B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


A n d r i a

C.    S u l p i c i    A p o l l i n a r i s
p e r i o c h a


________________________________________


 
Sororem falso creditam meretriculae
genere Andriae, Glycerium, vitiat Pamphilus
gravidaque facta dat fidem uxorem sibi
fore hanc; nam aliam pater ei desponderat,
5
gnatam Chremetis, atque ut amorem comperit,
simulat futuras nuptias, cupiens suus
quid haberet animi filius cognoscere.
Davi suasu non repugnat Pamphilus.
sed ex Glycerio natum ut vidit puerulum
10
Chremes, recusat nuptias, generum abdicat.
mox filiam Glycerium insperato adgnitam
hanc Pamphilo, aliam dat Charino coniugem.