B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


H e a u t o n   t i m o r u m e n o s

A c t u s   I V

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
S o s t r a t a   C h r e m e s   N u t r i x   S y r u s

So. Nisi me animu' fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
615
is quicum expositast gnata. Ch. quid volt sibi, Syre, haec oratio?
So. quid ěst? isne tibi videtur? Nu. dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
eum esse. So. at ut sati' contemplata modo sis, mea nutrix. Nu. satis.
So. abĭ nunciam intro atque illa si iam laverit mihi nuntia.
hic ego virum interea opperibor. Sy. te volt: videas quid velit.
620
nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit. Ch. quid siet?
ně ĭsta hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
So. ehěm mi vir. Ch. ehěm mea uxor. So. te ipsum quaero. Ch. loquere quid velis.
So. primum hoc te oro, nequid credas me advorsum edictum tuom
facere esse ausam. Ch. vin me istuc tibi, ětsi incredibilest, credere?
625
credo. Sy. nescioquid peccati portat haec purgatio.
So. meministin me ess(e) gravidam et mihi te maxumo opere edicere,
si puellam parerem, nolle tolli? Ch. sciŏ quid feceris:
sustulisti. Sy. sic est factum: dom(i)na ego, eru' damno auctus est.
So. minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: ei dedi
630
exponendam. Ch. o Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam!
So. perii: quid ego feci? Ch. rogitas? So. si peccavi, mi Chreme,
insciens feci. Ch. id equidem ego, si tu neges, certo scio,
te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
tot peccata in hac re ostendi'. nam iam primum, si meum
635
imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit,
non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
at id omitto: misericordia, animu' maternus: sino.
quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita:
nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
640
per te vel uti quaestum faceret vel uti veniret palam.
credo, id cogitasti: «quidvis satis est dum vivat modo.»
quid cŭm ĭllis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,
meliu' peiu', prosit obsit, nil vident nisi quod lubet?
So. mi Chreme, peccavi, fateor: vincor. nunc hoc te obsecro,
645
quanto tuos est animu' natu gravior, ignoscentior,
ut meaě stultitiae in iustitia tuă sit aliquid praesidi.
Ch. scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrata,
male docet te mea facilitas multa. sed ĭstuc quidquid est
quă hŏc occeptumst causa loquere. So. ut stultae et misere omnes sumus
650
religiosae, quom exponendam dŏ ĭlli, de digito anulum
detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:
si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
Ch. istuc recte: conservasti tě ătque illam. So. is hic est anulus.
Ch. unde habes? So. quam Bacchi' secum adduxit adulescentulam, Sy. hem.
655
 Ch. quid ĭlla narrat? So. ea lavatum dum it, servandum mihi dedit.
animum non advorti primum; sed postquam aspexi ilico
cognovi, ad te exsilui. Ch. quid nunc suspicare aut invenis
dě ĭlla? So. nesciŏ nisi ěx ipsa quaeras unde hunc habuerit,
si potis est reperiri. Sy. interii: plus spei video quam volo:
660
nostrast, sĭ itast. Ch. vivitne illa quoi tu dederas? So. nescio.
Ch. quid renuntiavit olim? So. fecisse id quod iusseram.
Ch. nomen mulieri' cedo quid sit, ut quaeratur. So. Philterae.
Sy. ipsast. mirum ni illa salvast et ego perii. Ch. Sostrata,
sequere me intro hac. So. ut praeter spem evenit! quam timui male
665
ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chreme!
Ch. non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.

_____

[ S c a e n a   I I ]
S y r u s

Sy. Nisi me animu' fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:
ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;
670
nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere
nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere.
crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.
quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineundast mihi.
675
nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet.
quid si hoc nunc sic incipiam? nilst. quid si sic? tantundem egero.
at sic opinor: non potest. immo optume. euge habeo optumam.
retraham hercle opinor ad me
678a
idem ego ĭlluc hodie fugitivom argentum tamen.

