BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Rutilius Lupus

floruit ca. 20 p. Chr. n.

 

De figuris sententiarum

et elocutionis

 

Liber I

 

___________________________________________________________

 

 

 

[1] Prosapodosis

[2] Synathroismos

[3] Paronomasia

[4] Paradiastole

[5] Anaclasis

[6] [Antimetabole]

[7] Epibole

[8] Epiphora

[9] Koinotes

[10] Polyptoton

[11] Epanalepsis

[12] Diaphora

[13] Epiploke

[14] Polysyndeton

[15] Dialysis

[16] Metanoia

[17] Parenthesis

[18] Merismos

[19] Paromologia

[20] Anankaeon

[21] Ethopoiia

 

 

[1]

Prosapodosis

 

Hoc schema duobus modis fieri et tractari potest. Nam sententiis duabus aut pluribus propositis sua cuique ratio vel posterius reddetur, vel statim sub unaquaque sententia subiungetur. Quibus posterius ratio subinfertur, huius modi sunt. Demosthenis: Non enim pari ratione Philippus atque nos adversis rebus medetur: sed ille usque eo nititur quoad restituat atque exsuperet; nos contra statim vinci meditamur. Ille enim pro laude sicut pro patria proeliatur; nobis autem, si nihil accidit mali, satis ac nimium boni videtur. Cum singulis sententiis statim ratio subiungitur, hoc exemplo. Demetrii Phalerei: Nam quod beneficium tempore et cupienti datur, gratum est; utilitas enim ac voluntas accipiendi honorem dantis facit ampliorem. At quod sero et non desideranti datur, ingratum est; amisso enim tempore utilitatis cadit accipiendi cupiditas.

 

 

[2]

Synathroismos

 

Hoc et singulis verbis et plurium verborum coniunctione fieri potest. Singulis verbis hoc modo. Cleocharis: Sed cum ad supplicium sumendum se confirmaret, multa simul eum revocabant: officia, consuetudo, tempus, existimatio, periculum, religio, quae singula proprias (ei) cogitationes ad remorandum subiciebant. Item Democharis: Nam quis haec simul universa perpeti possit, timorem, morbum, senectutem, contumeliam, inopiam, vim? quarum quaevis una res per se satis est gravis ad deficiendum. Sed in coniunctione plurium verborum huius modi est. Lycurgi: Nemo enim nocens sine summo maerore est, iudices, sed multa simul eum perturbant: quod adest, sollicitudinis plenum, quod futurum est, formidolosum, lex paratum supplicium ostentans, vita ex vitiis coacta, occasionem arguendi maleficii captans inimicus. Quae cotidiano vehementer eius animum excruciant.

 

 

[3]

Paronomasia

 

Hoc, aut addenda, aut demenda, aut mutanda, aut porrigenda, aut contrahenda littera, aut syllaba fieri consuevit. Id est huius modi: Non enim decet hominem genere nobilem, (ingenio mobilem) videri. Nam cum omnibus hominibus, tum maxime maximo cuique inconstantia turpitudini est. Item: At huius sceleratissimi opera, qui fuit lucus religiosissimus, [nunc est locus desertissimus]: nimirum quoniam traditam sibi publicorum custodiam sacrorum non honori sed oneri esse existimavit.

 

 

[4]

Paradiastole

 

Hoc schema duas aut plures res, quae videntur unam vim habere, disiungit et quantum distent docet, suam cuique propriam sententiam subiungendo. Hyperidis: Nam cum ceterorum opinionem fallere conaris, tu tete frustraris. Non enim probas te pro astuto sapientem intelligenti, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem rei familiaris, pro malivolo severum. Nullum est enim vitium, quo ut virtutis laude gloriari possis. Hoc idem schema solet illustrius fieri, cum ratio proposito subiungitur. Id est huius modi: Quapropter noli te saepius parcum appellare, cum sis avarus. Nam qui parcus est, utitur eo quod satis est; tu contra propter avaritiam, quo plus habes, magis eges. Ita non tam diligentiae fructus quam inopiae miseria sequitur.

 

 

[5]

Anaclasis

 

Hoc schema fieri solet, cum id quod ab altero dictum est, non in eam mentem quae intelligitur, sed in aliam aut contrariam excipitur. Huius modi est vulgare illud Proculeianum. Proculeius cum filium suum moneret et hortaretur, audacter ex bonis ipsius sumptum faceret, quas in res vellet atque opus esset, ne tum denique speraret libertatem licentiamque utendi futuram, cum pater decessisset, cui vivo patre promisse omnia licerent. Filius respondit se non esse opus saepe eadem oratione moneri, nec se patris mortem exspectare. Cui Proculeius pater subiecit: «Immo vero», inquit, «velim meam mortem exspectes, nec properes moliri ut velocius moriar.»

