B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


P h o r m i o

A c t u s   I I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
D e m i p h o   P h a e d r i a   G e t a

De. Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
nec meum ĭmperium - ac mitto imperium -, non simultatem meam
revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta
monitor! Ge. vix tandem. De. quid mihi dicent aut quam causam reperient?
235
demiror. Ge. atqui reperiam: aliud cura. De. an hoc dicet mihi:
«invitu' feci. lex coegit»? audio, fateor. Ge. places.
De. verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis,
etiamne id lex coegit? Ph. illud durum. Ge. ego expediam: sine!
De. incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit:
240
ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere.
quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume
meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant,
pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet
aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae
245
communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom;
quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.
Ge. o Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia
meditata mihi sunt omniā mea ĭncommoda eru' si redierit.
molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes,
250
opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom.
quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?
De. Phaedriam mei fratri' video filium mi ire obviam.
Ph. mi patrue, salve. De. salve; sed ubist Antipho?
255
 Ph. salvom venire . . De. credo; hoc responde mihi.
Ph. valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?
De. vellem quidem. Ph. quid ĭstuc est? De. rogitas, Phaedria?
bonas me absente hic confecistis nuptias.
Ph. eho an id suscenses nunc illi? Ge. artificem probum!
260
 De. egon illi non suscenseam? ipsum gestio
darĭ mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
Ph. atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.
De. ecce autem similia omnia! omnes congruont:
265
unum quom noris omnis noris. Ph. haud itast.
De. hic ĭn noxast, ille ad defendundam causam adest;
quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.
Ge. probe horum facta inprudens depinxit senex.
De. nam nĭ haěc ita essent, cŭm ĭllo haud stares, Phaedria.
270
 Ph. si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
ex qua re minu' rei foret aut famae temperans,
non causam dico quin quod meritu' sit ferat.
sed siqui' forte malitia fretus sua
insidias nostrae fecit adulescentiae
275
ac vicit, nostra[n] culpa east an iudicum,
qui saepe propter invidiam adimunt diviti
aut propter misericordiam addunt pauperi?
Ge. ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
De. an quisquam iudex est qui possit noscere
280
tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,
ita ut ille fecit? Ph. functus adulescentulist
officium liberali': postquam ad iudices
ventumst, non potuit cogitata proloqui;
ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
285
 Ge. laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem?
ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. De. oh
bone custos, salve, columen vero familiae,
quoi commendavi filium hinc abiens meum.
Ge. iamdudum te omnis nos accusare audio
290
inmerito et mě ŏmnium horunc inmeritissimo.
nam quid mě in hac re facere voluisti tibi?
servom hominem causam orare leges non sinunt
neque testimoni dictiost. De. mitto omnia;
dŏ ĭstuc «inprudens timuit adulescens»; sino
295
«tu servo's»; verum si cognata est maxume,
non fuit necessum habere; sed ĭd quod lex iubet,
dotem dareti', quaereret alium virum.
qua ratione inopem potiu' ducebat domum?
Ge. non ratio, verum argentum deerat. De. sumeret
300
alicunde. Ge. alicunde? nil est dictu facilius.
De. postremo si nullo alio pacto, fenore.
Ge. hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet
te vivo. De. non, non sic futurumst: non potest.
egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
305
nil suave meritumst. hominem conmonstrarier
mihi ĭstum volo aut ubi habitet demonstrarier.
Ge. nemp' Phormionem? De. istum patronum mulieris.
Ge. iam faxo hic aderit. De. Antipho ubi nunc est? Ge. foris.
De. abĭ, Phaedria, eum require atque huc adduce. Ph. eo:
310
recta via quidem - illuc. Ge. nempe ad Pamphilam.
De. ego deos Penatis hinc salutatum domum
devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi
amicos advocabo ad hanc rem qui adsient,
ut ne inparatu' sim si veniat Phormio.

