BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

LIBRO XXXV CONTINENTVR

 

<de pictura et coloribus>

 

1

honos picturae

2

honos imaginum

3

quando primum clupei ‹vice› imaginum instituti.

quando primum in publico positi

4

quando in domibus

5

de picturae initiis

de monochromatis picturis

de primis pictoribus

6

antiquitas picturarum in Italia

7

de pictoribus Romanis

quando primum dignitas picturae et quibus ex causis Romae

qui victorias suas pictas proposuer‹i›nt

8-10

quando primum externis picturis dignitas Romae

11

ratio pingendi

12-32

de pigmentis praeter metallica

12

de coloribus facticiis

13

de Sinopide. med. ex ea XI

14

de rubrica. de terra Lemnia. med. ex ea VIIII

15

de ‹A›egyptia terra

16

de ochra. med. ex rubrica III

17

leucophorum

18

Paraetonium

19

Melinum. med. ex eo VI

20

cerussa usta

21

Eretria terra. med. ex ea VI

22

sandaraca

23

sandyx

24

Syricum

25

atramentum

26

purpurrissum

27

Indicum. med. ex eo III

28

Armenium. med. ex eo. I

29

viride Appianum

30

anulare

31

qui colores udo non inducantur

32

quibus coloribus antiqui pinxerint

33

quando primum gladiatorum pugnae pictae et propositae sint

34

de aetate picturae

34-41

operum et artificum in pictura nobilitates CCCCV

35

picturae primum certamen

36.37

qui penicillo pinxerint

38

de avium cantu compescendo

39-41

qui encausta cauterio vel cestro vel penicillo pinxerint

39

quae quis primus invenerit in pictura

40

quid difficillimum in pictura.

de generibus picturae

40

quis primus lacunaria pinxerit.

quando primum camarae pictae

40

pretia mirabilia picturarum.

de talento

43

<de plastice>

plastices primi inventores

44

quis primus ex facie imaginem expresserit

45

nobilitates artificum in plastice XIIII

45

de figlinis operibus. de Signinis

47-58

terrae varietates

47

de pulvere Puteolano et aliis terrae generibus quae in lapidem vertuntur

48

de parietibus formaceis

49

de latericiis et laterum ratione

50

de sulpure et generibus eius. med. XIIII

51

de bitumine et generibus eius. med. XXVII

52

de alumine et generibus eius. med. ex eo XXX‹X›IIII

53

de terra Samia. med. ex ea III

54

Eretriae terrae genera

55

de terra ad medicinam lavanda

56

de Chia terra. med. ex ea III

de Selinusia. med. ex ea III

de pnigitide. med. ex ea VIIII

de ampelitide. med. ex ea IIII

57

cretae ad vestium usus. Cimolia. med. ex ea VIIII

Sarda. Vmbrica. saxum

58

argentaria. qui et quorum liberti praepotentes

59

terra ex Galata.

terra Clupea.

terra Baliarica.

terra Ebusitana.

med. ex ‹i›is IIII

 

Summa: medicinae et historiae et observationes DCCCCLVI

 

EX AVCTORIBVS

Messala oratore. Messala sene. Fenestella. Attico. M. Varrone. Ve‹r›rio. Nepote Cornelio. Deculone. Muciano. Melisso. Vitruvio. Cassio Severo. Longulano. Fabio Vestale.

 

EXTERNIS

Qui de pictura scrips‹erunt:› Pasitele. Apelle. Melanthio. Asclepiodoro. Euphranore. Heliodoro qui anathemata Atheni‹en›s‹ium› scripsit. Metrodoro qui de architectonice scripsit. Democrito. Theophrasto. Apione grammatico. Qui de metallica medicina scrips‹erunt›: Nymphodoro. Iolla. Apollodoro. Andrea. Heraclide. Diagora. Botrye. Archedemo. Dionysio. Aristogene. Democle. Mneside. Xenocrate Zenonis. Theomnesto.