B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


H e a u t o n   t i m o r u m e n o s

A c t u s   I I I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
C h r e m e s   M e n e d e m u s

410
 Ch. Luciscit hoc iam. cesso pultare ostium
vicini, primum e me ut sciat sibi filium
redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego.
verum quom videam miserum hunc tam excruciarier
ei(u)s abitu, celem tam insperatum gaudium,
415
quŏm ĭlli pericli nil ex indicio siet?
haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
item ŭt filium meum amico atque aequali suo
video inservire et socium esse in negotiis,
nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
420
 Me. aut ego profecto ingenio egregio ad miserias
natus sum aut illud falsumst quod volgo audio
dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
nam mihi quidem cotidie augescit magis
de filio aegritudo, et quanto diutius
425
abest mage cupio tanto et mage desidero.
Ch. sed ipsum forăs egressum video: ibo adloquar.
Menedeme, salve: nuntium adporto tibi
quoi(u)s maxume te fieri participem cupis.
Me. num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?
430
 Ch. valet atque vivit. Me. ubinamst quaeso? Ch. apŭd me domi.
Me. meu' gnatu'? Ch. sic est. Me. venit? Ch. certe. Me. Clinia
meu' venit? Ch. dixi. Me. eamu': duc me ad eum, obsecro.
Ch. non volt te scire se redisse etiam et tuom
conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
435
ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
Me. non tu illi dixti ut essem? Ch. non. Me. quăm ŏb rem, Chreme?
Ch. quia pessume istuc in tě ătque [in] illum consulis,
si te tam leni et victo esse animo ostenderis.
Me. non possum: sati' iam, sati' pater durus fui. Ch. ah
440
vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis
aut largitate nimia aut parsimonia:
in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
primum olim potiu' quam paterere filium
commetare ad mulierculam, quae paullulo
445
tŭm erat contenta quoique erant grata omnia,
proterruisti hinc. ea coacta ingratiis
postilla coepit victum volgo quaerere.
nunc quom sine magno intertrimento non potest
haberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias
450
quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
primum iam ancillas secum adduxit plus decem
oneratas veste atque auro: satrapes si siet
amator, numquam sufferre ei(u)s sumptus queat;
nedum tu possis. Me. estne ea intu'? Ch. sit rogas?
455
sensi. nam unam ei cenam atque eiu' comitibus
dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
quid vini absumsit «sic hoc» dicens; «asperum,
pater, hoc est: aliud lenius sodes vide»:
460
relevi dolia omnia, omnis serias;
omnis sollicitos habuī - atque haec una nox.
quid te futurum censes quem adsidue exedent?
sic me dĭ amabunt ut me tuarum miseritumst,
Menedeme, fortunarum. Me. faciat quidlubet:
465
sumat consumat perdat, decretumst pati,
dum illum modo habeam mecum. Ch. si certumst tibi
sic facere, illud permagni referre arbitror
ut ne scientem sentiat te id sibi dare.
Me. quid faciam? Ch. quidvis potiu' quam quod cogitas:
470
per alium quemvis ut des, falli te sinas
techinis per servolum; etsi subsensi id quoque,
illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
Syru' cŭm ĭllo vostro consusurrant, conferunt
consilia ad adulescentes; et tibi perdere
475
talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
non nunc pecunia agitur sed ĭllud quo modo
minimo periclo id demus adulescentulo.
nam si semel tuom animum ille intellexerit,
priu' proditurum te tuam vitam et prius
480
pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui
quantam fenestram ad nequitiem patefeceris,
tibi autem porro ut non sit suave vivere!
nam deteriores omnes sumu' licentia.
quod quoique quomque inciderit in mentem volet
485
neque id putabit pravom an rectum sit: petet.
tu rem perire et ipsum non poteris pati:
dare denegaris; ibit ad ĭllud ilico
qui maxume apŭd te se valere sentiet:
abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
490
 Me. videre vera atque ita uti res est dicere.
Ch. somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
dum id quaero tibi qui filium restituerem.
Me. cedo dextram: porro tě idem oro ut facias, Chreme.
Ch. paratu' sum. Me. scin quid nunc facere te volo?
495
 Ch. dic. Me. quod sensisti illos me incipere fallere,
id uti maturent facere: cupio illi dare
quod volt, cupio ipsum iam videre. Ch. operam dabo.
paullum negoti mi obstat: Simus et Crito
vicini nostri hic ambigunt de finibus;
500
me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
operam daturum me, hodie non posse îs dare:
continuo hic adero. Me. ita quaeso. - di vostram fidem,
ita conparatam esse hominum naturam omnium
aliena ut meliu' videant et diiudicent
505
quam sua! an eo fit quia ĭn re nostra aut gaudio
sumu' praepediti nimio aut aegritudine?
hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
Ch. dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prendendus atque adhortandus mihi.
510
a me nescioquis exit: concede hinc domum
ne nos inter nos congruere sentiant.

