B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


E u n u c h u s

A c t u s   I I I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
T h r a s o   G n a t h o   P a r m e n o

Th. Magnas vero agere gratias Thais mihi?
Gn. ingentis. Th. ain tu, laetast? Gn. non tăm ĭpso quidem
dono quăm ăbs te datum esse: id vero serio
triumphat. Pa. hoc proviso ut, ubi tempus siet,
395
deducam. sed ěccum militem. Th. est istuc datum
profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
Gn. advorti hercle animum. Th. vel rex semper maxumas
mihi agebat quidquid feceram: aliis non item.
Gn. labore alieno magno partam gloriam
400
verbis saepe in se transmovet quĭ habet salem;
quod ĭn test. Th. habes. Gn. rex te ergo in oculis . . Th. scilicet.
Gn. gestare. Th. vero: credere omnem exercitum,
consilia. Gn. mirum. Th. tum sicubi eum satietas
hominum aut negoti siquando odium ceperat,
405
requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? Gn. scio:
quasi ubi ĭllam exspueret miseriam ex animo. Th. tenes.
tum me convivam solum abducebat sibi. Gn. hui
regem elegantem narras. Th. immo sic homost:
perpaucorum hominŭm. Gn. immo nullorum arbitror,
410
si tecum vivit. Th. invidere omnes mihi,
mordere clanculum: ego non flocci pendere:
illi invidere misere; verum unus tamen
inpense, elephantis quem Indicis praefecerat.
is ubi molestu' magis est, «quaeso» inquam «Strato,
415
eŏn es ferox quia habes imperium in beluas?»
Gn. pulchre mehercle dictum et sapienter. papae
iugularas hominem. quid ĭlle? Th. mutus ilico.
Gn. quidni esset? Pa. di vostram fidem, hominem perditum
miserumque et illum sacrilegum! Th. quid ĭllud, Gnatho,
420
quo pacto Rhodium tetigerim in convivio,
numquam tibi dixi? Gn. numquam; sed narra obsecro.
(plus miliens audivi.) Th. una in convivio
erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus.
forte habui scortum: coepit ad id adludere
425
et me inridere. «quid ais» inquam homini «inpudens?
lepu' tute's, pulpamentum quaeris?» Gn. hahahae.
Th. quid est? Gn. facete lepide laute nil supra.
tuŏmne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu' credidi.
Th. audieras? Gn. saepe, et fertur in primis. Th. meumst.
430
 Gn. dolět dictum inprudenti adulescenti et libero.
Pa. at te di perdant! Gn. quid ĭlle quaeso? Th. perditus:
risu omnes qui aderant emoriri. denique
metuebant omnes iam mē. Gn. haud iniuria.
Th. sed heus tu, purgon ego me dě ĭstac Thaidi,
435
quod eam me amare suspicatast? Gn. nil minus.
immo auge mage suspicionem. Th. quor? Gn. rogas?
scin, si quando illa mentionem Phaedriae
facit aut si laudat, te ut male urat? Th. sentio.
Gn. id ut ne fiat haec res solast remedio:
440
ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
continuo; siquando illa dicet «Phaedriam
intro mittamu' comissatum,» Pamphilam
cantatum provocemu'; si laudabit haec
illiu' formam, tŭ hŭiu' contra. denique
445
par pro pari referto quod eam mordeat.
Th. siquidem me amaret, tŭm ĭstuc prodesset, Gnatho.
Gn. quando illud quod tu das exspectat atque amat,
iamdudum tě amat, iamdudum illi facile fit
quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
450
fructum nequando iratu' tu alio conferas.
Th. bene dixti, ac mihi ĭstuc non in mentem venerat.
Gn. ridiculum; non enĭm cogitaras. ceterum
idem hŏc tute meliu' quanto invenisses, Thraso!