_____

[ S c a e n a   I I I ]
C l i n i a   S y r u s

Cl. Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta
680
quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast.
dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam volt.
Sy. nil me fefellit: cognitast, quantum audio huiu' verba.
istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
Cl. o mi Syre, audisti obsecro? Sy. quidni? qui usque una adfuerim.
685
 Cl. quoĭ aeque audisti commode quicquam evenisse? Sy. nulli.
Cl. atque ita me dĭ ament ut ego nunc non tam meapte causa
laetor quam illiu'; quam ego scio esse honore quovis dignam.
Sy. ita credo. sed nunc, Cliniā, age, da te mihi vicissim;
năm amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur,
690
nequid dě amica nunc senex. Cl. o Iuppiter! Sy. quiesce.
Cl. Antiphila mea nubet mihi. Sy. sicin mi interloquere?
Cl. quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. Sy. fero hercle vero.
Cl. deorum vitam apti sumus. Sy. frustra operam opino[r] hanc sumo.
Cl. loquere: audio. Sy. at iam hoc non ages. Cl. agam. Sy. videndumst, inquam,
695
amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut conlocetur.
nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
si abduxeris, celabitūr, itidem ut celata adhuc est.
Cl. at enim istoc nil est mage, Syrē, miis nuptiis advorsum.
700
nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? Sy. quidni?
Cl. quid dicam? quam causam adferam? Sy. qui nolo mentiare:
aperte ita ut res sese habet narrato. Cl. quid ais? Sy. iubeo:
illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
Cl. bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.
705
et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet
seněm vostrum? Sy. immo ut recta via rem narret ordine omnem. Cl. hem
sati' sanus es et sobrius? tuquidem illum plane perdis.
nam quĭ ĭlle poterit esse in tuto, dic mihi?
Sy. huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,
710
qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae
vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex
voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
Cl. at enĭm spěm ĭstoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;
nam dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
715
tu fors quid me fiat parvi pendi', dum illi consulas.
Sy. quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier?
unus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius.
Cl. tantum sat habes? quid tum quaeso si hoc pater resciverit?
Sy. quid si redeo ad illos qui aiunt «quid si nunc caelum ruat?»
720
 Cl. metuo quid agam. Sy. metui'? quasi non ea potestas sit tua
quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
Cl. age age, transducatur Bacchis. Sy. optume ipsa exit foras.

_____

[ S c a e n a   I V ]
B a c c h i s   C l i n i a   S y r u s   D r o m o   P h r y g i a

Ba. Sati' pol proterve me Syri promissa huc induxerunt,
decem minas quas mihi darē pollicitust. quodsi nunc me
725
deceperit saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet;
aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe
renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
Cl. sati' scite promittit tibi. Sy. atqui tu hanc iocari credis?
730
faciet nisi caveo. Ba. dormiunt: ego pol ĭstos commovebo.
mea Phrygia, audisti modo ĭste homo quam villam demonstravit
Charini? Ph. audivi. Ba. proxumam esse huic fundo ad dextram? Ph. memini.
Ba. curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
Sy. quid ĭnceptat? Ba. dic me hic oppido esse invitam atque adservari,
735
verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam.
Sy. perii hercle. Bacchi', maně, mane: quo mittis istanc quaeso?
iubě maneat. Ba. i. Sy. quin est paratum argentum. Ba. quin ego maneo.
Sy. atqui iam dabitur. Ba. ut lubet. nŭm ego insto? Sy. at scin quid sodes?
Ba. quid? Sy. transeundumst nunc tibī ad Menedemum et tua pompa
740
 eo transducendast. Ba. quam rem agis, scelus? Sy. egon? argentum cudo
quod tibi dem. Ba. dignam me putas quam inludas? Sy. non est temere.
Ba. etiamne tecum hic res mihist? Sy. minime: tuom tibi reddo.
Ba. eatur. Sy. sequere hac. heus, Dromo. Dr. quis me volt? Sy. Syru'. Dr. quid est rei?
Sy. ancillas omnis Bacchidis tra<ns>duce huc ad vos propere.
745
 Dr. quăm ŏb rem? Sy. ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt.
sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu:
ně ĭlle haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. Dr. mutum dices.

_____

[ S c a e n a   V ]
C h r e m e s   S y r u s

Ch. Ita me dĭ amabunt ut nunc Menedemi vicem
750
miseret me tantum devenisse ad eum mali.
illancin mulierem alere cum illa familia!
etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,
ita magno desiderio fuit ei filius;
verum ubi videbit tantos sibi sumptus domi
755
cotidianos fieri nec fieri modum,
optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum. Sy. cesso hunc adoriri? Ch. Syre. Sy. hem.
Ch. quid ěst? Sy. te mihi ipsum iamdudum optabam dari.
Ch. videre egisse iam nescioquid cum sene.
760
 Sy. dě ĭllo quod dudum? dictum [ac] factum reddidi.
Ch. bonan fide? Sy. bona hercle. Ch. non possum pati
quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:
faciam boni tibi aliquid prŏ ĭsta re ac lubens.
Sy. at si scias quam scite in mentem venerit.
765
 Ch. vah gloriare evenisse ex sententia?
Sy. non hercle vero: verum dico. Ch. dic quid est?
Sy. tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
secum adduxisse ne tu id persentisceres.
770
 Ch. probe. Sy. dic sodes. Ch. nimium, inquam. Sy. immo si scias.
sed porro ausculta quod superest fallaciae:
sese ipse dicit tuam vidisse filiam;
ei(u)s sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
hanc cupere uxorem. Ch. modone quae inventast? Sy. eam:
775
et quiděm iubebit posci. Ch. quăm ŏb rem istuc, Syre?
nam prorsum nil intellego. Sy. vah tardus es.
Ch. fortasse. Sy. argentum dabitur ei ad nuptias,
aurum atque vestem qui . . tenesne? Ch. comparet?
Sy. id ipsum. Ch. at ego ĭlli neque do neque despondeo.
780
 Sy. non? quăm ŏb rem? Ch. quăm ŏb rem? me rogas? homini . . ? Sy. ut lubet.
non ego dicebam in perpetuom ut ĭllam illi dares,
verum ut simulares. Ch. non meast simulatio;
ita tŭ ĭstaec tua misceto ne mě ădmisceas.
egŏn quoi daturu' non sum, ut ei despondeam?
785
 Sy. credebam. Ch. minime. Sy. scite poterat fieri;
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
eo coepi. Ch. credo. Sy. ceterum equidem istuc, Chreme,
aequi bonique facio. Ch. atqui quam maxume
volŏ te dare operam ut fiat, verum alia via.
790
 Sy. fiat, quaeratur aliquid. sed ĭllud quod tibi
dixi de argento quod ĭsta debet Bacchidi,
id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: «quid mea? num mihi datumst?
num iussi? nŭm ĭlla oppignerare filiam
795
meam mě ĭnvito potuit?» verum illuc, Chreme,
dicunt: «ius summum saepe summast malitia.»
Ch. haud faciam. Sy. immo aliis si licet, tibi non licet:
†omnes te in lauta et bene acta parte putant.†
Ch. quin egomet iam ad eam deferam. Sy. immo filium
800
iubě potiu'. Ch. quăm ŏb rem? Sy. quia enim in eum suspiciost
translata amori'. Ch. quid tum? Sy. quia videbitur
mage veri simile id esse, quŏm hic illi dabit;
et simŭl conficiam facilius ego quod volo.
ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. Ch. ecfero.

