B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


H e c y r a

A c t u s   I I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
L a c h e s   S o s t r a t a

La. Pro deum ătque hominum fidem, quod hŏc genus est, quaě haěc est coniuratio!
utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia
200
neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias!
itaque adeo uno animo omnes socrŭs oderunt nurus.
virĭs esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast,
in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et
ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo scio.
205
 So. me miseram, quae nunc quăm ŏb rem accuser nescio. La. hem
tu nescis? So. non, ita me di bene ament, mi Lache,
itaque una inter nos agere aetatem liceat. La. di mala prohibeant.
So. meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. La. scio,
te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest?
210
quae mě ět tě ět familiam dedecoras, filio luctum paras;
tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis,
qui illum decrerunt dignum suos quoi liberos committerent.
tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia.
So. egŏn? La. tŭ ĭnquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas.
215
an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini
quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat?
multo melius hic quae fiunt quam illi[c] ubi sum adsidue scio.
ideo quia, ŭt vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris.
iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam,
220
minimeque adeo [est] mirum, et nĭ ĭd fecisset mage mirum foret;
sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
quod si scissem illa hic maneret potiu', tŭ hĭnc isses foras.
at vidě quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:
rus habitatum abii concedens vobis et rei serviens,
225
sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati,
meo labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam.
non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi!
So. non mea opera neque pol culpa evenit. La. immo maxume:
sola hic fuisti: in tě ŏmnis haeret culpa sola, Sostrata.
230
quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris.
cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
illi(u)s dices culpa factum? So. haud equidem dico, mi Lache.
La. gaudeo, ita me dĭ ament, gnati causa; nam de te quidem
sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest.
235
 So. qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit
ut cum matre plus una esset? La. quid ais? non signi hoc sat est,
quod herĭ nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
So. enĭm lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
La. tuos esse ego ĭlli mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror,
240
et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit
ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur:
ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu easdem exigunt.

_____

[ S c a e n a   I I ]
P h i d i p p u s   L a c h e s   S o s t r a t a

Ph. Etsi scio ego, Philumenā, meum ius esse ut te cogam
quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam
245
ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor.
La. atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio ěsse adprime obsequentem,
sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
quod tu si idem faceres, magis in rěm ět vostram et nostram id esset.
250
nunc video in illarum potestate esse te. Ph. heia vero.
La. adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti.
haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem,
celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer:
aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus
255
te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos
quia aegrast, te mihi ĭniuriam facere arbitror, Phidippe,
si metui' satis ut meaě domi curetur diligenter.
at ita me dĭ ament, haud tibi hoc concedo - [etsi] illi pater es -
ut tŭ ĭllam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa,
260
quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.
neque adeo clam me est quăm ěsse eum graviter laturum credam,
hoc si rescierit: eo domum studeo haec priu' quam ille redeat.
Ph. Laches, et diligentiam vostram et benignitatem
novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,
265
et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo
si facere possim ullo modo. La. quae res te id facere prohibet?
eho num quid nam accusat virum? Ph. minime. nam postquam attendi
magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
270
aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus:
non possum advorsari meis. La. em Sostrata. So. heu me miseram!
La. certumne est istuc? Ph. nunc quidem ut videtur: sed num quid vis?
nam est quod me transire ad forum iam oportet. La. eŏ tecum una.

_____

[ S c a e n a   I I I ]
S o s t r a t a

So. Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris
275
propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
nam ita me dĭ ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam.
sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus
omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus
habui illam ac si ex mě ěsset gnata, nec quĭ hŏc mi eveniat scio;
280
nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.