litus et illum
maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,
hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit
dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
715
prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur
nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
720
et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit
'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum
fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,
hoc minus et minus est mentis, iam iamque propinquae
admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
725
cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una
ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,
sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis
facta manu moles, quae primas aequoris iras
730
frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
percutiensque levem modo natis aera pennis
stringebat summas ales miserabilis undas,
dumque volat, maesto similem plenumque querellae
735
ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
dilectos artus amplexa recentibus alis
frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
740
tollere sit visus, populus dubitabat, at ille
senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo
alite mutantur; fatis obnoxius isdem
tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum
foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
745
perque dies placidos hiberno tempore septem
incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
 
     Aesacus
Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
750
spectat et ad finem servatos laudat amores:
proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit
'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum)
'regia progenies, et si descendere ad ipsum
755
ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste:
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
760
forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
fertur Alexiroe, Granico nata bicorni.
oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
765
secretos montes et inambitiosa colebat
rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
non agreste tamen nec inexpugnabile amori
pectus habens silvas captatam saepe per omnes
aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
770
iniectos umeris siccantem sole capillos.
visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
cerva lupum longeque lacu deprensa relicto
accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros
insequitur celeremque metu celer urget amore.
775
ecce latens herba coluber fugientis adunco
dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
exanimem clamatque "piget, piget esse secutum!
sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
780
perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
a me causa data est! ego sim sceleratior illo,
ni tibi morte mea mortis solacia mittam."
dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
785
molliter excepit nantemque per aequora pennis
texit, et optatae non est data copia mortis.
indignatur amans, invitum vivere cogi
obstarique animae misera de sede volenti
exire, utque novas umeris adsumpserat alas,
790
subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
pronus abit letique viam sine fine retemptat.
fecit amor maciem: longa internodia crurum,
longa manet cervix, caput est a corpore longe;
795
aequor amat, nomenque tenet, quia mergitur illo.'