_____

[ S c a e n a   I I ]
S y r u s   C h r e m e s

Sy. Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen
argentum: intendenda in senemst fallacia.
Ch. num me fefellit hosce id struere? vidělicet
515
ill' Cliniai servo' tardiusculust;
idcirco huic nostro traditast provincia.
Sy. quis hĭc loquitur? perii. numnam haec audivit? Ch. Syre. Sy. hem.
Ch. quid tŭ ĭstic? Sy. recte equidem; sed te miror, Chreme,
tam mane, quĭ heri tantum biberis. Ch. nil nimis.
520
 Sy. «nil» narras? visa verost, quod dici solet,
aquilae senectus. Ch. heia. Sy. mulier commoda et
faceta haec meretrix. Ch. sane. Sy. idem visast tibi?
et quidem hěrcle forma luculenta. Ch. sic satis.
Sy. ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
525
minimeque miror Clinia hanc si deperit.
sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum
vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis
abundet, gnatus ei(u)s profugit inopia.
scis esse factum ut dico? Ch. quid ego ni sciam?
530
hominem pistrino dignum! Sy. quem? Ch. istunc servolum
dico adulescenti' . . Sy. Syre, tibi timui male!
Ch. qui passus est id fieri. Sy. quid faceret? Ch. rogas?
aliquid reperiret, fingeret fallacias
unde esset adulescenti amicae quod daret,
535
atque hunc difficilem invitum servaret senem.
Sy. garris. Ch. haec facta ab illo oportebant, Syre.
Sy. eho quaeso laudas quĭ eros fallunt? Ch. in loco
ego vero laudo. Sy. recte sane. Ch. quippe qui
magnarum saepe id remedium aegritudinumst:
540
iăm huic mansisset unicus gnatus domi.
Sy. iocone an serio ille haec dicat nescio;
nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
Ch. et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo
abeat, quom tolerare illi(u)s sumptus non queat?
545
nonne ad senem aliquam fabricam fingit? Sy. stolidus est.
Ch. at tě ădiutare oportet adulescentuli
causa. Sy. facile equidem facere possum si iubes;
etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
Ch. tanto hercle melior. Sy. non est mentiri meum.
550
 Ch. fac ergo. Sy. at heus tu facito dum eadem haec memineris
siquid hŭiu' simile forte aliquando evenerit,
ut sunt humana, tuos ut faciat filius.
Ch. non usu' veniet, spero. Sy. spero hercle ego quoque,
neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim;
555
sed siquid, nequid. quae sit ei(u)s aetas vides;
et ne ego te, si usu' veniat, magnifice, Chreme,
tractare possim. Ch. dě ĭstoc, quom usu' venerit,
videbimus quid opu' sit: nunc istuc age. -
Sy. numquam commodius umquam erum audivi loqui,
560
nec quom male facere[m] crederem mi inpunius
licere. quisnam a nobis egreditur foras?