 

 

[6]

[Antimetabole]

 

* * * respondisse dicitur: Si aut qui sapiunt imperare, aut qui imperant sapere discant. Item Theophrastus dicitur dixisse: Prudentis esse officium, amicitiam probatam appetere, non, appetitam probare. Item Aristoteles dicitur dixisse: Eius esse vitam beatissimam, cuius et fortunae sapientia et sapientiae fortuna suppeditet.

 

 

[7]

Epibole

 

Hoc schema dupliciter fieri consuevit, cum pluribus et diversis sententiis aut unum et idem verbum singulis praeponitur, aut varietas verborum, quae tamen eandem vim inter se habeant. Ab uno verbo saepius quae proficiscuntur sunt huius modi. Lycurgi: Nam cum iuventus concitata temere arma caperet et quietos Thessalos manu lacessere conaretur, ego senatum coegi auctoritate sua comprimere adulescentium violentiam. Ego quaestoribus interminatus sum, ne sumptum stipendio praeberent. Ego armamentario patefacto restiti atque efferri arma prohibui. Itaque unius opera mea *** non concitatum bellum non necessarium scitis. Item Hegesiae: Miseremini mei, iudices, quem coniurata tanta vis inimicorum oppugnat. Miseremini solitudinis, cui ne in summo quidem tempore [periculi] liberos adhibere ad communem calamitatem deprecandam licitum est. Miseremini senectutis, quae me etiam ceteris malis graviter defatigat. Varietas verborum quae eandem vim habet, huius modi est. Demosthenis: Dolui, Athenienses, ubi illum clandestinum hostem impune intra murum vidi vagari: aegre tuli quod omnium vestrum facilitatem unius fallacia temptatam intellexi: commovit me, quod in accipienda iniuria plerosque laetitiam ostentantes cognovi.

 

 

[8]

Epiphora

 

Inter hoc schema et superius hoc interest quod in superiore unum verbum pluribus sententiis anteponitur, in hoc autem omnium sententiarum unum atque idem (est) novissimum verbum. Sosicratis: Non enim alius quis est, cuius opera in has difficultates inciderimus, sed initio ad bellum suscipiendum nos primum impulit Philippus deinde in ipso belli labore ac periculo deseruit nos Philippus, novissime nunc calamitati nostrae (proinde) atque culpae succensuit idem Philippus.

 

 

[9]

Koinotes

 

Hoc duorum superiorum schematum coniunctionem habet, quod et ab uno verbo omnes sententiae incipiunt et in uno novissimo acquiescunt. Stratoclis: Quaeritis novam rationem administrandae rei publicae. At reperire (ea) meliorem, quam a maioribus accepistis non potestis. Quaeritis maximis sumptibus faciendis, quo modo ne tributa conferatis. At consiliis fractas aerarii opes, quae capitis, augere non potestis. Quaeritis quem ad modum scelere contaminatis hominibus parcatis. At ignoscendo nocentibus innocentium salutem custodire non potestis.

 

 

[10]

Polyptoton

 

Hoc schema solet complures sententias alio atque alio modo ut pronuntientur efferre. Cleocharis: Nam vehementer admiror, Lacedaemonii, si praeter hunc quemquam existimatis esse, cui ob hos casus iure succensere debeatis. Hic est enim, qui vobis exploratam spem victoriae est pollicitus. Hunc vos non solum in consilio dando ceteris anteposuistis, sed etiam in conficiendo negotio principem praefecistis. Huic omnium vestrum fortunas universi commisistis. Ab hoc igitur uno pristinae pollicitationis rerumque gestarum (rationem) reposcere debetis. Item Charisii: Pater hic tuus nunc denique est, ut egestatem tuam debere alere videatur? Patrem nunc appellas, quem prius egentem auxilio tuo ut alienum deseruisti? Patri tu filius es ad potiundas opes, cuius ad senectutem violandam crudelissimus hostis fuisti? Nimirum nullo consilio filios procreamus: nam maiorem partem ex illis doloris et contumeliae capimus.

 

 

[11]

Epanalepsis

 

Hoc schema fieri solet, cum id quod dictum semel est, quo gravius sit, iteratur. Id interdum fit uno verbo, interdum plurium verborum coniunctione. Verbum sic iteratur. Pytheae: Quid contra tot res tamque evidentes dicere potes, Demosthenes? Cognitum enim est, rem publicam venalem habuisse, cognitum est. Item Hegesiae: Sed instigabat multitudinis animum ad bellum inferendum concitatus iracundia furor: furor, inquam, non ratio, sine qua nihil umquam populus ex sententia gessit. Sed plurium verborum iteratio est eiusmodi: At ego in his aerumnis amicis sum spoliatus omnibus; (amicis, inquam, spoliatus sum omnibus), iudices; qui non quod me odissent, sed quod inimicorum factionem pertimescunt, me in malis deseruerunt.

