B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


E u n u c h u s

A c t u s   I V

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
D o r i a s

615
 Do. Ita me dĭ ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera,
nequam ille hodie insanu' turbam faciat aut vim Thaidi.
nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,
militem rogat ut ĭllum admitti iubeat: ill' continuo irasci,
neque negare audere; Thai' porro instare ut hominem invitet.
620
id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia ĭlla quae cupiebat
de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu' non erat.
invitat tristi': mansit. ibi ĭlla cŭm ĭllo sermonem ilico;
miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;
voluit facere contra huic aegre: «heus» inquit «puer<e>, Pamphilam
625
accerse ut delectet hic nos.» illa [exclamat] «minime gentium:
in convivium illam?» miles tendere: inde ad iurgium.
interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.
hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.

_____

[ S c a e n a   I I ]
P h a e d r i a   < D o r i a s >

Ph. Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias,
630
ita ut fit ubi quid in animost molestiae,
aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in
peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto,
praeterii inprudens villam. longe iam abieram
quom sensi: redeo rursum, male me vero habens.
635
ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti:
occepi mecum cogitare «hem biduom hic
manendumst soli sine ĭlla? quid tum postea?
nil est. quid nil? si non tangendi copiast,
eho ne videndi quidem erit? si illud non licet,
640
saltem hoc licebit. certe extrema linea
amare haud nil est.» villam praetereo sciens.
sed quid hŏc quod timida subito egreditur Pythias?

_____

[ S c a e n a   I I I ]
P y t h i a s   D o r i a s   P h a e d r i a

Py. Ubi ego ĭllum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram?
hoccin tam audax facinu' facere esse ausum! Ph. perii: hoc quid sit vereor.
645
 Py. quin etiam insuper scelu', postquam ludificatust virginem,
vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.
Ph. hem. Py. qui nunc si detur mihi,
ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico!
Ph. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.
650
adibo. quid ĭstuc? quid festinas? aut quem quaeri', Pythias?
Py. ehěm Phaedria, egŏn? quem quaeram? in' hinc quo dignu's cum donis tuis
tam lepidis? Ph. quid ĭstuc est rei?
Py. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
virginem quăm erae dono dederat miles, vitiavit. Ph. quid ais?
655
 Py. perii. Ph. temulenta's. Py. utinam sic sint qui mihi male volunt!
Do. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?
Ph. insanis: quĭ ĭstuc facere eunuchu' potuit? Py. ego ĭllum nescio
qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.
virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.
660
ille autem bonu' vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor,
aliquid domo abeuntem abstulisse. Ph. nequeo mirari satis
quŏ ille abire ignavo' possit longius, nisi si domum
forte ad nos rediit. Py. vise amabo num sit. Ph. iam faxo scies. -
Do. perii, obsecro! tam infandum facinu', mea tu, ne audivi quidem.
665
 Py. at pol ego amatores audieram mulierum esse eos maxumos,
sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat;
năm ĭllum aliquo conclusissem neque ĭlli commisissem virginem.

