B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


H e a u t o n   t i m o r u m e n o s

A c t u s   I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
C h r e m e s   M e n e d e m u s



P. Terenti Afri Comoediae Manuscriptum C scriptoris Hrodgarii et
pictoris Adelrici (ca. 820 p. Chr. n., Codex Vat. lat. 3868, vv. 53-87)



Ch. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst
(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)
55
nec rei ferě sane amplius quicquam fuit,
tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter
quod mihi videre praeter aetatem tuam
60
facere et praeter quam res te adhortatur tua.
nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut
quid quaeris? annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
meliorem neque preti maiori' nemo habet;
65
servos compluris: proinde quasi nemo siet,
ita ăttente tute illorum officia fungere.
numquam tam mane egredior neque tam vesperi
domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre denique.
70
nullum remitti' tempu' neque te respicis.
haec non volŭptati tibi ěsse sati' certo scio. at
enĭm dices «quantum hic operi' fiat paenitet.»
quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in ĭllis exercendis, plus agas.
75
 Me. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi
aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
Ch. homo sum: humani nil a me alienum puto.
vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst ego ŭt faciam; non est tě ŭt deterream.
80
 Me. mihi sic est usu'; tibĭ ut opu' factost face.
Ch. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? Me. mihi.
Ch. si quid laborist nollem. sed quid ĭstuc malist?
quaeso, quid de te tantum meruistī? Me. eheu!
Ch. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
85
ne retice, ne verere, crede inquam mihi:
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
Me. scire hoc vis? Ch. hac quiděm causa qua dixi tibi.
Me. dicetur. Ch. at ĭstos rastros interea tamen
adpone, ne labora. Me. minime. Ch. quam rem agis?
90
 Me. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi
labori'. Ch. non sinam, inquam. Me. ah non aequom facis.
Ch. hui tam gravis hos, quaeso? Me. sic meritumst meum.
Ch. nunc loquere. Me. filium unicum adulescentulum
habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme;
95
nunc habeam necne incertumst. Ch. quid ita istuc? Me. scies.
est e Corintho hic advena anu' paupercula;
ei(u)s filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
ubi rem rescivi, coepi non humanitus
100
neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare, sed vĭ ět viă pervolgata patrum.
cotidie accusabam: «hem tibine haec diutius
licere speras facere me vivo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
105
erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
ego te meum esse dici tantisper volo
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero.
nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
110
ego ĭstuc aetati' non amori operam dabam,
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi.»
postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et graviter audiendo victus est;
115
putavit mě et aetate et benevolentia
plus scire et providere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
Ch. quid ais? Me. clam me profectu' mensis tris abest.
Ch. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
120
animist pudenti' signum et non instrenui.
Me. ubi comperi ex îs qui ei fuere conscii,
domum revortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt;
125
video alios festinare, lectos sternere,
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant quŏ ĭllam mihi lenirent miseriam.
ubi video, haec coepi cogitare «hem tot mea
soli[us] solliciti sunt causa ut me unum expleant?
130
ancillae tot me vestient? sumptus domi
tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod ĭlla aetas magis ad haec utenda idoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
135
malo quidem me dignum quovis deputem,
si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans parcens quaerens, illi serviens.»
140
ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus
nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
ancillas servos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico
145
aedis mercede. quasi talenta ad quindecim
coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo.
decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
150
nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps.
Ch. ingenio te esse in liberos leni puto,
et ĭllum obsequentem siqui' recte aut commode
tractaret. verum nec tu illum sati' noveras
nec tě ĭlle; hoc qui fit? ubi non vere vivitur.
155
tu illum numquam ostendisti quanti penderes
nec tibi ĭllest credere ausu' quae est aequom patri.
quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi.
Me. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
Ch. Menedeme, at porro recte spero et ĭllum tibi
160
salvom adfuturum esse hic confido propediem.
Me. utinam ita di faxint! Ch. facient. nunc si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo.
Me. non possum. Ch. quor non? quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.
165
 Me. non convenit, quĭ ĭllum ad laborem in<pe>pulerim,
nunc me ipsum fugere. Ch. sicine est sententia?
Me. sic. Ch. bene vale. Me. et tu. - Ch. lacrumas excussit mihi
miseretque mě ěiu'. sed ut diei tempus est,
<tempust> monere me hunc vicinum Phaniam
170
ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.-

<Saltatio Convivarum>
nil opu' fuit monitore: iamdudum domi
praesto apŭd me esse aiunt. egomet convivas moror.
ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores
hinc a me? quinam egreditur? huc concessero.

_____

[ S c a e n a   I I ]
C l i t i p h o   C h r e m e s

175
 Cl. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant
et ĭllam simŭl cum nuntio tibi hĭc adfuturam hodie scio.
proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
Ch. quicum loquitur filius?
Cl. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.
180
 Ch. quid id est? Cl. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? Ch. probe.
Cl. huic filium scis esse? Ch. audivi esse in Asia. Cl. non est, pater:
apŭd nos est. Ch. quid ais? Cl. advenientem, e navi egredientem ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum eo iam inde usque a pueritia
fuit semper familiaritas. Ch. volŭptatem magnam nuntias.
185
quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius
ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem ei domi!
atque etiam nunc tempus est. Cl. cavě faxis: non opus est, pater.
Ch. quapropter? Cl. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;
timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
190
 eam misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. Ch. scio.
Cl. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
Ch. quid narrat? Cl. quid ĭlle? miserum se esse. Ch. miserum? quem minu' crederest?
quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias.
195
atque haec perinde sunt ut illi(u)s animu' quĭ ea possidet:
qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.
Cl. immo ill' fuit seněx inportunu' semper, et nunc nil magis
vereor quam nequid in ĭllum iratu' plus satis faxit, pater.
Ch. illene? (sed reprimam me: năm in metu esse hunc illist utile.)
200
 Cl. quid tute tecum? Ch. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
fortasse aliquanto iniquior erăt praeter ei(u)s lubidinem:
pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
huncin erat aequom ex illi(u)s more an illum ex huiu' vivere?
et quod ĭllum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
205
uniu' modĭ sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc
210
scitumst: periclum ex aliis face[re] tibi quod ex usu siet.
Cl. ita credo. Ch. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid ĭn cena siet.
tŭ, ŭt tempus est diei, vidě sis nequo hinc abeas longius.