B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Homerus latinus/Ilias latina
ca. 65 p. Chr. n.
     
   



H o m e r u s   l a t i n u s

Textus:
Italici Ilias latina
in: Poetae Latini Minores, vol. III, pp. 3-59
ed. Ae. Baehrens, Lipsiae 1881


___________________________________________



Ilias Ambrosiana, ca. 480 p. Chr. n., pict XXI
(Milano, Biblioteca Ambrosiana, Cod. F. 205 Inf.)



I   II   III   IV   V   VI   VII   VIII   IX   X   XI  
XII   XIII   XIV   XV   XVI   XVII   XVIII  
XIX   XX   XXI   XXII   XXIII   XXIV  

 
I
   Iram pande mihi Pelidae, Diva, superbi,
   Tristia quae miseris iniecit funera Grais
   Atque animas fortes heroum tradidit orco,
   Latrantumque dedit rostris volucrumque trahendos
5
   Illorum exsangues inhumatis ossibus artus.
   Confiebat enim summi sententia regis,
   Ut primum tulerant discordi pectore pugnas,
   Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles.
Quis deus hos ira tristi contendere iussit?
10
Latonae et magni proles Iovis. ille Pelasgum
Infestus regi pestem in praetoria misit
Inplicuitque gravi Danaorum corpora morbo.
Nam quondam Chryses, sollemni tempora vitta
Inplicitus, raptae flevit solatia natae
15
Invisosque dies invisaque tempora noctis
Egit et assiduis implevit questibus auras.
Postquam nulla dies animum maerore levabat
Nullaque lenibant patrios solatia fletus,
Castra petit Danaum genibusque affusus Atridae
20
Per superos regnique decus miserabilis orat,
Ut sibi causa suae reddatur nata salutis.
Dona simul praefert. vincuntur fletibus eius
Myrmidones reddique patri Chryseida censent.
Sed negat Atrides Chrysenque excedere castris
25
Despecta pietate iubet; ferus ossibus imis
Haeret amor, spernitque preces damnosa libido.
Contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos
Squalidaque infestis maerens secat unguibus ora
Dilaceratque comas annosaque tempora plangit.
30
Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt,
Fatidici sacras compellat vocibus aras:
«Quid coluisse mihi tua numina, Delphice, prodest
Aut castam multos vitam duxisse per annos?
Quidve iuvat sacros posuisse altaribus ignes,
35
Si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos?
En, haec desertae redduntur dona senectae?
Si gratus tibi sum, sim te sub vindice tutus.
Aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenam,
Inscius admisi, cur o tua dextera cessat?
40
Posce sacros arcus, in me tua derige tela:
Auctor mortis erit certe deus. ecce merentem
Fige patrem: cur nata luit peccata parentis
Atque hostis duri patitur miseranda cubile?»
Dixit; at ille sui vatis prece motus acerbis
45
Luctibus infestat Danaos pestemque per omnes
Inmittit populos: vulgus ruit undique Graium,
Vixque rogis superest tellus, vix ignibus arbor,
Derat ager tumulis. iam noctis sidera nonae
Transierant decimusque dies patefecerat orbem,
50
Cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles
Convocat et causas hortatur pestis iniquae
Edere Thestoriden. tunc Calchas numina divum
Consulit et causam pariter finemque malorum
Invenit; effarique verens ope tutus Achillis
55
Haec ait «infesti placemus numina Phoebi
Reddamusque pio castam Chryseida patri,
Si volumus Danai portus intrare salutis».
Dixerat; exarsit subito violentia regis:
Thestoriden dictis primum compellat amaris
60
Mendacemque vocat; tum magnum incusat Achillem
Inque vicem ducis invicti convicia suffert.
Confremuere omnes. tandem clamore represso
Cogitur invitos aeger dimittere amores
Intactamque pio reddit Chryseida patri,
65
Multaque dona super; quam cunctis notus Ulixes
Inpositam puppi patrias devexit ad arces
Atque iterum ad Danaum classes sua vela retorsit.
Protinus infesti placantur numina Phoebi
[Et prope consumptae vires redduntur Achivis.]
Non tamen Atridae Chryseidis excidit ardor:
70
Maeret et amissos deceptus luget amores.
Mox rapta magnum Briseide privat Achillem
Solaturque suos alienis ignibus ignes.
At ferus Aeacides nudato protinus ense
Tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae
75
Munera militiae, letum crudele minatur;
Nec minus ille parat contra defendere sese.
Quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem,
Turpem caecus amor famam liquisset in aevum
Gentibus Argolicis. contempta voce minisque
80
. . . . . . . . . .
Invocat aequoreae Pelides numina matris,
Ne se Plistheniden contra patiatur inultum.
At Thetis audita nati prece deserit undas
Castraque Myrmidonum iuxta petit et monet, armis
85
Abstineat dextra, e congressuque inde per auras
Emicat aethereas et in aurea sidera fertur.
Tunc genibus regis sparsis affusa capillis
«Pro nato veni genetrix en ad tua supplex
Numina, summe parens! ulciscere meque meumque
90
Pignus ab Atrida. quodsi permittitur illi,
Ut flammas inpune mei violarit Achillis,
Turpiter occiderit superata libidine virtus.»
Iuppiter huic contra «tristes depone querellas,
Magni diva maris, mecum labor iste manebit.
95
Tu solare tui maerentia pectora nati».
Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras
Litus adit patrium gratasque sororibus undas.
Offensa est Iuno «tantum»que ait, «optime coniunx,
Doride nata valet, tantum debetur Achilli,
100
Ut mihi, quae coniunx dicor tua quaeque sororis
Dulce fero nomen, dilectos fundere Achivos
Et Troum renovare velis in praelia vires?
Haec tu dona refers nobis? sic diligor a te?»
Talibus incusat dictis irata Tonantem
105
Inque vicem summi patitur convicia regis.
106
Tandem interposito lis Ignipotente resedit,
109
Et dapibus divi curant sua corpora largis.
108
Interea sol emenso decedit Olympo:
107
Conciliumque simul genitor dimittit ab aula;
110
Inde petunt thalamos iocundaque dona quietis.