_____

[ S c a e n a   I V ]
P h a e d r i a   D o r u s   P y t h i a s   D o r i a s

Ph. Exi foras, sceleste. at etiam restitas,
fugitive? prodi, male conciliate. Do(rus). obsecro. Ph. oh
670
illud vide, os ut sibi distorsit carnufex!
quid hŭc tibi reditiost? quid vestis mutatio?
quid narras? paullum si cessassem, Pythias,
domi non offendissem, ita iăm ŏrnarat fugam.
Py. haběn hominem, amabo? Ph. quidni habeam? Py. o factum bene.
675
 Dor(ias). istuc pol vero beně. Py. ubĭst? Ph. rogitas? non vides?
Py. videam? obsecro quem? Ph. hunc scilicet. Py. quis hic est homo?
Ph. qui ad vos deductus hodiest. Py. hunc oculis suis
nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
Ph. non vidit? Py. an tu hunc credidisti esse, obsecro,
680
ad nos deductum? Ph. namque alium habui neminem. Py. au
ne comparandus hi(c)quidem ad illumst: ille erat
honesta facie et liberali. Ph. ita visus est
dudum, quia varia veste exornatus fuit.
nunc tibi videtur foedu', quia ĭllam non habet.
685
 Py. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet.
ad nos deductus hodiest adulescentulus,
quem tu videre vero velles, Phaedria.
hic est vietu' vetu' veternosus senex,
colore mustelino. Ph. hem quaě haěc est fabula?
690
 eo rediges me ut quid egerim egomet nesciam?
eho tu, emin ego te? Do. emisti. Py. iubě mi denuo
respondeat. Ph. rogă. Py. venisti hodie ad nos? negat.
at ĭlle alter venit annos natu' sedecim,
quem secum adduxit Parmeno. Ph. agedum hoc mi expedi
695
primum: istam quăm habes unde habes vestem? taces?
monstrum homini', non dicturu's? Do. venit Chaerea.
Ph. fraterne? Do. ita. Ph. quandō? Do. hodie. Ph. quam dudum? Do. modo.
Ph. quicum? Do. cum Parmenone. Ph. norasne eum prius?
Do. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]
700
 Ph. unde igitur fratrem meum esse scibas? Do. Parmeno
dicebat eum essě. is dedit mi hanc. Ph. occidi.
Do. meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.
Py. iam sati' credi' sobriam esse me et nil mentitam tibi?
iam sati' certumst virginem vitiatam esse? Ph. age nunc, belua,
705
credis huic quod dicat? Py. quid ĭsti credam? res ipsa indicat.
Ph. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.
dic dum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi?
Do. factum. Ph. et east indutu'? Do. factum. Ph. et pro te huc deductust? Do. ita.
Ph. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! Py. vae mihi:
710
etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis?
Ph. mirum ni tu credas quod ĭste dicat. quid agam nescio.
heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere
verum? vidistine fratrem Chaeream? Do. non. Ph. non potest
sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.
715
ora me. Do. obsecro te vero, Phaedria. Ph. ĭ ĭntro nunciam.
Do. oiei. Ph. alio pacto honeste quomodo hĭnc abeam nescio.
actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere. -
Py. Parmenoni' tam scio esse hanc tech<i>nam quam me vivere.
Dor. sic est. Py. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
720
sed nunc quid faciundum censes, Dorias? Dor. dě ĭstac rogas
virgine? Py. ita, utrum taceam an praedicemne? Dor. tu pol, si sapis,
quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.
hac re et te omni turba evolves et ĭlli gratum feceris.
id modo dic, abisse Dorum. Py. ita faciam. Dor. sed videon Chremen?
725
Thai' iam aderit. Py. quid ita? Dor. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat
turba inter eos. Py. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.

_____

[ S c a e n a   V ]
C h r e m e s   P y t h i a s

Ch. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!
postquam surrexi neque pes neque mens sati' suom officium facit.
730
 Py. Chreme. Ch. quis est? ehěm Pythias: vah quanto nunc formonsior
videre mihi quam dudum! Py. certe tuquidem pol multo hilarior.
Ch. verbum hercle hoc verum erit «sine Cerere et Libero friget Venus".
sed Thai' multŏ ante venit? Py. anne abiit iam a milite?
Ch. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae.
735
 Py. nil dixit tu ut sequerere sese? Ch. nil, nisi abiens mi innuit.
Py. eho nonne id sat erat? Ch. at nescibam id dicere illam, nisi quia
correxit miles, quod ĭntellexi minu'; nam me extrusit foras.
sed ěccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim.

