BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Corpus Priapeorum

ca. 90 p. Chr. n.

 

Corpus Priapeorum

 

Johannes Wolfgangus Goethe,

Scholia in Corpus Priapeorum

1790

 

Textus:

Carmina Priapea,

Gedichte an den Gartengott

latine et germanice

ed. Bernhard Kytzler

tr. Carl Fischer

Zürich/München 1978

 

___________________________________________________

 

 

 

Principi Augusto

Homini non datum est ut passeribus, continua Venere gaudere, id quod cum Scioppio plurimi dolent. Tali autem, princeps optime, semper animo fui ut quae fors denegaret non anxie appeterem, hinc intervalla quibus voluptates separavit natura utili quodam vel jucundo negotio explere semper laboravi.

Atque hac ratione et hyemis jam jam secedentis longas noctes fefelli ut ipsas cum Venere et Musis indulgentioribus alternatim transigerem.

Habes hic, princeps optime, plagulas quasdam lucubrationum jucundiorum testes.

 

Carmen XXVI p. 37 [nunc XXVII]

Versu quinto:

ut semper placeant spectantibus

mallem placeat. Meretricula enim, deliciae populi, Priapo cymbala, cum crotalis et tympanis ponit, non ut placeant instrumenta, sed ut hoc dono deum sibi conciliet ejusque auxilio semper spectantibus placeat, utque concupiscentibus ipsam et inire parantibus semper tentigo exoptata praesto sit.

 

Carmen XLV p. 50

Scaligeri sententia ad genuinum sensum hujus carminis propius quam Scioppii accedere videtur. Priapus enim cinoedum quendam capillos capitis crispantem ut puellae similis fiat deprehendens, more rustico ipsum increpat, dicens: num te potiorem puella fieri credis, si ipsos capillos qui mentulam comitantur ferro ustulare et calamistro com- ponere laboraris?

 

Carmen LIV p. 59

E D si scribas, temonemque insuper addas

qui medium D vult scindere, pictus erit. (v. 1)

Hoc carmen nos monogramma quod hic ob oculos ponimus exarare docet.

 

Intelligendum autem hoc modo. E D si scribas et temonem addas, lineam nempe crassiorem quae ita dirigitur acsi medium D scindere deberet, pictus erit phallus. Et quidem eo picturae genere quo infantes et rudiores homines uti solent. Eadem enim ratione qua hic temone phalli collum repraesentatum videmus, eodem modo infantes bracchia et crura hominum effingere solent.

 

Carmen LXVIII p. 68

Carminis hujus rationem talem esse patet. Priapus in horto Graeculi cujusdam positus, dominum Graeca recitantem audit atque inde rusticus et rudis licet Graeca quaedam vocabula sibi ediscere videtur. Facile quidem, cum Romani terminatione Graecis vocabulis mutata parumper uterentur. Quod Graeci psolon Romani psolum, quod hi culum illi coleon vocabant. Ideo versum quintum ita emendandum censeo:

Psoleon ille vocat quod psolum subinde vocamus (v. 5)

ita enim versui sequenti

Id quod nos culum, coleon ille vocat (v. 6)

probe respondet.

Disticho ultimo Priapus cui Graecae linguae cum Latina comparatio tam feliciter successit ad explicandam vocem smerdaleos se quoque accingit atque affinitatem cum Latina voce se detexisse gaudet; derivandum enim a merda censet, atque paediconum mentulam, quam smerdaleam id est terribilem patientibus praedicari audisset, merdaceam, immundam scilicet merito vocari asserit, quippe quae

hesterno occurrere luto

soleat. Ita ex epigrammate veteri notat Lindenbrog:

Et non laudatur mentula, merdacea est.

 

Carmen LXXV p. 75 [nunc LXXIII et LXXIV]

Carmen hoc juxta sententiam Scaligeri in duo carmina dividendum, duo ultimi versus a quatuor prioribus separandi erunt, tunc interpretatio mihi satis commoda videtur. Carmen prius inducit Priapum dolentem arma sibi |: forsan injuria temporis :| ab inguinibus decidisse. Puellae mutilatum obliquis ocellis spectant, atque inermem despiciunt; igitur ut quodammodo illis se deum esse in mentem revocet, ipsas monet ut in ara, quae juxta Priapi effigiem semper apposita reperiebatur, sacrificent, tunc mentulam nunc exanimem ut lignum combustibile ipsis profuturam innuit.

mentula nunc exanimis, (v. 2)

mentula quae jam a corpore meo divisa est et separata jacet.

arae si dederitis (v. 4)

legendum cum Scioppio censeo.

 

Carmen LXXVII p. 76 [nunc LXXVI et LXXVII]

Neve imponite fibulam Priapo. (LXXVII, v. 17)

Fibulam cantorum atque aliorum juvenum quorum libidinem continere voluerunt membro virili et quidem ut apparet praeputio impositam fuisse non ignoramus. Quomodo hoc Scioppium archaeologiae phallicae studiosissimum fugere potuerit ita ut frigidiuscule hic Priapum proverbialiter loqui censeat jure miror.

 

Carmen LXXX p. 80

Versum quartum et quintum ita emendandos suspicor:

Non habet haec aliud mentula maius ea

num vilior Tydeus? qui, siquid credis Homero (v. 4/5)

Atque carmen hoc modo explico: loquitur Priapus quidam recenter factus ac in horto vix expositus, cui mentulam artifex casu, infra pedalem longitudinem exsculpserat. Puellae ad ipsum accedunt non longam satis nec crassam nec bene stantem mentulam objicientes, manibus quoque acsi melius erigere vellent contrectantes. Conqueritur Priapus mensuram puellas fallere, contentas non esse mentula sua quae licet Priapo non plane digna mensura omnes hominum mentulas superet. Tum ad staturam minorem fascini sui excusandam Tydei exemplum adducit qui licet corpore parvus ingenio tamen pugnacissimus fertur. Mox autem suspicatur sibi novitatem et pudorem damno fuisse quo minus fascinum debito more rigeret. Pudorem ergo repellendum censet quod quidem consultu factum videtur cum coleis apertis sub Jove stare.

 

Carmen LXXXIV p. 85 [Martialis VIII, 40]

Ex quo natus es, et potes renasci. (v. 3)

Male colligit Scioppius ex verbis potes renasci: figuram Priapi ex trunco non extirpato effictam fuisse. Mihi videtur nihil aliud dicere hic versus quam: simulacrum tuum e ligno hujus silvae factum est et alius truncus qui crescet deum tibi similem nobis largietur, igitur te interim si cura tua inopiam ligni non effugimus comburere non dubitabimus. Malumus enim interim deo carere quam frigere.

 

Carmen LXXXVI p. 88 [Vergilius, Priap. 3]

Versum penultimum sic emendo:

Vicinus prope dives est negligensque Priapum. (v. 20)

Atque ita decus huic carmini restituere credo quo hucusque caruit. Priapus enim toto carmine possessorum villulae palustris pauperum in se religionem laudat, pro quibus honoribus necesse sit praestare ut domini hortulum et vineam tueatur, rogat itaque ut pueri a rapinis abstineant atque hortum divitis vicini et negligentis Priapum petant. Quem incustoditum inventuros asserit, pauperis ergo cultus et divitis negligentia juxta se positi elucescunt atque negligentiam proprio numini objiciens et semet ipsum hoc modo caedens contra omnem rationem mythologicam ut poeticam non introducitur.