 
II
Nox erat et toto fulgebant sidera mundo
Humanumque genus requies divumque tenebat,
Cum pater omnipotens somnum vocat atque ita fatur:
«Vade age per tenues auras, lenissime divum,
115
Argolicique ducis celeri pete castra volatu
Dumque tuo premitur sopitus pondere dulci,
Haec illi mandata refer: cum crastina primum
Extulerit Titana dies noctemque fugarit,
Cogat in arma viros incautumque occupet hostem.»
120
Nec mora: somnus abit levibusque per aera pennis
Devolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore
Corpus inundatum leni prostratus habebat.
Ad quem sic loquitur curarum operumque levator:
«Rex Danaum Atride, vigila et mandata Tonantis,
125
Quae tibi missa simul delatus ab aethere porto,
Accipe: cum primum Titan se emerserit undis,
Fortibus arma iube socios aptare lacertis
Et petere Iliacos instructo milite campos.»
Dixit et has repetit per quas modo venerat auras.
130
Interea lucem terris dedit ignea lampas.
Convocat attonitus visis Pelopeius heros
In coetum proceres remque omnibus ordine pandit.
Cuncti promittunt socias in praelia vires
Hortanturque duces; quorum rex fortia dictis
135
Pectora conlaudat gratesque agit omnibus aequas.
Hic tum Thersites, quo non deformior alter
Venerat ad Troiam linguave protervior, ultra,
Bella gerenda negat patriasque hortatur ad oras
Vertere iter; quem consiliis inlustris Ulixes
140
Correptum dictis sceptro percussit eburno.
Tum vero ardescit conceptis litibus ira:
Vix telis caruere manus, ad sidera clamor
Tollitur, et cunctos pugnandi corripit ardor.
Tandem sollertis prudentia Nestoris aevo
145
Compressam miti sedavit pondere turbam
Admonuitque duces dictis, responsa recordans
Temporis illius, quo visus in Aulide serpens
Consumpsit volucrum bis quattuor arbore fetus
Atque ipsam invalido pugnantem corpore contra
150
Addidit extremo natorum funere matrem.
Tunc sic deinde: «senex remoror, remoramini, Achivi:
In decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno,
Quo cadet ec Danaum victricibus Ilion armis.»
Assensere omnes, laudatur Nestoris aetas,
155
Conciliumque simul dimittitur; arma parari
Dux omnis iubet atque aptari corpora pugnae.
Postera lux tacitas ut primum depulit umbras
Et nitidum Titan radiis caput extulit undis,
Protinus armari socios iubet acer Atrides
160
Et petere Iliacos instructo milite campos.
Vos mihi nunc, Musae (quid enim non ordine nostis?),
Nomina clara ducum clarosque referte parentes
Et dulces patrias: nam sunt haec munera vestra.
Dicamus, quot quisque rates ad Pergama duxit,
165
Et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo
Aspiretque libens operi per singula nostro.
Peneleus princeps et bello Leitus acer
Arcesilaus atrox Prothoenorque Cloniusque
Boeoti decies quinas egere carinas
170
Et tumidos valido pulsarunt remige fluctus.
Inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus,
Quem sibi delegit bellatrix Graecia regem,
Centum egit plenas armato milite puppes.
Et bis tricenis Menelai navibus ardor
175
Insequitur totidemque ferox Agapenoris ira.
Quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor
Consilioque potens gemina cum prole suorum
It ter tricenis munitus in arma carinis.
At Schedius virtute potens et Epistrophus ingens,
180
Gloria Myrmidonum, saevi duo robora belli,
Longa quaterdenis sulcarunt aequora proris.
Et bis vicenas Polypoetes atque Leonteus
Instruxere rates, oneratas milite forti.
Euryalus Sthenelusque . . . . . . et fortis in armis
185
Tydides valido pulsantes remige fluctus
Bis quadragenas onerarunt milite puppes.
Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque,
Ter denas valido complerunt remige naves.
Et bis vicenas Locrum fortissimus Aiax
190
Instruxit puppes totidemque Euhaemone natus.
Quos iuxta Graium durus comitator Achilles,
Cum quinquaginta materna per aequora vectus.
Thessalici iuvenes Phidippus et Antiphus ibant
Altaque ter denis sulcarunt aequora proris.
195
Et tribus assumptis ratibus secat aequora Nireus,
Tlepolemusque novem Rhodius, quos viribus acer
Eumelus sequitur, minus una nave profectus
Quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax.
At Prothous Magnes Tenthredone natus et una
200
Euboeae magnis Elephenor finibus ortus
Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis,
Aetola de gente Thoas Andraemone natus,
Hi quadragenas omnes duxere carinas.
Et bis sex Ithaci naves sollertia duxit;
205
Quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax,
Egregia virtute potens; simul horrida Guneus
Ire bis undenis tendebat in arma carinis.
Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque,
Bis quadragenis muniti navibus ibant.
210
Et totidem puppes clara de gente Menestheus
Duxit Athenaeus, quot viribus addit Achilles.
Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati,
Et clara virtute Polyxenus atque Diores.
Hi bis vicenas onerarunt milite naves.
215
Protesilaus agit totidem fortisque Podarces
Instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax.
Et septem Poeante satus dat in arma carinas.
Quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon,
Altaque ter denis sulcarunt aequora proris.
220
His ducibus Graiae Troiana ad litora puppes
Bis septem venere minus quam mille ducentae.
Iamque citam appulerant classem camposque tenebant,
Cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irim,
Quae doceat fortes venisse ad bella Pelasgos.
225
Nec mora: continuo iussu capit arma parentis
Priamides Hector totamque in praelia pubem
Festinare iubet portisque agit agmen apertis.
Cui fulgens auro cassis iuvenile tegebat
Omni parte caput, munibat pectora thorax,
230
Et clipeus laevam, dextram decoraverat hasta
Ornabatque latus mucro; simul alta nitentes
Crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse.
Hunc sequitur forma melior nec fortis in armis
Belli causa Paris, patriae funesta ruina;
235
Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites,
Et sacer Aeneas, Veneris certissima proles,
Archilochusque Acamasque ferox Antenore creti.
Nec non et proles generosa Lycaonis ibat
Pandarus et magnae Glaucus virtutis in armis;
240
Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus.
Ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque,
Magnanimique duces Hodiusque et Epistrophus ingens
Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes;
Cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis
245
Hippothousque Acamasque ivere et Pirous una,
Alcinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo
Florentes aetate viri, quos Phorcus et ingens
Ascanius sequitur, simul et Iovis inclita proles
Sarpedon claraque satus tellure Pylaemen.
250
His se defendit ducibus Neptunia Troia,
Vicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent.