_____

[ S c a e n a   V I ]
T h a i s   C h r e m e s   P y t h i a s

Th. Credo equidem illum iam adfuturŭm esse, ut ĭllam [a me] eripiat: sine veniat.
740
atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur.
usque adeo ego ĭlli(u)s ferre possum ineptiam et magnifica verba,
verba dum sint; verum enĭm si ad rem conferentur, vapulabit.
Ch. Thais, ego iamdudum hic adsum. Th. o mi Chreme, te ipsum exspectabam.
scin tu turbam hanc propter tě ěsse factam? et adeo ad te attinere hanc
745
omnem rem? Ch. ad me? qui? quasi istuc . . Th. quia, dum tibi sororem studeo
reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa.
Ch. ubi east? Th. domi apŭd me. Ch. hem. Th. quid est?
educta ita uti teque illaque dignumst. Ch. quid ais? Th. id quod res est.
hanc tibi dono do neque repeto prŏ ĭlla quicquam abs te preti.
750
 Ch. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita's gratia.
Th. at enĭm cavě ne priu' quam hanc a me accipias amittas, Chreme;
nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.
abĭ tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.
Ch. viděn tu illum, Thais, . . Py. ubi sitast? Th. in risco: odiosa cessas.
755
 Ch. militem secum ad te quantas copias adducere?
attat . . Th. num formidulosus obsecro es, mĭ homo? Ch. apage sis:
egŏn formidulosu'? nemost hominum qui vivat minus.
Th. atqui ita opust. Ch. ah metuo qualem tu me esse hominem existumes.
Th. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,
760
minu' potens quam tu, minu' notu', minus amicorum hic habens.
Ch. scio ĭstuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est.
malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
tŭ abi atque obsera ostium intu', dum egŏ hinc transcurro ad forum:
volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. Th. mane.
765
 Ch. meliust. Th. maně. Ch. omitte: iam adero. Th. nil opus est istis, Chreme.
hoc modo dic, sororem illam tuam esse et te parvam virginem
amisisse, nunc cognosse. signa ostende. Py. adsunt. Th. cape.
si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? Ch. probe.
Th. fac animo haec praesenti dicas. Ch. faciam. Th. attolle pallium.
770
perii, huic ipsist opu' patrono, quem defensorem paro.

_____

[ S c a e n a   V I I ]
T h r a s o   G n a t h o   S a n g a   C h r e m e s   T h a i s

Thr. Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?
mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.
primum aedis expugnabo. Gn. recte. Thr. virginem eripiam. Gn. probe.
Thr. male mulcabo ipsam. Gn. pulchre. Thr. in medium huc agmen cum vecti, Donax;
775
tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum.
cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? Sa. eccum adest.
Thr. quid ĭgnave? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas?
Sa. egon? imperatoris virtutem noveram et vim militum;
sine sanguine hoc non posse fieri: quĭ ăbstergerem volnera?
780
 Thr. ubi alii? Gn. qui malum «alii»? solu' Sannio servat domi.
Thr. tŭ hŏsce instrue; ego hĭc erŏ post principia: inde omnibus signum dabo.
Gn. illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsu' sibi cavit loco.
Thr. idem hoc iam Pyrru' factitavit. Ch. viděn tu, Thais, quăm hĭc rem agit?
nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus.
785
 Th. sane quod tibi nunc vir videatur esse hic, nebulo magnus est:
ne metuas. Thr. quid videtur? Gn. fundam tibi nunc nimi' vellem dari,
ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.
Thr. sed ěccam Thaidem ipsam video. Gn. quam mox inruimus? Thr. mane:
omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
790
qui scis an quae iubeam sine vi faciat? Gn. di vostram fidem,
quantist sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
Thr. Thai', primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem,
dixtin hos dies mihi soli dare te? Th. quid tum postea?
Thr. rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . .
795
 Th. quid cum illoc agas? Thr. et cŭm eo clam te subduxti mihi?
Th. lubuit. Thr. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.
Ch. tibi ĭllam reddat aut tu eăm tangas, omnium . . ? Gn. ah quid agis? tace.
Thr. quid tu tibi vis? ego non tangam meăm? Ch. tuam autem, furcifer?
Gn. cavě sis: nescis quoi maledicas nunc viro. Ch. non tu hinc abis?
800
scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis,
faciam ut hui(u)s loci dieique meĭque semper memineris.
Gn. miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
Ch. diminuam ego caput tuum hodie, nisi abĭs. Gn. ain vero, canis?
sicin agis? Thr. quis tŭ homo es? quid tibi vis? quid cum illa rei tibist?
805
 Ch. scibi': principio eam esse dico liberam. Thr. hem. Ch. civem Atticam. Thr. hui.
Ch. meam sororem. Thr. os durum. Ch. miles, nunc adeo edico tibi
ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam
nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. Thr. tun me prohibeas
meăm ne tangam? Ch. prohibebo inquam. Gn. audin tu? hic furti se adligat:
810
sat[is] hŏc tibist. Thr. idem hoc tu [ais], Thai'? Th. quaere qui respondeat. -
Thr. quid nunc agimu'? Gn. quin redeamu': iam haec tibi aderit supplicans
ultro. Thr. credin? Gn. immo certe: novi ingenium mulierum:
nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. Thr. bene putas.
Gn. iam dimitto exercitum? Thr. ubi vis. Gn. Sanga, ita ut fortis decet
815
milites, domi focique fac vicissim ut memineris.
Sa. iamdudum animus est in patinis. Gn. frugi es. Thr. vos me hac sequimini.