B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Livius Andronicus
ca. 284 - ca. 204 a. Chr. n.
     
   


T r a g o e d i a e

F r a g m e n t a

Textus:
Livius Andronicus
in: tragicorum Romanorum fragmenta
ed. O. Ribbeck, Leipzig 1871


___________________________________________


      Achilles:
Sí malos imitábo, tum tu prétium pro noxá dabis.

      Aegisthus:
I
                                   nam ut Pérgama
Accénsa et praeda pér participes aéquiter
Partíta est

II
Tum autém lasciuum Nérei simúm pecus
Ludéns ad cantum clássem lustratúr . .

III
Iamne óculos specie laétauisti optábili?

IV
Nemo haéce uostrum rúminetur múlieri.

V
Sollémnitusque deó litat laudém lubens.

VI
. . in sedes cónlocat se régias:
Cluteméstra iuxtim, tértias natae óccupant.

VII
Ipsús se in terram saúcius fligít cadens.

VIII
Quin quód parere [míhi] uos maiestás mea
Procát, toleratis témploque hanc dedúcitis?

      Aiax mastigophorus:
I
Mirúm uidetur, quód sit factum iám diu?

II
Praestátur laus uirtúti, sed multo ócius
Vernó gelu tabéscit.

      Andromeda:
Cónflugae cubí conuentu cámpum totum inúmigant

      Danae:
. . etiam mínitas? mitte ea quaé tua sunt magis quám mea.

      Equos Troianus:
            Dá mihi hasce opes,
Quás peto, quás precor:
            Pórrige, opitula!

      Hermiona:
Obsecro te, Ancíale, matri né quid tuae aduorsús fuas.

      Tereus.
I
Rarénter uenio.

II
Nímis pol inpudénter: seruis praéstolabas? . . .

III
Ego puerum intereád ancillae súbdam lactantém meae,
Né fame perbítat.

IV
                                                                        crédito,
Cum ílloc olli meá uoluntate númquam limauít caput.

      Ino:
Terentianus Maurus 1931:
Liuius ille uetus Graio cognomine suae
Inserit Inoni uersus, puto, tale docimen:
Praemisso heroo subiungit namque miuron,
Hymnum quando chorus festo canit ore Triuiae.

Et iam purpureo suras include cothurno,
Balteus et reuocet uolucres in pectore sinus,
Pressaque iam grauida crepitent tibi terga pharetra.
Derige odorisequos ad certa cubilia canes.

      Ex incertis fabulis:
I
Florem ánculabant Líberi ex carchésiis.

II
. . sed qui sunt hí, qui ascendunt áltum ocrim?

III
                      celsósque [in] ocris
Aruáque putria et mare mágnum.

IV
         namque Taénari celsós ocris

V
Haut út quem Chiro in Pélio docuít ocri.

VI
Múlier, quisquis és, te uolumus.

VII
Quó Castalia pér struices sáxeas lapsu áccidit.

VIII
Quem ego néfrendem alui lácteam immulgéns opem.

IX
              dusmo ín loco

X
Puerárum manibus cónfectum pulcerrime.

XI
Quinquértiones praéco in medium próuocat.

XII
 Varro de l. L. VII 3 M. «nec mirum quom non modo Epimenides . . . sed etiam Teucer Liuii post annos XV (XII Flor.) ab suis qui sit ignoretur.»