 
III
Iamque duae stabant acies fulgentibus armis,
Cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma,
Armatum adverso Menelaum ex agmine cernit
255
Seque velut viso perterritus angue recepit
Ad socios amens; quem postquam turpiter Hector
Confusum terrore videt, «o dedecus» inquit
«Aeternum patriae generisque infamia nostri,
Terga refers? at non dubitabas hospitis olim
260
Expugnare toros, cuius nunc defugis arma
Vimque times! ubi sunt artes, ubi cognita nobis
Ludorum quondam vario in certamine mens est?
Hic animos ostende tuos: nihil adiuvat arma
Nobilitas formae: duro Mars milite gaudet.
265
Dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus
Scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem!
Aequius adversis tecum concurret in armis
Impiger Atrides: spectet Danaumque Phrygumque
Depositis populus telis, vos foedere iuncto
270
Adversas conferte manus, decernite ferro.»
Dixit. quem contra paucis Priameius heros
«Quid nimis indignis» inquit «me vocibus urgues,
O patriae, germane, decus? nam nec mihi coniunx
Pravaque luxuria est potior virtutis honore
275
Nec vires temptare viri dextramque recuso,
Dummodo victorem coniunx cum pace sequatur.»
Dicta refert Hector; placuit sententia Grais.
Protinus accitur Priamus, sacrisque peractis
Foedera iunguntur; post haec decedit uterque
280
Depositis populus telis campusque patescit.
Interea toto procedit ab agmine Troum
Pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta.
Quem contra paribus fulgens Menelaus in armis
Constitit et «tecum mihi sint certamina» dixit
285
«Nec longum nostra laetabere coniuge, quae te
Mox raptum ire gemet, tantummodo Iuppiter adsit.»
Dixit et adversum se concitat acer in hostem.
Ille virum forti vementem reppulit ictu
Seque gradu celeri recipit longeque frementem
290
Hastam deinde iacit; quam devitavit Atrides.
Inque vicem misso fixisset corpora telo
Praedonis Phrygii, ni vastum ferrea pectus
Texisset lorica viri septemplice tergo
Insequitur iuxta clamor; tum adversus uterque
295
Constitit et galeam galea terit et pede plantam
Coniungit, stridetque mucro mucrone corusco.
[Corpus collectum tegitur fulgentibus armis.]
Non aliter fortes nitida de coniuge tauri
Bella gerunt vastisque replent mugitibus auras.
300
Utque diu rigido captabant corpora ferro,
Tum memor Atrides raptae sibi coniugis instat
Dardaniumque premit iuvenem mox ense rigente;
Cedentemque retro dum desuper appetit hostem,
Splendidus extremas galeae percussus ad oras
305
Dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium.
Tum vero ardescit, quamvis manus ense carebat,
Et iuvenem arrepta prosternit casside victor
Ad sociosque trahit; et ni caligine caeca
Texisset Cytherea virum subiectaque mento
310
Fortia rupisset laxatis vincula nodis,
Ultimus ille dies Paridi foret. abstrahit auro
Fulgentem galeam secum Menelaus et ardens
In medios mittit proceres rursumque recurrit
Et magnam validis contorsit viribus hastam
315
In cladem Phrygii, sua quem Venus eripit hosti
Et secum in thalamos defert testudine cultos.
Ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis
Dardanioque suos Paridi deducit amores.
Quem tali postquam conspexit voce locuta est
320
«Venisti, mea flamma, Paris, superatus ab armis
Coniugis antiqui? vidi puduitque videre,
Arreptum cum te traheret violentus Atrides
Iliacoque tuos foedaret pulvere crines.
Nostraque (me miseram!) timui ne Doricus ensis
325
Oscula dissiceret; totus mihi mente revincta
Fugerat ore color, sanguisque reliquerat artus.
Quis tibi cum saevo contendere suasit Atrida?
An nondum vaga fama tuas pervenit ad aures
De virtute viri? moneo, ne rursus inique
330
Illius tua fata velis committere dextrae.»
Dixit, tum largis perfudit fletibus ora.
Tristis Alexander «non me superavit Atrides,
O meus ardor» ait, «sed castae Palladis ira.
Mox illum nostris succumbere turpiter armis
335
Aspicies, aderitque meo Cytherea labori.»
Post haec amplexu per mutua corpora iuncto
Incubuit membris Cygneidos; illa soluto
Accepit flammas gremio Troiaeque suasque.
Interea toto Menelaus in agmine Troum
340
Quaerit Alexandrum victorque huc fertur et illuc.
Quem frater socias acuens in bella catervas
Adiuvat et forti pulsos Phrygas increpat ore
Servarique iubet leges Helenamque reposcit.

 
IV
Cumque inter sese proceres certamen haberent,
345
Concilium omnipotens habuit regnator Olympi,
Foederaque intento turbavit Pandarus arcu,
Te, Menelae, petens; laterique volatile telum
Incidit et tunicam ferro squamisque rigentem
Dissecat: excedit pugna tremebundus Atrides
350
Castraque tuta petit; quem doctus ab arte paterna
Paeoniis curat iuvenis Podalirius herbis;
Atque iterum in caedes horrendaque praelia visit.
Armavit fortes Agamemnonis ira Pelasgos,
Et dolor in pugnam cunctos communis agebat.
355
Bellum ingens oritur, multumque utrimque cruoris
Funditur et totis sternuntur corpora campis;
Inque vicem Troumque cadunt Danaumque catervae.
Nec requies datur ulla viris; sonat undique Mavors,
Telorumque volant cunctis e partibus imbres.
360
Occidit Antilochi rigido demersus ad umbras
Ense Thalysiades optataque lumina linquit.
Inde manu forti Graiorum terga prementem
Occupat Anthemione satum Telamonius Aiax
Et praedurato transfixit pectora telo:
365
Purpuream vomit ille animam, cum sanguine misso,
Ora rigat moriens. tum magnis Antiphus hastam
Viribus adversum conisus corpore toto
Torquet in Aiacem: telum derravit ab hoste
Inque hostem cecidit transfixitque inguine Leucon:
370
Concidit infelix prostratus vulnere tristi
Et carpit virides moribundus dentibus herbas.
Impiger Atrides casu commotus amici
Democoonta petit teloque adversa trabali
Tempora transadigit vaginaque horridus ensem
375
Eripit; ille suis moriens resupinus in armis
Concidit et terram moribundo vertice pulsat.
Iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu
Pirous Imbrasides dederatque silentibus umbris;
Dumque avidus praedae iuvenem spoliare parabat,
380
Desuper hasta venit dextra librata Thoantis
Perque viri scapulas annosaque pectora transit.
In vultus ruit ille suos calidumque cruorem
Ore vomit stratusque super sua palpitat arma.
Sanguine Dardanii manabant undique campi,
385
Manabant amnes passim; pugnatur ubique
[Inmixtis ardens amborum exercitus armis]
Et modo Troianis virtus, modo crescit Achivis,
Laetaque per varios petitur victoria casus.