_____

[ S c a e n a   I I I ]
C h r e m e s   C l i t i p h o   S y r u s

Ch. Quid ĭstuc quaeso? quĭ ĭstic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
Cl. quid ego feci? Ch. vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici
inserere? Sy. acta haec res est: perii. Cl. mene? Ch. hisce oculis, ne nega.
565
facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum.
nam istaec quiděm contumeliast,
hominem amicum recipere ad te atque ei(u)s amicam subigitare.
vel here in vino quam inmodestu' fuisti . . Sy. factum. Ch. quam molestus!
ut equidem, ita me dĭ ament, metui quid futurum denique esset!
570
novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas.
Cl. at mihi fides apud hunc est nil me istiu' facturum, pater.
Ch. estō; at certe concedas aliquo ab ore eorum aliquantisper.
multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.
ego de me facio coniecturam: nemost meorum amicorum hodie
575
apud quem expromere omniā mea ŏcculta, Clitipho, audeam.
apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsi(u)s facti pudet,
ně ineptu', ne protervo' videar: quod ĭllum facere credito.
sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu' sit obsequi.
Sy. quid ĭstic narrat! Cl. perii. Sy. Clitipho, haec ego praecipio tibi?
580
homini' frugi et temperanti' functu's officium? Cl. tacě sodes.
Sy. recte sane. Cl. Syre, pudet me. Sy. credo: neque id iniuria; quin
mihi molestumst. Cl. perdis hercle. Sy. verum dico quod videtur.
Cl. nonne accedam ad ĭllos? Ch. eho quaesō, una accedundi viast?
Sy. actumst: hic priu' se indicarit quăm ego argentum effecero.
585
Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare? Ch. quid faciam? Sy. iube hunc
abire hinc aliquo. Cl. quŏ ego hinc abeam? Sy. quo lubet: dă ĭllis locum:
abĭ deambulatum. Cl. deambulatum? quo? Sy. vah quasi desit locus.
abĭ sane istac, istorsum, quovis. Ch. recte dicit, censeo.
Cl. di te eradicent, Syre, qui me hinc †extrudis†!
590
 Sy. at tu pol tibi ĭstas posthac comprimito manus! -
censen vero? quid ĭllum porro credas facturum, Chreme,
nisi eum, quantum tibi opi' di dant, servas castigas mones?
Ch. ego ĭstuc curabo. Sy. atqui nunc, ere, tibi ĭstic adservandus est.
Ch. fiet. Sy. si sapias; nam mihi iam minu' minusque obtemperat.
595
 Ch. quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut
repperisti tibi quod placeat an non[dum etiam]? Sy. de fallacia
dicis? est: inveni nuper quandam. Ch. frugi es. cedo quid est?
Sy. dicam, verum ut aliud ex alio incidit. Ch. quidnam, Syre?
Sy. pessuma haec est meretrix. Ch. ita videtur. Sy. immo si scias.
600
vah vidě quod ĭnceptet facinu'. fuit quaedam anu' Corinthia
hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.
Ch. quid tum? Sy. ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.
ea relicta huic arraboni est prŏ ĭllo argento. Ch. intellego.
Sy. hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
605
 Ch. quid tum? Sy. Cliniam orat sibi uti [ĭd] nunc det: illam illi tamen
post daturum: mille nummum poscit. Ch. et poscit quidem? Sy. hui,
dubium id est? ego sic putavi. Ch. quid nunc facere cogitas?
Sy. egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.
610
 Ch. erras. Sy. quid ita? Ch. pro Menedemo nunc tibi ego respondeo
«non emo»: quid ages? Sy. optata loquere. Ch. qui? Sy. non est opus.
Ch. non opus est? Sy. non hercle vero. Ch. quĭ ĭstuc, miror. Sy. iam scies.
Ch. maně, maně, quid ěst quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?