_____

[ S c a e n a   I I ]
P h o r m i o   G e t a

315
 Ph. Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? Ge. admodum.
Ph. Phanium relictam solam? Ge. sic. Ph. et iratum senem?
Ge. oppido. Ph. ad te summa solum, Phormio, rerum redit:
tute hoc intristi: tibĭ omnest exedendum: accingere.
Ge. obsecro te. Ph. si rogabit . . Ge. in te spes est. Ph. eccere
320
quid si reddet? Ge. tŭ ĭnpulisti. Ph. sic opinor. Ge. subveni.
Ph. cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.
Ge. quid ages? Ph. quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc
Antiphonem eripiam atque in mě ŏmnem iram derivem senis?
Ge. o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio,
325
vereor, ně ĭstaec fortitudo in nervom erumpat denique. Ph. ah
non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via.
quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius.
cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
330
 Ge. quĭ ĭstuc? Ph. quia non rete accipitri tennitur neque miluo,
qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,
quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.
aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:
mihi sciunt nil esse. dices «ducent damnatum domum»:
335
alere nolunt hominem edacem et sapiunt meă sententia,
pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
Ge. non potest sati' pro merito ab ĭllo tibi referri gratia.
Ph. immo enĭm nemo sati' pro merito gratiam regi refert.
ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis,
340
otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur!
dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,
priŏr bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.
Ge. quid ĭstuc verbist? Ph. ubi tu dubites quid sumas potissimum.
haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
345
ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum?
Ge. seněx adest: vidě quid agas: prima coitiost acerrima.
si eam sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet.

_____

[ S c a e n a   I I I ]
D e m i p h o   H e g i o   C r a t i n u s   C r i t o   P h o r m i o   G e t a