 
V
Hic postquam Danaum longe cedentia vidit
390
Agmina Tydides tumidumque increscere Martem,
In medias acies, qua plurimus imminet hostis,
Inruit et versas prosternit caede phalanges:
Huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat.
Bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma
395
Adiuvat atque animos iuveni viresque ministrat.
Atque boum veluti viso grege saeva leaena,
Quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra
Et prostrata necat vesano corpora dente:
Sic ruit in medios hostes Calydonius heros,
400
Virginis armigerae monitis et numine tutus.
Conversi dant terga Phryges; fugientibus ille
Instat et exstructos morientum calcat acervos.
Dumque furit sternitque viros, videt ecce Daretis
Adverso stantes fremibundus in agmine natos,
405
Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus
Occupat ante gravi, sed vulnera depulit umbo
Vitatumque solo ferrum stetit: haud mora, totis
Ingentem torquet Tydides viribus hastam
Transadigitque viri pectus; pars cuspidis ante
410
Eminet, et prodit scapulis pars altera fossis.
Hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen
Versantemque oculos animamque per ora vomentem
Conspexit frater, stricto celer advolat ense
Germanique cupit fatorum existere vindex.
415
Sed neque vim saevi nec fortia sustinet arma
Tydidae contraque tamen defendere temptat.
Ut volucris, derepta sui cum corpora nati
Accipitrem laniare videt nec tendere contra,
Auxilium nec ferre suo valet anxia nato,
420
Quodque potest, levibus plangit sua pectora pennis:
Sic hostem Idaeus germani caede superbum
Spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri;
Et nisi cessisset, dextra cecidisset eadem.
Nec minus in Teucros armis furit alter Atrides
425
Insequiturque acies et ferro funera miscet.
Obvius huic fatis occurrit ductus iniquis
Infelix Hodius, quem vastae cuspidis ictu
Sternit et ingenti scapulas transverberat hasta.
Hinc petit Idomeneus adversa parte ruentem
430
Maeoniden Phaestum; cuius post funera Atrides
E Strophio genitum Stygias demittit ad umbras.
Meriones Phereclum vibrata percutit hasta,
Pedaeumque Meges; tum vastis horridus armis
Eurypylus gladio metuentem Hypsenora fundit
435
Et pariter vita iuvenem spoliavit et armis.
Parte alia volitat sinuoso Pandarus arcu
Tydidenque oculis inmensa per agmina quaerit.
Quem postquam Troum sternentem corpora vidit,
Horrida contento derexit spicula cornu
440
Et summas humeri destrinxit acumine partes.
Tum vero ardescit iuvenis Calydonius ira
In mediasque acies animosi more leonis
Fertur et Astynoum magnumque in Hypirona tendit:
Cominus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum.
445
Inde premit Polyidon Abantaque cuspide forti
Et notum bello Xanthum vastumque Thoonem.
Post hos infestos Chromiumque et Echemona telo
Proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit.
Tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra
450
Occidis, infelix, accepto vulnere tristi,
Dextera qua naris fronti coniungitur imae;
Dissipat et cerebrum galeae cum parte revulsum
Ossaque confossi spargit Tydeius ensis.
Iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros
455
Contulerant iactisque inter se cominus hastis
Undique rimabant inimico corpora ferro
Et modo cedebant retro, modo deinde coibant.
Postquam utrique diu steterant nec vulnera magnus
Qua daret infesto Tydides ense videbat,
460
Saxum ingens, medio quod forte iacebat in agro,
Bis seni quod vix iuvenes tellure moverent,
Sustulit et magno conamine misit in hostem.
Ille ruit prostratus humi cum fortibus armis;
Quem Venus aethereas genetrix delapsa per auras
465
Excipit et nigra corpus caligine texit.
Non tulit Oenides animis nebulasque per ipsas
Fertur et in Venerem flagrantibus irruit armis
Et neque quem demens ferro petat inspicit ante
Caelestemque manum mortali vulnerat hasta.
470
Icta petit caelum terris Cytherea relictis
Atque ibi sidereae queritur sua vulnera matri.
Dardanium Aenean servat Troianus Apollo
Accenditque animos iterumque ad bella reducit.
Undique consurgunt acies et pulvere caelum
475
Conditur horrendisque sonat clamoribus aether.
Hic alius rapido deiectus in aequora curru
Proteritur pedibusque simul calcatur equorum;
Atque alius volucri traiectus pectora telo
Quadrupedis tergo pronus ruit; illius ense
480
Deiectum longe caput a cervice cucurrit;
Hic iacet exanimis fuso super arma cerebro:
Sanguine manat humus, campi sudore madescunt.
Emicat interea Veneris pulcherrima proles
Densaque Graiorum premit agmina nudaque late
485
Terga metit gladio funestaque praelia miscet.
Nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector
Sternere caede viros atque agmina vertere Graium.
Ut lupus in campis pecudes cum vidit apertis
Non actor gregis ipse comes, non horrida terret
490
Turba canum; fremit esuriens et neglegit omnes
In mediosque greges avidus ruit: haut secus Hector
Invadit Danaos et territat ense cruento.
Deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant
Attolluntque animos: geminat victoria vires.
495
Ut vidit socios infesto cedere Marti
Rex Danaum, sublimis equo volat agmina circum
Hortaturque duces animosque in praelia firmat.
Mox ipse in medios audax se proripit hostes
Oppositasque acies stricto diverberat ense.
500
Ut Libycus cum forte leo procul agmina vidit
Laeta boum passim virides errare per herbas,
Adtollit cervice iubas sitiensque cruoris
In mediam erecto contendit pectore turbam:
Sic ferus Atrides adversos fertur in hostes
505
Infestasque Phrygum proturbat cuspide turmas.
Virtus clara ducis vires accendit Achivum,
Et spes exacuit languentia militis arma:
Funduntur Teucri, Danai laetantur ovantes.
Tandem hic Aenean inmisso tendere curru
510
Conspicit Atrides strictoque occurrere ferro
Conparat et iaculum, quantas furor ipse movebat,
Viribus intorquet, quod detulit error ab illo
Pectus in aurigae stomachoque infigitur alto:
Ille ruens ictu media inter lora rotasque
515
Voluitur et vitam calido cum sanguine fundit.
Ingemit Aeneas curruque animosus ab alto
Desilit et valido Crethonaque cominus ictu
Orsilochumque ferit, quorum post funera victus
Paphlagonum ductor Menelai concidit armis,
520
Antilochique Mydon; post hos Iovis inclita proles
Sarpedon bellum funestaque praelia miscet.
Quem contra infelix non aequis dimicat armis
Tlepolemus magno satus Hercule, sed neque vires
Hunc servare patris nec tot potuere labores,
525
Quin caderet tenuemque daret de corpore vitam.
Saucius egreditur medio certamine belli
Sarpedon, fraudisque subit commentor Ulixes
Et septem iuvenum pulcherrima corpora fundit.
Hinc pugnat patriae columen Mavortius Hector,
530
Illinc Tydides: sternuntur utrimque virorum
Corpora per campos et sanguine prata rigantur;
Pugnat bellipotens casta cum Pallade Mavors
Ingentemque movet clipeum; quem sancta virago
Egit et extrema percussum cuspide caedit
535
Attonitumque simul caelum petere inde coegit;
Hic ille aethereo queritur sua vulnera regi
Saucius et magni genitoris iurgia suffert.