 

 

[12]

Diaphora

 

Hoc schema (est) cum verbum iteratum aliam sententiam significat ac significavit primo dictum. Id est huius modi: Hunc tu frater eiusdem sanguinis particeps, in hac fortuna deserere potuisti, cuius aerumnae quemvis etiam extrarium hominem, modo hominem, commovere possent? †Item: Universum mulierem: quid† potius dicam, aut verius, quam mulierem?

 

 

[13]

Epiploke

 

In hoc ex prima sententia secunda oritur, ex secunda tertia, atque ita deinceps complures. Nam quem ad modum catena multi inter se circuli coniuncti vinciuntur, sic huius schematis utilitate complures sententiae inter se connexae continentur. Lysiae: Constat igitur, iudices, Simonem domo sua, ab suis diis penatibus vi cum summa iniuria esse exturbatum. Nam Chaeremenes cum hominibus armatis ad eum venit. Cum venisset, sine ulla religione domum eius expugnavit; expugnata vi domo familiam abstraxit; abstractam tormentis omnibus exeruciavit; cruciatam vinxit; vinctam in publicum proiecit praedo, ne suum maleficium tacitum lateret. Sed cum praetereuntes prostratum familiam viderent, et ab his rem gestam audirent, simul et oculis et auribus scelus illius usurparent. Item Lycurgi: Haud mihi mirum videtur, quod tam excelsum boni gradum homo summi laboris escenderit. Nam cui praesto est sua voluntas, industria sit necesse est; industriam vero scientia consequitur; ex scientia copia et facultas ingenii nascitur; ex qua facultate varie et facile felicitas laudis oritur. Neque enim temere diligens studium virtutis fructus fortunae fallit.

 

 

[14]

Polysyndeton

 

Hoc schema efficitur, cum sententiae multorum articulorum convenienti copia continentur. Pytheae: Ille hunc pone constrictum trahebat, hic autem vociferabatur. Concursus vero non mediocris, cum tantum (non) omnes opitulari vellent, sed nemo auderet. Neque ibi magistratus aderat nec circumspicientes, quo potissimum confugeremus, reperiebamus, sed uno tempore nos et praesens et futurum malum perturbabat. Nam praesens tempus acerbitatis erat plenum, reliquum vero timoris. Item Dinarchi: Partim nostri silebant partim autem ingentem clamorem excitabant. At hi socii, praeclara nostra auxilia, neutrum poterant; neque enim constanti silentio neque forti clamore strenue quid agerent conabantur. Huc accedebat ignavus turbae strepitus, qui nihil eorum mentes ad virtutem erigebat.

 

 

[15]

Dialysis

 

Hoc schema contrarium est superiori. Nam, demptis omnibus articulis, sententiae divisae pronuntiantur. Daphnidis: Quid autem me convenit facere, Byzantii? Subire publicae causae iudicium, magno nomini adversariorum fortiter resistere, non vereri periculum, diligenter †posteritatis crescere†, non minas extimescere, constanter in causa pro vobis perseverare? Omnia feci, vestrum commune commodum spectans. Tamen non desunt, qui ex tantis meis officiis aliquid velint vituperare. Item Lysiae: Omnibus in rebus suam confidentiam ostentabat. Debitum petebamus? Non dissolvebat. Minabamur? Contemnebat. Lex nihil valebat; magistratus neglegebat. Venit hoc tamen nobis novissime tempus ulciscendi.

 

 

[16]

Metanoia

 

Hoc schema fieri solet, cum ipse se, qui loquitur, reprehendit, et id quod prius dixit, posteriori sententia commutat, ita uti facit Demosthenes: Nunc quoniam de me, ut volui, cognostis, iudicium per ipsius vitam †constituam. Nam dum opus est† parentes appellat, quos scitis non ignotos fuisse, sed huius modi, ut omnes eos exsecrarentur. Sed hic bonus vir grandis natu atque sero, sero loquor? Immo vero nuper atque his paucis diebus simul et Atheniensis et eloquens est factus. Item: At hic omnium sceleratissimus, novo more atque exemplo alieni facinoris vindex, ipse confidentissime non criminibus, sed armis reum lacessere conatus, conatus? Nimium remisse loquor. Nam qui tantam caedem perfecerit, huius inceptum dumtaxat arguere, paene maleficii largitionem est facere.

