B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


A d e l p h o e

P r o l o g u s

________________________________________


 
Postquam poeta sensit scripturam suam
ab iniquis observari, et advorsarios
rapere in peiorem partem quam acturi sumus,
indicio de se ipse erĭt, vos eritis iudices
5
laudin an vitio duci factum oporteat.
Synapothnescontes Diphili comoediast:
eam Commorientis Plautu' fecit fabulam.
in Graeca adulescens est qui lenoni eripit
meretricem in prima fabula: eum Plautus locum
10
reliquit integrum, eum hic locum sumpsit sibi
in Adelphos, verbum de verbo expressum extulit.
eam nos acturi sumu' novam: pernoscite
furtumne factum existumetis an locum
reprehensum qui praeteritu' neglegentiast.
15
nam quod ĭsti dicunt malevoli, homines nobilis
hunc adiutare adsidueque una scribere,
quod ĭlli maledictum vehemens esse existumant,
eam laudem hic ducit maxumam quom illis placet
qui vobis univorsis et populo placent,
20
quorum opera in bello in otio in negotio
suo quisque tempore usust sine superbia.
de(h)inc ne exspectetis argumentum fabulae,
senes qui primi venient ĭ partem aperient,
in agendo partem ostendent. facite aequanimitas
25
poetae ad scribendum augeat industriam.