 
VI
Interea magnis Acamantem viribus Aiax
Interimit, vastumque capit Menelaus Adrastum
540
Et rapit ad classes manibus post terga revinctis,
Ut vivo ducat laetos ex hoste triumphos.
Incumbunt Danai, cedit Troiana iuventus
Tergaque nuda tegit; sensit Mavortius Hector,
Pro Danais pugnare deos validasque suorum
545
Virginis armigerae subduci numine vires,
Continuoque petit muros Hecubamque vocari
Imperat et divae placari numina suadet.
Protinus elatas innuptae Pallados arces
Iliades subeunt: festis altaria sertis
550
Exornant caeduntque sacras ex more bidentes.
Dumque preces Hecube supplex ad templa Minervae
Pro caris genetrix natis et coniuge fundit,
Interea Glaucus stricto decernere ferro
Cum Diomede parat nomenque genusque roganti,
555
Qui sit et unde, ferus magnis cum viribus hastam
Mittere temptabat, temptanti Aetolius heros
«Quo ruis?» exclamat «quae te, scelerate, furentem
Mens agit inparibus mecum concurrere telis?
Hospitis arma vides, Veneris qui vulnere dextram
560
Perculit et summo pupugit certamine Martem.
Pone truces animos infestaque tela coherce».
Post haec inter se posito certamine pugnae
Commutant clipeos inimicaque praelia lincunt.
Colloquium petit interea fidissima coniunx
565
Hectoris Andromache parvumque ad pectora natum
Astyanacta tenet; cuius dum maximus heros
Oscula cara petit, subito perterritus infans
Convertit timidos materna ad pectora vultus
Terribilemque fugit galeam cristasque comantes.
570
Utque caput iuvenis posito detexerat aere,
Protinus infantem geminis amplectitur ulnis
Attollensque manus «precor, o pater optime» dixit,
«Ut meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro,
Virtutes patrias primis imitetur ab annis».

 
VII
575
Haec ait et portis acies petit acer apertis;
Una deinde Paris. postquam in certamina ventum est,
Protinus in medium procedit maximus Hector
Graiorumque duces invictis provocat armis.
Nec mora: continuo fraudis commentor Ulixes
580
Et ferus Idomeneus et notus gente paterna
Meriones Graiumque simul dux acer Atrides
Aiacesque duo clari et speciosus in armis
Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus
Quique manum Veneris violavit vulnere tristi
585
Procedunt; aberat nam Troum terror Achilles
Et cithara dulci durum lenibat amorem.
Ergo ubi deiectis auratam regis Atridae
Sortibus in galeam magnus processerat Aiax,
Principio iactis committunt praelia telis,
590
Mox rigidos stringunt enses et fortibus armis
Decernunt partesque oculis rimantur apertas
Et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus
Depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor
Tollitur et vastis inpletur vocibus aether.
Non sic setigeri exacuunt fervoribus iras
595
Pectoribusque fremunt vastis, modo dentibus uncis
Alterni librant cladis et vulnera miscent:
Fortia terga tremunt spumantque per ora vicissim,
Fumiferae nubes concrescunt, fulgura et ignes
600
Iactantur magnoque inplentur murmure silvae:
[Talis Priamides similisque Eacides in armis.]
Tandem animis teloque furens Telamonius Aiax
Insignem bello petit Hectora, quaque patescit
Nuda viri cervix, fulgentem derigit hastam:
605
Ille ictum celeri praevidit callidus actu
Tergaque summisit ferrumque umbone repellit.
Sed levis extremas clipei perlabitur oras
Cuspis et exiguo cervicem vulnere libat.
Acrius inpugnans rursus consurgit in hostem
610
Priamides nec iam ferro Telamone creatum,
Sed magno saxi iactu petit; at ferus Aiax
Ingentem clipeo septemplice reppulit ictum
Et iuvenem saxo percussum sternit eodem.
Quem levat exceptum Grais inimicus Apollo,
615
Integrat atque animum; iam rursus ad arma coibant
Stringebantque iterum gladios, cum fessus in undas
Coeperat igniferos Titan inmergere currus
Noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque
Qui dirimant a caede viros; nec segnius illi
620
Deponunt animos. tum bello maximus Hector
[«Quae te terra virum, qui te genuere parentes?
Viribus es proles generosa atque inclita» dixit.
At contra referre parat Telamonius Aiax
«Hesione de matre vides Telamone creatum,
625
Nobilis est domus et fama generosa propago».
Hector ut Hesionae nomen casusque recordat]
«Absistamus» ait, «nam vis communis utrique est»;
Et prior Aiacem deaurato munerat ense
Inque vicem, quo se bellator cinxerat Aiax,
630
Accipit insignem vario caelamine balteum.
Post haec extemplo Troum Danaumque catervae
Discedunt, caelumque tegit nox atra tenebris.
Inplentur dapibus largis Bacchique liquore
Atque avidi placido tradunt sua corpora somno.
635
Postera cum primum stellas Aurora fugarat,
In coetum venere Phryges; tunc maximus Hector
Cum sociis memorans hesternae funera caedis
Suadet ut invictis Helene reddatur Achivis
Praedaque quae duros Menelai mulceat ignes;
640
Idque placet cunctis. tum saevo missus Atridae
Pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille
Aut animum praedae aut dictis accommodat aures,
Ultro etiam castris Idaeum excedere iussit.
Paruit is monitis iterumque ad castra reversus
645
Troica contemptum duro se reddit ab hoste.
Interea Danai confusi caede suorum
Ingentes struxere pyras collectaque passim
Fortia tradiderunt sociorum corpora flammis;
Tum renovant vires et vallum robore cingunt.

 
VIII
650
Ut nitidum Titan radiis patefecerat orbem,
Convocat in coetum superos Iovis et monet omnis
Ne contra sua dicta velint contendere divi.
Ipse per aethereas caeli delabitur auras
Umbrosisque simul consedit montibus Idae ;
655
Inde acies videt Iliacas dextraque potenti
Sustinet auratas aequato pondere lances
Fataque dura Phrygum casusque expendit Achivum
Et Graium clades gravibus praeponderat armis.
Interea Danaos ingenti concitus ira
660
Priamides agit et totis gravis imminet arvis,
Unum quippe decus Phrygiae; turbantur Achivi
Doricaque ingenti complentur castra tumultu.
Hortatur socios muris inclusus Atrides
Languentesque animos iuvenum in certamina firmat.
665
Princeps Tydides ardentibus emicat armis,
Per mediosque hostes inmani turbine fertur.
Hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis,
Telum inmane manu quatiens, quem maximus heros
Occupat et duro medium transverberat ense.
670
Hinc Phrygas Aiacis vastis protectus in armis
Teucer agit spargitque leves in terga sagittas.
Gorgythiona ferum letali vulnere fundit,
Mox alias acies petit aurigamque superbi
Hectoris obtruncat. quem saxo Troius heros
675
Occupat excussoque extentum proterit arcu:
Ast illum fidi rapiunt de caede sodales
Prostratumque levant. ruit undique turbidus Hector
Adversaque acies inversas cuspide terret.
Se rursus Danai turbati caede suorum
680
Convertunt, iterumque leves in castra catervae
Confugiunt portasque obiecto robore firmant.
At Phryges obsidunt inclusos aggere Graios
Excubituque premunt muros flammisque coronant.
Cetera per campos sternunt sua corpora pubes
685
Indulgentque mero curasque animosque resolvunt.

