B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


A n d r i a

A c t u s   I V

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
C h a r i n u s   P a m p h i l u s   D a v o s

625
 Ch. Hocciněst credibile aut memorabile,
tanta vecordia innata quoiquam ut siet
ut malis gaudeant atque ex incommodis
alterius sua ut comparent commoda? ah
idnest verum? immo id est genus hominum pessumum in
630
denegando modo quîs pudor paullum adest;
post ubi tempu' promissa iam perfici,
tum coacti necessario se aperiunt,
et timent et tamen res premit denegare;
ibi tum eorum inpudentissuma oratiost
635
«quis tŭ es? quis mihi es? quor meam tibi? heus
proxumus sum egomet mihi.»
at tamen «ubi fides?» si roges,
nil pudet hic, ubi opus [est]; illi ubi
638a
nil opust, ibi verentur.
sed quid agam? adeon ad eum et cŭm eo iniuriam hanc expostulem?
640
ingeram mala multa? atque aliqui' dicat «nil promoveris»:
multum: molestu' certe ei fuero atque animo morem gessero.
Pa. Charine, et mě ět tě ĭnprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi.
Ch. itane «inprudens»? tandem inventast causa: solvisti fidem.
Pa. quid «tandem»? Ch. etiamnunc me ducere istis dictis postulas?
645
 Pa. quid ĭstuc est? Ch. postquam me amare dixi, conplacitast tibi.
heu me miserum qui tuom animum ex animo spectavi meo!
Pa. falsus es. Ch. non tibi sat esse hoc solidum visumst gaudium,
nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres?
habeas. Pa. habeam? ah nescis quantis in malis vorser miser
650
quantasque hic suis consiliis mihi conflavit sollicitudines
meu' carnufex. Ch. quid ĭstuc tam mirumst de te si exemplum capit?
Pa. haud istuc dicas, si cognoris vel me vel amorem meum.
Ch. sciŏ: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi
suscenset nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.
655
 Pa. immo etiam, quo tu minu' scis aerumnas meas,
haec nuptiae non adparabantur mihi
nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
Ch. sciŏ: tu coactu' tuă voluntate es. Pa. mane:
nondum scis. Ch. scio equidem illam ducturum esse te.
660
 Pa. quor me enicas? hoc audi: numquam destitit
instare ut dicerem me ducturum patri;
suadere orare usque adeo donec perpulit.
Ch. quis homo istuc? Pa. Davo'.. Ch. Davos? Pa. interturbat. Ch. quăm ŏb rem? Pa. nescio;
nisi mihi deos sati' scio fuisse iratos qui auscultaverim.
665
 Ch. factum hoc est, Dave? Da. factŭm. Ch. hem quid ais? scelus!
at tibi di dignum factis exitium duint!
eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias
inimici vellent, quod nisi hŏc consilium darent?
Da. deceptu' sum, at non defetigatus. Pa. scio.
670
 Da. hac non successit, alia adoriemur via:
nisi si id putas, quia primo processit parum,
non posse iam ad salutem convorti hoc malum.
Pa. immo etiam; nam sati' credo, si advigilaveris,
ex unis geminas mihi conficies nuptias.
675
 Da. ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo,
conari manibu' pedibu' noctesque et dies,
capitis periclum adire, dum prosim tibi;
tuŏmst, siquid praeter spem evenit, mi ignoscere.
parum succedit quod ago; at facio sedulo.
680
vel meliu' tute reperi, me missum face.
Pa. cupio: restitue in quem me accepisti locum.
Da. faciam. Pa. at iăm hŏc opŭst. Da. em . . sed maně; concrepuit a Glycerio ostium.
Pa. nil ad te. Da. quaero. Pa. hem nuncin demum? Da. at iăm hŏc tibi inventum dabo.

_____

[ S c a e n a   I I ]
M y s i s   P a m p h i l u s   C h a r i n u s   D a v o s

My. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum
685
tuom Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare.
Pa. Mysis. My. quis est? <e>hěm Pamphile, optume mihi te offers. Pa. quid <id> est?
My. orare iussit, si se ames, era, iăm ut ăd sese venias:
videre tě ait cupere. Pa. vah perii: hoc malum integrascit.
sicin mě ătque illam opera tua nunc miseros sollicitari[er]!
690
nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit.
Ch. quibu' quiděm quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
Da. age, si hic non insanit satis suă sponte, instiga. My. atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. Pa. Mysis,
per ŏmnis tibi adiuro deos numquam eam me deserturum,
695
non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines.
hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
My. resipisco. Pa. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
700
quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit,
id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
quis videor? Ch. miser, aeque atque ego. Da. consilium quaero. Pa. forti's!
sciŏ quid conere. Da. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
Pa.iăm hŏc opus est. Da.quin iam habeo. Ch.quid est? Da.huic, non tibĭ habeo, ne erres.
705
 Ch. sat habeo. Pa. quid facies? cedo. Da. dies [hic] mi ut sati' sit vereor
ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.
Pa.ego hănc visam. - Da.quid tu? quŏ hĭnc te agis? Ch.verum vis dicam? Da.immo etiam:
narrationis incipit mi initium. Ch. quid me fiet?
710
 Da. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo,
quantum huic promoveo nuptias? Ch. Dave, at tamen . . Da. quid ergo?
Ch. ut ducam. Da. ridiculum. Ch. huc face ad me [ut] venias, siquid poteris.
Da. quid veniam? nil habeo. Ch. at tamen, siquid. Da. age veniam. Ch. siquid,
domi ero. - Da. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
715
 My. quapropter? Da. ita factost opus. My. matura. Da. iăm ĭnquam hic adero.