 

 

[17]

Parenthesis

 

Cum in continenti sententia aliquid interponitur, quod neque eius sit sententiae neque omnino alienum ab ea sententia, tum denique hoc schema efficitur, sed periculose ponitur; nam aut mire ineptum aut vehementer iucundum auribus accidere consuevit. Demosthenis: Nos scilicet omnes, ut fit fere, repentino nuntio perturbati obstupuimus. Adimantus autem solus - nam est homo multum vehemens in re publica, tum oris satis liberi - magno clamore efflagitabat, ut senatus haberetur et, prout tempus postulabat, celeriter quod opus esset constitueretur. Eiusdem: (Vix hostem) audieram appropinquare cum statim magistratum certiorem feci - Vos, dii immortales, quorum in templo gestum, testificor - illi neglexerunt et rem tantam differre maluerunt, cum interea subito portas hostis obsedit.

 

 

[18]

Merismos

 

Hoc schema singulas res separatim disponendo et suum cuique proprium tribuendo magnam efficere utilitatem et illustrem consuevit. Lycurgi: Cuius omnes corporis partes ad nequitiam sunt appositissimae: oculi ad petulantem lasciviam, manus ad rapinam, venter ad aviditatem, [virilis naturae] membra, quae non possumus honeste appellare, ad omne genus corruptelae, pes ad fugam, prorsus ut aut ex hoc vitia aut ipse ex vitiis ortus videatur. Item Aristotelis: Alexandro enim Macedoni neque in deliberando consilium neque in proeliando virtus neque in beneficio benignitas deerat, sed dumtaxat in supplicio crudelitas. Nam cum aliqua res dubia accidisset, apparebat sapientissimus; cum autem confligendum esset cum hostibus, fortissimus; cum vero praemium dignis tribuendum, liberalissimus; at cum animadvertendum, clementissimus.

 

 

[19]

Paromologia

 

Hoc fit, cum aliquot res adversario concedimus, deinde aliquid inferimus, quod aut maius sit quam superiora, aut etiam omnia quae posuimus infirmet. Hyperidis: Sume hoc †a iudicibus† nostra voluntate: neminem illi propriorem cognatum quam te fuisse: concedimus officia tua in illum nonnulla exstitisse; stipendia vos una fecisse aliquamdiu, nemo negat. Sed quid contra testamentum dicis, in quo scriptus hic est? Item eiusdem: Quid a me saepius his verbis de meo officio requiris? Scripsisti, ut servis libertas detur? Scripsi, ne liberi servitutem experirentur. Scripsisti, ut exules restituerentur? Scripsi, ut ne quis exilio afficeretur. Leges igitur, quae prohibebant haec, non legebas? Non poteram, propterea quod litteris earum arma Macedonum opposita officiebant.

 

 

[20]

Anankaeon

 

Hoc schema tunc prodest atque omnis eius utilitas in eo est, cum volumus ostendere necessitudinem aut naturae, aut temporis, aut alicuius personae, quem ad modum fecit Myron: Amicus meus fuit Chremonides et opinione omnium magis familiaris, et pro salute eius quaecumque potui feci. Sed posteaquam maior vis legis nostrum auxilium ab illius periculo removit, calamitatis ac luctus eius particeps eram. Nam opitulandi facultas omnis erepta iam fuerat. Item Democharis: Nihil enim valebat assidua pro fratre, ac misericors deprecatio, cum iudicaret tyrannus, cuius crudelitas omnem naturae necessitudinem extinguebat.

 

 

[21]

Ethopoiia

 

Lysiae: Rure rediens, iudices, homo maior natu, magno calore, vix sufferens viae molestiam, tamen his verbis egomet me consolor: Fer fortiter demum laborem; iam brevi domum veniens exspectatus; excipiet te defatigatum diligens atque amans uxor; ea sedulo ac blande praeministrando detrahet languorem, et simul seniles nutriendo recuperabit vires. Haec me in itinere recogitatio prope confectum confirmabat. Postea vero, cum domum veni, nihil earum rerum inveni, sed potius bellum intestinum ab uxore contra me comparatum. Item Demosthenis: At, medius fidius, iudices, ego sic arbitrabar: filium ad parentem dissoluto vultu venturum, lacrimis patrium sinum oppleturum, supplicem precario obsecraturum, blanditia sua quod petisset a patris mollitie impetraturum. Sed hic longe aliter, atque hic incredibili confidentia armatus ad patrem adnotavit sicut hostis, atque initium sermonis cum iurgio sumpsit.