 
IX
Attoniti Danaum proceres discrimine tanto
Nec dapibus relevant animos nec corpora curant,
Sed miseri sua fata gemunt. *tamen hoste repulso*
Legatos mittunt dextramque hortantur Achillis,
690
Ut ferat auxilium miseris. Thetideius heros
Nec Danaum capit aure preces nec munera regis
Ulla referre cupit; non illum redditus ignis
Aut intacta suo Briseis corpore movit:
Irrita legati referunt responsa Pelasgis.
695
[Et dapibus curant animos lenique sopore.]

 
X
Ulterius tenebrae tarde labentibus astris
Restabatque super tacitae pars tertia noctis,
Cum Danaum iussu castris Aetolius heros
Egreditur sociumque sibi delegit Ulixem,
700
Qui secum tacitae sublustri noctis in umbra
Scrutetur studio, quae sit fiducia Troum
Quidve agitent quantasve parent in praelia vires.
Dumque iter horrendum loca per non nota paventes
Carpebant, venit ecce Dolon, quem Troia pubes
705
Miserat, ut Danaum sollerti pectore vires
Perspiceret sensusque ducum plebisque referret.
Quem procul ut vidit socius Diomedis Ulixes,
Abdiderunt occultantes sua corpora furtim
Post densos frutices, dum spe percussus inani
710
Tros Eumediades cursu praecederet illos,
Ne facile oppressus gressum in sua castra referret.
Post ubi transierat fidens animoque manuque,
Prosiluere viri iuvenemque evadere cursu
Conantem capiunt ferroque manuque minantur.
715
Ille timore pavens «vitam concedite» dixit :
«Hoc unum satis est; quodsin perstatis in ira,
Quanta ex morte mea capietis praemia laudis?
At si cur veniam tacitis exquiritis umbris:
Maxima Troia mihi currum promisit Achillis,
720
Si vestras cepisset opes. haec dona secutus
In dubios casus, coram quod cernitis ipsi,
Infelix cecidi. nunc vos per numina divum,
Per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci,
Ne rapere hanc animam crudeli caede velitis.
725
Haec pro concessa referetis dona salute:
Consilium Priami totam remque ordine gentis
Expediam Phrygiae». postquam quid Troia pararet
Cognovere viri, fauces mucrone recluso
Pertundunt iuveni: post haec tentoria Rhesi
730
Intrant atque ipsum somno vinoque sepultum
Obtruncant spoliantque armis fusosque per herbam
Exanimant socios; tum tristi caede peracta
Praeda umeros onerant, multo candore nitentes
Thracas equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus
735
Nec posset volucri cursu superare sagitta.
Inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis
Ad classes redeunt; quos Nestoris accipit aetas
Ac recipit portis. postquam sua castra tenebant,
Facta duci referunt: laudat Pelopeius heros,
740
Fessaque iucundae tradunt sua membra quieti.

 
XI
Lux exorta viros in pristina bella remisit,
Instaurantque animos recreato milite pugnae
Dardanidum Danaumque duces: volat undique nubes
Telorum et ferro ferrum sonat, undique flictu
745
Inter se strident mucrones: instat utrimque
Densa acies, mixtusque fluit cum sanguine sudor.
Tandem ferventi Danaum rex concitus ira
Antiphon ingenti prostratum vulnere fudit
Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem
750
Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta.
Hic regis dextram frater ferit; ille dolore
Acrior accepto fugientem Antenore natum
Persequitur traxitque ferox cum vulnere poenas.
Hector tum pugnae subit acri concitus ira
755
Priamides et percussos agit undique Graios;
Nec Paris hostiles cessat prosternere turmas
Eurypylique femur contento vulnerat arcu.

 
XII
Incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi
Viribus exhaustis et vastis undique firmant
760
Obicibus muros, tum saxo Martius Hector
Perfringit portas ferrataque robora laxat.
Inrumpunt aditus Phryges atque in limine primo
Restantes sternunt Graios valloque catervas
Deturbant, alii scalas in moenia poscunt
765
Et iaciunt ignes: praebet victoria vires.
De muris pugnant Danai turresque per altas
Saxa volant, subeunt acta testudine Troes
Ascenduntque aditus et totis viribus instant.
Turbati fugiunt omnes iam castra Pelasgi
770
Et scandunt puppes; urguet Troiana iuventus
Telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether.

 
XIII
Neptunus vires Danais animumque ministrat.
Pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc,
Dextraque Idomenei cadit Asius; Hector atrocem
775
Amphimachum obtruncat, nec non occumbit in armis
Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense
Magnanimus ductor Rhytieus; tum fervidus hasta
Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub umbras.

 
XIV
Hector ubique ferox violento pectore saevit,
780
Quem saxo ingenti percussum maximus Aiax
Reppulit et toto prostratum corpore fudit.
Concurrit Troiana manus iuvenemque vomentem
Sanguineos fluctus Xanthi lavere fluento.
Inde iterum ad pugnam redeunt, fit maxima caedes
785
Amborum, et manat tellus infecta cruore.
Polydamas valido Prothoenora percutit ictu,
Archilochumque Antenoriden Telamonius Aiax,
Boeotumque Acamas Promachum, quem sternit atrocis
Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes.

 
XV
790
Acrius adsurgunt Troes; at Achaica turba,
[Instaurantque manus, cedit Pelopea iuventus]
Pulsa metu vallumque et muros aggere saeptos
Transiliunt, alii fossas volvuntur in ipsas.
Advolat interea Danaum metus impiger Hector.
795
Confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae
Atque inde adversis propellunt viribus hostem.
Fit pugna ante rates; saevit Mavortius Hector
Et poscit flammas totamque incendere classem
Apparat; huic validis obsistere viribus Aiax,
800
Stans prima in puppi, clipeoque incendia saeva
Sustinet et solus defendit mille carinas.
Hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas,
Illinc ardentes taedas Phryges undique iactant:
Per vastos sudor pugnantum defluit artus.