_____

[ S c a e n a   I I I ]
M y s i s   D a v o s

My. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!
summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, virum in quovis loco
paratum; verum ex eo nunc misera quem capit
720
laborem! facile hic plus malist quam illic boni.
sed Davos exit. mĭ homo, quid ĭstuc obsecrost?
quo portas puerum? Da. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
My. quidnam incepturu's? Da. accipe a me hunc ocius
725
atque ante nostram ianuam adpone. My. obsecro,
humine? Da. ex ara hinc sume verbenas tibi
atque eas substerne. My. quăm ŏb rem id tute non facis?
Da. quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. My. intellego:
730
nova nunc religio in te istaec incessit. cedo!
Da. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.
pro Iuppiter! My. quid ěst? Da. sponsae pater intervenit.
repudio quod consilium primum intenderam.
My. nesciŏ quid narres. Da. ego quoque hinc ab dextera
735
venire me adsimulabo: tŭ ŭt subservias
orationi, ut quomque opu' sit, verbis vide.
My. ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opera opu' sit vobis, [a]ut tu plus vides,
manebo, nequod vostrum remorer commodum.

_____

[ S c a e n a   I V ]
C h r e m e s   M y s i s   D a v o s

740
 Ch. Revortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias
gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?
puer herclest. mulier, tun posisti hunc? My. ubi ĭllic est?
Ch. non mihi respondes? My. nusquam est. vae miserae mihi!
reliquit mě homo atque abiit. Da. di vostram fidem,
745
quid turbaest apŭd forum! quid ĭlli hominum litigant!
tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)
My. quor tu obsecro hic me solam? Da. hem quaě haěc est fabula?
eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?
My. satĭn sanu's qui me id rogites? Da. quěm ego igitur rogem
750
qui hic neminem alium videam? Ch. miror unde sit.
Da. dictura es quod rogo? My. au! Da. concede ad dexteram.
My. deliras: non tute ipse . . ? Da. verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogŏ faxis: cave!
male dicis? undest? dic clare. My. a nobis. Da. hahae!
755
mirum vero inpudenter mulier si facit
meretrix! Ch. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.
Da. adeon videmur vobis esse idonei
in quibu' sic inludati'? Ch. veni in tempore.
Da. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
760
mane: cavě quoquam ex istoc excessis loco!
My. di te eradicent! ita me miseram territas.
Da. tibi ego dico an non? My. quid vis? Da. at etiam rogas?
cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.
My. tu nescis? Da. mitte id quod scio: dic quod rogo.
765
 My. vostri. Da. quoi(u)s nostri? My. Pamphili. Da. hem quid? Pamphili?
My. eho ăn non est? Ch. recte ego hăs semper fugi nuptias.
Da. o facinus animadvortendum! My. quid clamitas?
Da. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?
My. ŏ hominem audacem! Da. verum: vidi Cantharam
770
suffarcinatam. My. dis pol habeo gratiam
quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.
Da. ně ĭlla illum haud novit quoiu' causa haec incipit:
«Chremes si positum puerum ante aedis viderit,
suam gnatam non dabit»: tanto hercle mage dabit.
775
 Ch. non hercle faciet. Da. nunc adeo, ut tu sis sciens,
nisi puerum tolli' iăm ego hunc in mediam viam
provolvam teque ibidem pervolvam in luto.
My. tu pol homo non es sobrius. Da. fallacia
alia aliam trudit: iam susurrari audio
780
civem Atticam esse hanc. Ch. hem. Da. «coactus legibus
eam ŭxorem ducet.» My. aŭ ŏbsecro, an non civis est?
Ch. iocularium in malum insciens paene incidi.
Da. quis hĭc loquitur? o Chreme, per tempus advenis:
ausculta. Ch. audivi iam omnia. Da. an<ne> haec tu omnia?
785
 Ch. audivi, inquam, a principio. Da. audistin, obsecro? hem
scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
hic ěst ille: non te credas Davom ludere.
My. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex.
Ch. novi omnem rem. est Simo intus? Da. est. - My. ne me atti[n]gas,
790
sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . .
Da. eho inepta, nescis quid sit actum? My. qui sciam?
Da. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri
ut sciret haec quae voluimus. My. praediceres.
Da. paullum interesse censes ex animo omnia,
795
ut fert natura, facias an de industria?

_____

[ S c a e n a   V ]
C r i t o   M y s i s   D a v o s

Cr. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
quae sese inhoneste optavit parere hic ditias
potius quam honeste in patria pauper viveret:
ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona.
800
sed quos perconter video: salvete. My. obsecro,
quem video? estne hic Crito sobrinu' Chrysidis?
is est. Cr. o Mysis, salve! My. salvo' sis, Crito.
Cr. itan Chrysis? hem. My. nos quiděm pol miseras perdidit.
Cr. quid vos? quo pacto hic? satine recte? My. nosne? sic
805
ut quimus, aiunt, quando ut volumu' non licet.
Cr. quid Glycerium? iăm hĭc suos parentis repperit?
My. utinam! Cr. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;
nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
semper ěiu' dictast esse haec atque habitast soror;
810
quaě ĭlli(u)s fuere possidet: nunc me hospitem
litis sequi quăm ĭd mihi sit facile atque utile
aliorum exempla commonent. simul arbitror
iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere
grandi[us]cula iam profectast illinc: clamitent
815
me sycophantam, hereditatem persequi
mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.
My. ŏ optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.
Cr. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. My. maxume.
Da. sequăr hos: nolo me in tempore hoc videat senex.