BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

LIBRO XXXVI CONTINENTVR

 

naturae lapidum

 

1-3

luxuria in marmoribus

3

quis primus peregrino marmore columnas habuerit Romae

2.3

quis primus in publicis operibus ostenderit

4

qui primi laudati in marmore scalpendo et quibus temporibus

4

de Mausoleo Cariae

4

nobilitates operum et artificum in marmore CCXXV

5

quando primum marmorum in aedificiis usus

6

qui primi marmora secuerint et quando

7

quis primus Romae crustaverit parietes

8

quibus aetatibus quaeque marmora in usum venerint Romae

9

ratio secandi marmora.

de harenis quibus secantur

10

de Naxio.

de Armenio

11

de Alexandrinis marmoribus

12

de onyche ‹sive› alabastrite. med. ex eo III

13

de lygdino, corallitico, Alabandico, Thebaico, Syenite

14.15

de obeliscis

15

de eo qui pro gnomone in campo Martio est

16-23

opera mirabilia in terris

17

Sphinx Aegyptia.

pyramides

18

Pharos

19

labyrinthi

20

pensiles horti.

pensile oppidum

21

de templo Ephesiae Dianae

22

aliorum templorum admirabilia

23

de lapide fugitivo.

echo septiens resonans.

sine clavo aedificia

24

Romae miracula operum XVIII

25

de magnete lapide. med. ex eo III

26

Syrius lapis

27

de sarcophago sive Assio. med. ex eo X

28

de cher‹n›ite.

de poro

29

de lapidibus osseis.

de palmatis.

de Taenariis.

de Coranis.

de nigris marmoribus

30

de molaribus lapidibus. pyrites. med. ex eo VII

31

ostracites. med. ex eo IIII.

amiantus. med. ex eo III

32

geodes. med. ex eo III.

33

melitinus. med. ex eo VI

34

gagates. med. ex eo VI

35

spongites. med. ex eo II

36

Phrygius

37

haematites. med. ex eo V.

schistos. med. ex eo VII

38

androdamas. med. ex eo II.

Arabicus. milites sive hepatites. anthracites

39

aëtites. Taphiusius. callimus

40

Samius. med. ex eo VIII

41

Arabus. med. ex eo II

42

de pumice. med. ex eo VIIII

43

de mortariis medicinalibus et aliis. Etesius lapis. chalazius

44

Siphnius. lapides molles

45

lapides speculares

46

phengites

47

de cotibus

48

de tophis

49-50

de silicum natura. de reliquis ad structuram lapidibus

51

genera structurae

52

de cisternis

53

de calce

54

harenae genera. mixtura harenae et calcis

55

vitia structurae. de tectoriis

56

de columnis. genera columnarum

57

med. ex calce V

58

de maltha

59

de gypso

60-64

de pavimentis

60

asarotos oecos

61

quod primum pavimentum Romae

62

de subdialibus pavimentis

63

Graecanica pavimenta

64

quando primum lithostrota

64

quando primum camarae vitreae

65

origo vitri

66

genera eius et ratio faciendi

67

de Obsianis

68

miracula ignium

69

medicinae ex igni et cinere III

70

prodigia foci

 

Summa: medicinae ex iis LXXXVIIII:

ad serpentes III, bestiarum morsus, ad venena, caput, oculos, epinyct‹i›das, dentes, dentifricia, fauces, strumas, stomachum, iocinera, pituitam, testes, vesicam, calculos, panos, haemorroidas, podagras, sanguini sistendo, sanguinem reicientibus, luxata, phreneticos, lethargicos, comitiales, melancholicos, vertigines, ulcera, volnera urenda, secanda, convolsa, contusa, maculas, usta, p‹h›thisin, mammas, muliebria vitia, carbunculos, pestilentia.

Summa omnis: res et historiae et observationes CCCCXXXIIII

 

EX AVCTORIBVS

M. Varrone. C. Galba. Cincio. Muciano. Nepote Cornelio. L. Pisone. Q. Tuberone. Fabio Vestale. Annio Fetiale. Fabiano. Seneca. Catone censorio. Vitruvio.

 

EXTERNIS

Theophrasto. Pasitele. Iuba rege. Nicandro. Sotaco. Sudine. Alexandro polyhistore. Apione Plistonice. Duride. Herodoto. Euhemero. Aristagora. Dionysio. Artemidoro. Butorida. Antisthene. Demetrio. Demotele. Lycea.