De. Enumquam quoiquam contumeliosius
audisti' factam iniuriam quam haec est mihi?
350
adeste quaeso. Ge. iratus est. Ph. quin tu hoc age:
iăm ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,
negăt Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam? Ge. negat.
Ph. neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? Ge. negat.
355
 De. ipsum esse opinor de quŏ agebam: sequimini.
Ph. nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? Ge. negat.
Ph. quia egens relictast misera, ignoratur parens,
neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.
Ge. sĭ erum insimulabi' malitiae male audies.
360
 De. ŏ aŭdaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
Ph. nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,
sĭ ĭllum minu' norat; quippe homo iam grandior,
pauper, quoĭ opera vita erat, ruri fere
se continebat; ibi agrum de nostro patre
365
colendum habebat. saepe interea mihi senex
narrabat se hunc neglegere cognatum suom:
at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.
Ge. videas tě ătque illum ut narras! Ph. in' malam crucem?
nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis
370
ob hănc inimicitias caperem in vostram familiam,
quăm is aspernatur nunc tam inliberaliter.
Ge. pergin ero absenti male loqui, inpurissime?
Ph. dignum autem hoc illost. Ge. ain tandem, carcer? De. Geta.
Ge. bonorum extortor, legum contortor! De. Geta.
375
 Ph. responde. Ge. quis homost? ehěm. De. tace. Ge. absenti tibi
tě ĭndignas seque dignas contumelias
numquam cessavit dicere hodie. De. desine.
adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,
si tibi placere potis est, mi ut respondeas:
380
quěm amicum tuom ais fuisse istum, explana mihi,
et qui cognatum me sibi esse diceret.
Ph. proinde expiscare quasi non nosses. De. nossem? Ph. ita.
De. ego me nego: tu quĭ ais redige in memoriam.
Ph. eho tu, sobrinum tuŏm non noras? De. enicas.
385
dic nomen. Ph. nomen? maxume. De. quid nunc taces?
Ph. perii hercle, nomen perdidi. De. [hem] quid ais? Ph. (Geta,
si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem
non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.
De. ego autem tempto? Ge. (Stilpo.) Ph. atque adeo quid mea?
390
Stilpost. De. quem dixti? Ph. Stilponem inquam noveras.
De. neque ego ĭllum noram nec mihi cognatus fuit
quisquam istoc nomine. Ph. itane? non te horum pudet?
at si talentum rem reliquisset decem,
De. di tibi malefaciant! Ph. primus esses memoriter
395
progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens.
De. ita ŭt dicis. ego tum quom advenissem qui mihi
cognata ea esset dicerem: itidem tu face.
cedo quĭ ěst cognata? Ge. eu noster, recte. heus tu, cave.
Ph. dilucide expedivi quibu' me oportuit
400
iudicibu': tŭm ĭd si falsum fuerat, filius
quor non refellit? De. filium narras mihi?
quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest.
Ph. at tu qui sapiens es magistratus adi
iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi,
405
quandoquidem solu' regnas et soli licet
hic de eadem causa bis iudicium adipiscier.
De. etsi mihi facta iniuriast, verum tamen
potius quam litis secter aut quam te audiam,
itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
410
dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
Ph. hahahae, homŏ suavi'. De. quid ěst? nŭm iniquom postulo?
an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?
Ph. ităn tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu' sis,
mercedem dare lex iubet ei atque amittere?
415
an, ŭt nequid turpe civis in se admitteret
propter egestatem, proxumo iussast dari,
ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
De. ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quăm ŏb rem? Ph. ohe
«actum» aiunt «ně agas». De. non agam? immo haud desinam
420
donec perfecero hoc. Ph. ineptis. De. sine modo.
Ph. postremo tecum nil rei nobis, Demipho, est:
tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua
praeterierat iam ducendi aetas. De. omnia haec
illum putato quae ego nunc dico dicere;
425
aut quiděm cŭm ŭxore hac ipsum prohibebo domo.
Ge. (iratus est.) Ph. tu tě idem melius feceris.
De. itan es paratu' facere me advorsum omnia,
infelix? Ph. (metuit hic nos, tam etsi sedulo
dissimulat.) Ge. (bene habent tibi principia.) Ph. quin quod est
430
ferundum fers? tuis dignum factis feceris,
ut amici inter nos simus? De. egŏn tuam expetam
amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
Ph. si concordabi' cŭm ĭlla, habebi' quae tuam
seněctutem oblectet: respice aetatem tuam.
435
 De. tě ŏblectet, tibi habe. Ph. minue vero iram. De. hoc age:
sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem
abducere, ego ĭllam eiciam. dixi, Phormio.
Ph. si tŭ ĭllam attigeri' secu' quam dignumst liberam
dicam tibi ĭnpingam grandem. dixi, Demipho.
440
siquid opu' fuerit, heus, domo me. Ge. intellego.

_____

[ S c a e n a   I V ]
D e m i p h o   G e t a   H e g i o   C r a t i n u s   C r i t o

De. Quanta me cura et sollicitudine adficit
gnatus, qui me et se hisce inpedivit nuptiis!
neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam
quid de hac re dicat quidve sit sententiae.
445
abĭ, vise redieritne iăm ăn nondum domum.
Ge. eo. - De. videti' quŏ ĭn loco res haec siet:
quid ago? dic, Hegio. He. ego? Cratinum censeo,
si tibi videtur. De. dic, Cratine. Cra. mene vis?
De. te. Cra. ego quae in rem tuam sint ea velim facias. mihi
450
sic hoc videtur: quod tě ăbsente hic filius
egit, restitui in integrum aequomst et bonum,
et id impetrabi'. dixi. De. dic nunc, Hegio.
He. ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast,
quot homines tot sententiae: suo' quoique mos.
455
mihi non videtur quod sit factum legibus
rescindi posse; et turpe inceptust. De. dic, Crito.
Cri. ego amplius deliberandum censeo:
res magnast. Cra. numquid nos vis? De. fecistis probe:
incertior sum multo quam dudum. - Ge. negant
460
redisse. De. frater est exspectandus mihi:
is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar.
percontatum ibo ad portum, quŏăd se recipiat. -
Ge. at ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.
sed ěccum ipsum video in tempore huc se recipere.