_____

[ S c a e n a   V I ]
C l i t i p h o   S y r u s

805
 Cl. Nullast tam facili' res quin difficilis siet,
quam invitu' facias. vel me haec deambulatio,
quam non laboriosa, ad languorem dedit.
nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, ně ăccedam ad Bacchidem.
810
ut te quidem omnes di deae[que] quantumst, Syre,
cŭm ĭstoc invento cumque incepto perduint!
huiu' modi mihi res semper comminiscere
ubi me excarnufices. Sy. is tŭ hinc quo dignus es?
quam paene tua me perdidit protervitas!
815
 Cl. vellem hercle factum, ita meritu's. Sy. meritu'? quo modo?
ne mě ĭstuc ex te prius audisse gaudeo
quăm ărgentum haberes quod daturu' iam fui.
Cl. quid igitur dicam tibi vis? abi<i>sti; mihi
amicam adduxti quam non licitumst tangere.
820
 Sy. iam non sum iratu'. sed scin ubi sit nunc tibi
tua Bacchis? Cl. apŭd nos. Sy. non. Cl. ubi ergo? Sy. apŭd Cliniam.
Cl. perii. Sy. bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod ei pollicitu's. Cl. garris. unde? Sy. a tuo patre.
Cl. ludis fortasse me? Sy. ipsa re experibere.
825
 Cl. ne ego sum homo fortunatu': deamo te, Syre.
Sy. sed pater egreditur. cavě quicquam admiratu' sis
qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.

_____

[ S c a e n a   V I I ]
C h r e m e s  C l i t i p h o   S y r u s

Ch. Ubi Clitipho hic est? Sy. «eccum me» inque. Cl. eccum hic tibi.
830
 Ch. quid rei esset dixti[n] huic? Sy. dixi pleraque omnia.
Ch. cape hoc argentum ac defer. Sy. i: quid stas, lapis?
quin accipis? Cl. cedo sane. Sy. sequere hac me ocius.
tu hic nos dum eximus interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius. -
835
 Ch. minas quidem iam decem habet a me filia,
quas hortamentis esse nunc duco datas;
hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
840
mihi nunc relictis rebus inveniundus est
aliquis, labore inventa mea quoi dem bona.

_____

[ S c a e n a   V I I I ]
M e n e d e m u s   C h r e m e s

Me. Multo omnium nunc me fortunatissimum
factum puto esse quom te, gnate, intellego
resipisse. Ch. ut errat! Me. te ipsum quaerebam, Chreme:
serva, quod in te est, filium, me ac familiam.
Ch. cedo quid vis faciam? Me. invenisti hodie filiam.
Ch. quid tum? Me. hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
Ch. quaeso quid tŭ homini's? Me. quid ěst? Ch. iamne oblitus es
inter nos quid sit dictum de fallacia,
850
ut ea via abs te argentum auferretur? Me. scio.
Ch. ea res nunc agitur ipsa. Me. quid narras, Chreme?
851a
erravi? actast res? quanta de spe decidi!
immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt. Ch. et tu credis omnia.
et ĭllum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis,
855
des qui aurum ac vestem atque alia quae opu' sunt comparet.
Me. id est profecto: id amicae dabitur. Ch. scilicet
daturum. Me. [v]ah frustra sum igitur gavisus miser.
quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
860
ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
Ch. aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. Me. sine:
inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
Ch. dic convenisse, egisse te de nuptiis.
Me. dicam. quid deinde? Ch. me facturum esse omnia,
865
generum placere; postremo etiam, si voles,
desponsam quoque ěsse dicito. Me. ěm ĭstuc volueram.
Ch. tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des. Me. cupio. Ch. ne tu propediem,
ut ĭstanc rem video, istius obsaturabere.
870
sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis
si sapies. Me. faciam. Ch. abi intro: vidě quid postulet.
ego domi ero siquid me voles. Me. sane volo;
nam te scientem faciam quidquid egero.