 
XVI
805
Non valet ulterius cladem spectare suorum
Patroclus subitoque armis munitus Achillis
Provolat et falsa conterret imagine Troas.
Qui modo turbabant Danaos animoque fremebant,
Nunc trepidi fugiunt: fugientibus imminet ille
810
Proturbatque ferox acies vastumque per agmen
Saevit et ingenti Sarpedona vulnere fundit
Et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens
Praeliaque horrendi sub imagine versat Achillis.
Quem postquam socias miscentem caede catervas
815
Turbantemque acies respexit fervidus Hector,
Tollit atrox animos vastisque inmanis in armis
Occurrit contra magnoque haec increpat ore:
«Huc age nunc converte gradum, fortissime Achilles:
Iam nosces, ultrix quid Troica dextera possit
820
Et quantum in bello valeat fortissimus Hector.
Nam licet ipse suis Mavors te protegat armis,
Invito tamen haec perimet te dextera Marte».
Ille silet spernitque minas animosaque dicta,
Ut quem mentitur verus credatur Achilles.
825
Tunc prior intorquet collectis viribus hastam
Dardanides, quam prolapsam celere excipit actu
Patroclus redditque vices et mutua dona;
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Quod clipeo excussum viridi tellure resedit.
Tunc rigidos stringunt enses et cominus arma
830
Inter se miscent, donec Troianus Apollo
Mentitos vultus simulati pandit Achillis
Denudatque virum; quem bello maximus Hector
Pugnantem falsis postquam deprendit in armis,
Irruit et iuvenem nudato pectore ferro
835
Traicit et victor Vulcania detrahit arma.

 
XVII
Vindicat extincti corpus Telamonius Aiax
Oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes
Laetitia exultat, Danai sua funera maerent.

 
XVIII
Interea iuvenis tristi cum pube suorum
840
Nestorides in castra ferunt miserabile corpus.
Hic Pelidae aures ut dirus verberat horror,
Palluit infelix iuvenis; calor ossa reliquit,
[Membra simul lacrimans materno nectit amictu
Deflens Aeacides tristi de caede sodalis.]
845
Unguibus ora secat, comptos dein pulvere crines
Deformat scinditque suas de pectore vestes
Et super extincti prostratus membra sodalis
Crudeles fundit questus atque oscula figit.
Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt,
850
«Non impune mei laetabere caede sodalis,
Hector» ait, «magnoque meo, violente, dolori
Persolves poenas atque istis victor in armis,
In quibus exultas, fuso moriere cruore.»
Post haec accensus furiis decurrit ad aequor
855
Fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis
Fluctibus auxilium Vulcani protinus orat.
Excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes
Mulciber et validis fulvum domat ictibus aurum.
Mox effecta refert divinis artibus arma;
860
Evolat inde Thetis. quae postquam magnus Achilles
Induit, in clipeum vultus convertit atroces.
Illic Ignipotens mundi caelaverat arcem
Sideraque et liquido redimitum lumine Olympum,
Omnes et terras et cinctum Nerea circum;
865
Astrorumque vices dimensaque tempora noctis,
Quattuor et mundi partes, quantum Arctus ab Austro
Et quantum occasus roseo distaret ab ortu,
Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque
Exoreretur equis, et quantus in orbe mearet
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
870
Luna cava et nitida lustraret lampade caelum;
Addideratque fretis sua numina, Nerea magnum
Oceanumque senem nec eundem Protea semper,
Fecerat et liquidas mira Nereidas arte
Tritonesque feros et amantem Dorida fluctus;
875
Terra gerit silvas horrendaque monstra ferarum
Fluminaque et montes cumque altis oppida muris,
In quibus exercent leges annosaque iura
Certantes populi; sedet illic aequus utrisque
Iudex et litem discernit fronte serena.
880
Parte alia resonant castae paeana puellae
Dantque choros molles; haec dextra tympana pulsat,
Illa lyrae graciles extenso pollice chordas
Percurrit septemque modos modulatur amoenis
Stamina componunt mundi resonantia motum.
885
Rura colunt alii, sulcant gravia arva iuvenci
Maturasque metit robustus messor aristas
Et gaudet pressis inmundus vinitor uvis;
Tondent prata greges, pendent in rupe capellae.
Haec inter mediis stabat Mars aureus armis,
890
Post quem diva potens belli; circaque sedebant
Sanguineis maestae Clotho Lachesisque quasillis.

 
XIX
Talibus ornatus donis Thetideius heros
In medias acies inmani turbine fertur,
Cui vires praebet casta cum Pallade Iuno
895
Dantque animos iuveni; contra Cythereius heros
Occurrit fervens; sed enim non viribus aequis,
Aeacidae nec erat conpar; tamen ira coegit
Conferre invictis iuvenem cum viribus arma.
Quem nisi servasset magnarum rector aquarum,
900
Ut profugus laetis Troiam repararet in arvis
Augustumque genus claris submitteret astris,
Non carae gentis nobis mansisset origo.
Inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros
Ingentemque modum prosternit caede virorum,
905
Sanguinis Hectorei sitiens; at Dardana pubes
Confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus
Auxiliumque petit divini fluminis; ille
Instat et in mediis bellatur gurgitis undis.
Ira dabat vires; stringuntur sanguine ripae
910
Sparsaque per totos volvuntur corpora fluctus.

 
XX
At Venus et Phrygiae gentis tutator Apollo
Cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus,
Ut fera terribili miscentem praelia dextra
Obruat Aeaciden: qui protinus undique totis
915
Expatiatur aquis et vasto gurgite praeceps
Volvitur atque virum torrentibus inpedit undis
Praetardatque gradus; ille omni corpore saevas
Contra pugnat aquas adversaque flumina rumpit
Et modo disiectos umeris modo pectore vasto
920
Propellit fluctus. quem longe provida Iuno
Asseruit, rabidae qua cederet ictibus undae,
Sanctaque pugnarunt inter se numina divum.
Rursus agit Phrygias ingenti caede catervas
Horridus Aeacides bellique ardore resumpto
925
Funereas acies horrendaque praelia miscet.
Non illum vis ulla movet; non saeva fatigat
Pectora pugnando; vires successus adauget.
Percussi dubitant trepida formidine Troes
Atque intra muros exhausta paene salute
930
Defugiunt portasque obiecto robore firmant.

 
XXI
Unus tota salus in quo Troiana manebat
Hector adest, quem non durae timor undique mortis
Nec patriae tenuere preces, quin obvius iret
Et contra magnum contendere vellet Achillem.
935
Quem procul ut vidit tectum caelestibus armis,
[Ante oculos subito visa est Tritonia Pallas]
Praemetuit clausisque fugit sua moenia circum
Infelix portis; sequitur Nereius heros.
In somnis veluti, cum pectora terret imago,
940
Hic cursu super insequitur, fugere ille videtur,
Festinantque ambo; gressum labor ipse moratur:
Alternis poterant insistere coepta periclis,
Nec requies aderat: timor hinc, hinc concitat ira.