_____

[ S c a e n a   I I ]
T h a i s   T h r a s o   G n a t h o   P a r m e n o   P y t h i a s

Th. Audire vocem visa sum modo militis.
455
atque eccum. salve, mi Thraso. Thr. o Thais mea,
meum savium, quid agitur? ecquid nos amas
de fidicina istac? Pa. quam venuste! quod dedit
principium adveniens! Th. plurimum merito tuo.
Gn. eamus ergo ad cenam. quid stas? Pa. em alterum:
460
ex homine hunc natum dicas? Th. ubi vis, non moror.
Pa. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.
ituran, Thais, quopiam es? Th. ehěm Parmeno:
bene fecisti; hodie itura . . Pa. quo? Th. quid, hŭnc non vides?
Pa. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi
465
a Phaedria. Thr. quid stamu'? quor non imus hinc?
Pa. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
dare huic quae volumu', convenire et conloqui.
Thr. perpulchra credo dona aut nostri similia.
Pa. res indicabit. heus iubete istos foras
470
exire, quos iussi, ocius. procede tu huc:
ex Aethiopiast usque haec. Thr. hic sunt tres minae.
Gn. vix. Pa. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,
quam liberali facie, quam aetate integra!
Th. ita me dĭ ament, honestust. Pa. quid tŭ ais, Gnatho?
475
numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso?
tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris,
fac in palaestra, in musicis: quae liberum
scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.
Thr. ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . .
480
 Pa. atque haec qui misit non sibi soli postulat
te vivere et suă causa excludi ceteros,
neque pugnas narrat neque cicatrices suas
ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;
verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
485
ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur.
Thr. adparet servom hunc esse domini pauperis
miserique. Gn. nam hercle nemo posset, sat scio,
quĭ haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
Pa. tacě tu, quem te ego ěsse infra infimos omnis puto
490
homines; nam qui huic animum adsentari induxeris,
e flamma petere te cibum posse arbitror.
Thr. iamne imus? Th. hos prius intro ducam et quae volo
simul imperabo: poste continuo exeo.
Thr. ego hĭnc abeo: tŭ ĭstanc opperire. Pa. haud convenit
495
una ire cŭm amica imperatorem in via.
Thr. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.
Gn. hahahae. Thr. quid rides? Gn. istuc quod dixti modo;
et ĭllud de Rhodio dictum quom in mentem venit.
sed Thais exit. Thr. abĭ prae, curre, ut sint domi
500
parata. Gn. fiat. - Th. diligenter, Pythias,
fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,
ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,
ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.
Py. ita faciam. Th. quid? quid aliud volui dicere?
505
ehěm curate istam diligenter virginem:
domi ădsiti' facite. Thr. eamu'. Th. vos me sequimini.

_____

[ S c a e n a   I I I ]
C h r e m e s   P y t h i a s

Ch. Profecto quanto mage magisque cogito,
nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum:
ita me ab ea astute video laběfactarier,
510
iam tum quom primum iussit me ad se accersier.
roget quis «quid [rei] tibi cum illa?» ne noram quidem.
ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:
ait rem divinam fecisse [se] et rem seriam
velle agere mecum. iam tŭm erat suspicio
515
dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere
mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
ubi friget, huc evasit, quam pridem pater
mihi ět mater mortui essent. dico, iamdiu.
rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.
520
credo ei placere hoc: sperat se a me avellere.
postremo, ecqua inde parva periisset soror;
ecquis cŭm ea una; quid habuisset quom perit;
ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?
nisi si illa forte quae olim periit parvola
525
sorŏr, hanc sě ĭntendit esse, ut est audacia.
verum ea si vivit annos natast sedecim,
non maior: Thai' quăm ego sum maiusculast.
misit porro orare ut venirem serio.
aut dicat quid volt aut molesta ne siet:
530
non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic?
ego sum Chremes. Py. o capitulum lepidissimum!
Ch. dico ego mi insidias fieri? Py. Thais maxumo
te orabat opere ut cras redires. Ch. rus eo.
Py. fac amabo. Ch. non possum, inquam. Py. at tu apŭd nos hic mane
535
dum redeat ipsa. Ch. nil minus. Py. quor, mi Chremes?
Ch. malam rem hinc ibi'? Py. si istuc ita certumst tibi,
amabo ut illuc transeas ubi ĭllast. Ch. eo.
Py. abĭ, Dorias, cito hunc deduce ad militem.

