B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


P h o r m i o

C.    S u l p i c i    A p o l l i n a r i s
p e r i o c h a


________________________________________


 
Chremetis frater aberat peregre Demipho
relicto Athenis Antiphone filio.
Chremes clam habebat Lemni uxorem et filiam,
Athenis aliam coniugem et amantem unice
5
fidicinam gnatum. mater e Lemno advenit
Athenas; moritur; virgo sola (aberat Chremes)
funus procurat. ibi eam visam Antipho
cum amaret, opera parasiti uxorem accipit.
pater et Chremes reversi fremere. dein minas
10
triginta dant parasito, ut illam coniugem
haberet ipse: argento hoc emitur fidicina.
uxorem retinet Antipho a patruo adgnitam.