B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


A d e l p h o e

A c t u s   I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
M i c i o

Micio: Storax! - non rediit hac nocte a cena Aeschinus
neque servolorum quisquam qui advorsum ierant.
profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam
aut ibi si cesses, evenire ea satius est
30
quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
irata quam illa quae parentes propitii.
uxor, si cesses, aut te amare cogitat
aut tete amari aut potare atque animo obsequi
et tibi bene esse soli, quom sibi sit male.
35
ego quia non rediit filius quae cogito et
quibu' nunc sollicitor rebu'! ne aut ille alserit
aut uspiam ceciderit aut praefregerit
aliquid. vah quemquamne hominem in animo instituere aut
parare quod sit carius quam ipsest sibi!
40
atque ex mě hĭc natu' non est sed ěx fratre. is adeo
dissimili studiost iam inde ab adulescentia:
egŏ hanc clementem vitam urbanam atque otium
secutu' sum et, quod fortunatum isti putant,
uxorem, numquam habui. ille contra haec omnia:
45
ruri agere vitam; semper parce ac duriter
se habere; uxorem duxit; nati filii
duo; inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;
eduxi a parvolo; habui amavi pro meo;
in eo me oblecto, solum id est carum mihi.
50
ille ut item contra me habeat facio sedulo:
do praetermitto, non necesse habeo omnia
pro meo iure agere; postremo, alii clanculum
patres quae faciunt, quae fert adulescentia,
ea ne me celet consuefeci filium.
55
nam qui mentiri aut fallere institerit patrem aut
audebit, tanto magis audebit ceteros.
pudore et liberalitate liberos
retinere satius esse credo quam metu.
haec fratri mecum non conveniunt neque placent.
60
venit ad me saepe clamităns «quid agi', Micio?
quor perdis adulescentem nobis? quor amat?
quor potat? quor tu his rebu' sumptum suggeris,
vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.»
nimium ipse durust praeter aequomque et bonum,
65
et errat longe meă quidem sententia
qui imperium credat gravius esse aut stabilius
vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur.
mea sic est ratio et sic animum induco meum:
malo coactu' qui suom officium facit,
70
dum id rescitum iri credit, tantisper cavet;
si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.
ill' quem beneficio adiungas ex animo facit,
studět par referre, praesens absensque idem erit.
hoc patriumst, potiu' consuefacere filium
75
suă sponte recte facere quam alieno metu:
hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit
fateatur nescire imperare liberis.
sed estne hic ipsu' de quo agebam? et certe is est.
nescioquid tristem video: credo, iam ut solet
80
iurgabit. salvom te advenire, Demea,
gaudemus.

_____

[ S c a e n a   I I ]
D e m e a   M i c i o

Demea: Ehem ŏpportune: tě ĭpsum quaerito.
Micio: quid tristis es? Demea: rogas me ubi nobis Aeschinus
siet? quid tristis ego sum? Micio: dixin hoc fore?
quid fecit? Demea: quid ĭlle fecerit? quem neque pudet
85
quicquam neque metuit quemquam neque legem putat
tenere se ullam. năm ĭlla quae ante(h)ac facta sunt
omitto: modo quid dissignavit? Micio: quidnam id est?
Demea: fores effregit atque in aedis inruit
alienas; ipsum dominum atque omnem familiam
90
mulcavit usque ad mortem; eripuit mulierem
quăm amabat: clamant omnes indignissume
factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio,
dixere! in orest omni populo. denique,
si conferendum exemplumst, non fratrem videt
95
rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
nullum huiu' simile factum. haec quom illi, Micio,
dico, tibi dico: tŭ ĭllum corrumpi sinis.
Micio: homine imperito numquam quicquam iniustiust,
qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.
100
 Demea: quorsum istuc? Micio: quia tu, Demea, haec male iudicas.
non est flagitium, mihi crede, adulescentulum
scortari neque potare: non est; neque fores
effringere. haec si neque ego neque tu fecimus,
non siit egestas facere nos. tu nunc tibi
105
id laudi duci' quod tum fecisti inopia?
iniuriumst; nam si esset unde id fieret,
faceremus. et tŭ ĭllum tuom, si esses homo,
sineres nunc facere dum per aetatem decet
potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
110
alieniore aetate post faceret tamen.
Demea: pro Iuppiter, tŭ homo adigi' mě ad insaniam!
non est flagitium facere haec adulescentulum? Micio: ah
ausculta, ne me optundas de hac re saepius:
tuom filium dedisti adoptandum mihi;
115
is meus est factu': siquid peccat, Demea,
mihi peccat; ego ĭlli maxumam partem fero.
opsonat potat, olet unguenta: de meo;
amăt: dabitur a me argentum dŭm erit commodum;
ubi non erit fortasse excludetur foras.
120
fores effregit: restituentur; discidit
vestem: resarcietur; et - dis gratia -
e<s>t unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt.
postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum:
te plura in hac re peccare ostendam. Demea: ei mihi,
125
pater esse disce ab aliis qui vere sciunt.
Micio: natura tŭ ĭlli pater es, consiliis ego.
Demea: tun consulis quicquam? Micio: ah, si pergis, abiero.
Demea: sicin agis? Micio: an ego totiens de eadem re audiam?
Demea: curaest mihi. Micio: et mihi curaest. verum, Demea,
130
curemus aequam uterque partem: tu alterum,
ego item alterum; nam ambos curare propemodum
reposcere illumst quem dedisti. Demea: ah Micio!
Micio: mihi sic videtur. Demea: quid ĭstic? si tibi ĭstuc placet,
profundat perdat pereat; nil ad me attinet.
135
iam si verbum unum posthac . . Micio: rursum, Demea,
irascere? Demea: an non credi'? repeto quem dedi?
aegrest; alienu' non sum; si obsto . . em desino.
unum vis curem: curo; et est dis gratia
quom ita ut volo est. iste tuos ipse sentiet
140
posteriu' . . nolo in illum graviu' dicere.

[Demea abit.]

Micio: nec nil neque omnia haec sunt quae dicit: tamen
non nil molesta haec sunt mihi; sed ŏstendere
me aegre pati illi nolui. năm itast homo:
quom placo, advorsor sedulo et deterreo;
145
taměn vix humane patitur; verum si augeam
aut etiam adiutor si<e>m ěius iracundiae,
insaniam profecto cŭm ĭllo. etsi Aeschinus
non nullam in hac re nobis facit iniuriam.
quăm hĭc non amavit meretricem? aut quoi non dedit
150
aliquid? postremo nuper (credo iam omnium
taedebat) dixit velle uxorem ducere.
sperabam iam defervisse adulescentiam:
gaudebam. ecce autem de integro! nisi, quidquid est,
volŏ scire atque hominem convenire, si apŭd forumst.