_____

[ S c a e n a   I V ]
A n t i p h o

An. Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo
540
in hunc diem, ut de symbolis essemu'. Chaeream ei rei
praefecimus; dati anuli; locu' tempu' constitutumst.
praeteriit tempu': quo in loco dictumst parati nil est;
homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem.
nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram
545
idque adeo visam si domist. quisnam hinc ab Thaide exit?
is est an non est? ipsus est. quid hŏc hominist? quĭ hic ornatust?
quid ĭllud malist? nequeo satis mirari neque conicere;
nisi, quidquid est, procul hinc lubet priu' quid sit sciscitari.

_____

[ S c a e n a   V ]
C h a e r e a   A n t i p h o

Ch. Numquis hic est? nemost. numquis hinc me sequitur? nemo homost.
550
iamne erumpere hoc licet mi gaudium? pro Iuppiter,
nunc est profecto interfici quom perpeti me possum,
ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi
qui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet
555
quid gestiam aut quid laetu' sim, quo pergam, unde emergam, ubi siem
vestitum hunc nanctu', quid mi quaeram, sanu' sim anne insaniam!
An. adibo atque ab eo gratiam hanc, quam video velle, inibo.
Chaerea, quid ěst quod sic gestis? quid sibi hic vestitu' quaerit?
quid ěst quod laetus es? quid tibi vis? satine sanu's? quid me adspectas?
560
quid taces? Ch. o festu' dies hominis! amice, salve:
nemost hominum quem ego nunc magis cuperem videre quam te.
An. narra istuc quaeso quid sit. Ch. immo ego te obsecro hercle ut audias.
nostin hanc quăm amat frater? An. novi: nempe, opinor, Thaidem.
Ch. istam ipsam. An. sic commemineram. Ch. quaedam hodie est ei dono data
565
virgo: quid ego ěiu' tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho,
quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
in hac commotu' sum. An. ain tu? Ch. primam dices, sciŏ, si videris.
quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domi
erăt quidam eunuchu' quem mercatu' fuerat frater Thaidi,
570
neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmeno
ibi servo' quod ego arripui. An. quid id est? Ch. tacitu' citius audies:
ut vestem cŭm ĭllo mutem et pro illo iubeam mě illoc ducier.
An. pro eunuchon? Ch. sic est. An. quid ěx ea re tandem ut caperes commodi?
Ch. rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho.
575
num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri.
illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum;
commendat virginem. An. quoi? tibine? Ch. mihi. An. satis tuto tamen?
Ch. edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;
in interiore parti ut maneam solu' cum sola. adnuo
580
terram intuens modeste. An. miser. Ch. «ego» inquit «ad cenam hinc eo.»
abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
noviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet.
adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedet
suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem
585
quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum.
egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat
iam olim ille ludum, inpendio magis animu' gaudebat mihi,
deŭm sese in hominem convortisse atque in alienas tegulas
venisse clanculum per ĭnpluvium fucum factum mulieri.
590
at quem deum! «qui templa caeli summa sonitu concutit.»
ego homuncio hoc non facerěm? ego ĭllud vero ita fecī - ac lubens.
dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo:
iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.
stŏ ěxspectans siquid mi imperent. venit una, «heus tu» inquit «Dore,
595
cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur;
ubi nos laverimu', si voles, lavato.» accipio tristis.
An. tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem,
quĭ ěsset status, flabell<ul>um tenere te asinum tantum.
Ch. vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se,
600
abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt.
interea somnu' virginem opprimīt. ego limis specto
sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,
satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo.
An. quid tum? Ch. quid «quid tum,» fatue? An. fateor. Ch. an ego occasionem
605
mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam
amitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar.
An. sane hercle ut dici'. sed ĭnterim de symbolis quid actumst?
Ch. paratumst. An. frugi es: ubi? domin? Ch. immo apŭd libertum Discum.
An. perlongest, sed tanto ocius properemu': muta vestem.
610
 Ch. ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem
ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.
An. eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. Ch. recte dicis.
eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim
potiri, consilium volo capere una tecum. An. fiat.