 
XXII
Spectant de muris miseri sua fata parentes
945
Pallentesque vident tum primum cedere natum,
Quem iam summa dies suprema luce premebat.
Huic subito ante oculos similis Tritonia fratri
Occurrens iuvenem simulato decipit ore.
Nam dum Deiphobi tutum se credidit armis,
950
Transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas.
Concurrunt iactis inter se cominus hastis
Invicti iuvenes: hic vastis intonat armis,
Ille hostem validum nequiquam umbone repellit;
Alternisque feros vitant congressibus ictus.
955
Sudor agit rivos, ensem terit horridus ensis,
Conlatusque haeret pede pes et dextera dextrae.
Hastam iam manibus saevus librabat Achilles
Inque virum magnis emissam viribus egit;
Quam praeterlapsam vitavit callidus Hector.
960
Exclamant Danai. contra Priameius heros
Libratum iaculum Vulcania torquet in arma.
Nec successus adest; nam duro inflectitur auro
Desiliitque mucro; gemuerunt agmina Troum.
Concurrunt iterum collatis fortiter armis
965
Inque vicem duros evitant cominus enses.
Nec sufferre valet ultra iam sorte suprema
Instantem Aeaciden defectus viribus Hector;
Dumque retrocedit fraternaque rebus in artis
Respicit auxilia et nullam videt esse salutem,
970
Sensit adesse dolos: quid agat? quae numina supplex
Invocet? et toto languescunt corpore vires
Auxiliumque negant; retinet vix dextera ferrum,
Nox oculos inimica tegit nec subvenit ullum
Defesso auxilium; pugnat moriturus et altos
975
Corde petit gemitus. instat Nereius heros
Turbatumque premit procul undique, tum iacit hastam
Et medias rigida transfixit cuspide fauces.
Exultant Danai, Troes sua funera maerent.
Tum sic amissis infelix viribus Hector
980
«En concede meos miseris genitoribus artus,
Quos pater infelix multo mercabitur auro:
Dona feres victor. Priami nunc filius orat
Te primus, dux ille ducum, quem Graecia solum
Pertimuit: si nec precibus nec vulnere victi,
985
Nec lacrimis miseri nec clara gente moveris,
Afflicti miserere patris: moveat tua Peleus
Pectora pro Priamo, pro nostro pignore Pyrrhus.»
Talia Priamides; contra quem durus Achilles
«Quid mea supplicibus temptas inflectere dictis
990
Pectora, quem possem discerptum more ferarum,
Si sineret natura, meis absumere malis?
Te vero tristesque ferae cunctaeque volucres
Diripient, avidosque canes tua viscera pascent.
Haec ex te capient Patrocli gaudia manes,
995
Si capiunt umbrae.» dum talia magnus Achilles
Ore truci iactat, vitam miserabilis Hector
Reddidit. hunc animi nondum satiatus Achilles
Deligat ad currum pedibusque exsanguia membra
Ter circum muros victor trahit: altior ipsos
1000
Fert domini successus equos. tum maximus heros
Detulit ad Danaos foedatum pulvere corpus.
Laetantur Danai, plangunt sua vulnera Troes
Et pariter corpus deflent cum funere raptum.

 
XXIII
Interea victor defleti corpus amici
1005
Funerat Aeacides pompasque ad funera ducit.
Ter circa tumulum miseros rapit Hectoris artus
Et varios cineri ludorum indicit honores.
Tydides cunctos curru pedibusque feroces
Aeolides superat; luctando vincitur Aiax,
1010
Cuius decepit vires Laertius astu;
Caestibus adversos cunctos superavit Epeos
Et disco fortis Polypoetes depulit omnes
Merionesque arcu; tandem certamine misso
In sua castra redit turbis comitatus Achilles.

 
XXIV
1015
Flent miseri amissum Phryges Hectora, totaque maesto
Troia sonat planctu; fundit miseranda querellas
Infelix Hecube saevisque arat unguibus ora;
Andromacheque suas scindit de pectore vestes,
Heu tanto spoliata viro! ruit omnis in uno
1020
Hectore causa Phrygum, ruit et defessa senectus
Afflicti miseranda patris. quem nec sua coniunx
Turbaque natorum nec magni gloria regni
Oblitum tenuit vitae, quin iret inermis
Et solum invicti castris se redderet hostis.
1025
Mirantur Danaum proceres, miratur et ipse
Aeacides animum miseri senis; ille trementes
Affusus genibus tendens ad sidera palmas
Haec ait «o Graiae gentis fortissime Achilles,
O regnis inimice meis, te Dardana solum
1030
Victa tremit pubes, te sensit nostra senectus
Crudelem nimium: nunc sis mitis semel, oro,
Et patris afflicti genibus miserere precantis
Donaque quae porto miseri pro corpore nati
Accipias; si nec precibus nec flecteris auro,
1035
In senis extremis tua dextera saeviat annis:
Saltim scaeva pater comitabor funera nati.
Non vitam mihi nec magnos concede favores
Sed funus crudele mei: miserere parentis
Et pater esse meo mitis de vulnere disce.
1040
Hectoris interitu vicisti Dardana regna,
Vicisti Priamum: sortis reminiscere victor
Humanae variosque ducum tu respice casus».
His tandem precibus grandaevum motus Achilles
Allevat a terra corpusque exsangue parenti
1045
Reddidit Hectoreum. post haec sua dona reportat.
It patriam Priamus tristisque ex more suorum
Comparat exequias supremaque funera ducit.
Tum pyra construitur, quo bis sex corpora Graium
Quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque
1050
Et clipei galeaeque ocreaeque Argivaque tela.
Haec super ingenti gemitu componitur Hector:
Stant circum Iliades matres manibusque decoros
Corrumpunt crines laniataque pectora plangunt:
(Illo namque rogo natorum funera cernunt.)
1055
Tollitur et iuvenum magno cum murmure clamor
Flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa.
Inter quos gemitus laniato corpore coniunx
Provolat Andromache mediosque inmittere in ignes
Se cupit Astyanacta tenens, quam maesta suarum
1060
Turba rapit comitum; contra tamen usque resistit,
Donec conlapsae ceciderunt robora flammae
Inque leves abiit tantus dux ille favillas.
   Sed iam siste gradum finemque inpone labori,
   Calliope, vatisque tui moderare carinam,
1065
   Remis quem cernis stringentem litora paucis.
   Iamque tenens portum metamque potentis Homeri,
   Pieridem comitata cohors, summitte rudentes;
   Sanctaque virgineos lauro redimita capillos,
   Ipsa, tuas depone lyras, ades, inclita Pallas,
1070
   Tuque fave cursu vatis iam, Phoebe, peracto.