B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



M e d e a

a c t u s   p r i m u s

___________________________________


[ara pro Mediae et Iasonis domo, Medea orans.]


Medea:
di coniugales tuque genialis tori,
Lucina, custos quaeque domituram freta
Tiphyn novam frenare docuisti ratem,
et tu, profundi saeve dominator maris,
5
clarumque Titan dividens orbi diem,
tacitisque praebens conscium sacris iubar
Hecate triformis, quosque iuravit mihi
deos Iason, quosque Medeae magis
fas est precari: noctis aeternae chaos,
10
aversa superis regna manesque impios
dominumque regni tristis et dominam fide
meliore raptam, voce non fausta precor.
nunc, nunc adeste sceleris ultrices deae,
crinem solutis squalidae serpentibus,
15
atram cruentis manibus amplexae facem,
adeste, thalamis horridae quondam meis
quales stetistis: coniugi letum novae
letumque socero et regiae stirpi date.
mihi peius aliquid, quod precer sponso manet:
20
vivat. per urbes erret ignotas egens
exul pavens invisus incerti laris,
iam notus hospes limen alienum expetat,
me coniugem optet quoque non aliud queam
peius precari, liberos similes patri
25
similesque matri - parta iam, parta ultio est:
peperi. querelas verbaque in cassum sero?
non ibo in hostes? manibus excutiam faces
caeloque lucem - spectat hoc nostri sator
Sol generis, et spectatur, et curru insidens
30
per solita puri spatia decurrit poli?
non redit in ortus et remetitur diem?
da, da per auras curribus patriis vehi,
committe habenas, genitor, et flagrantibus
ignifera loris tribue moderari iuga:
35
gemino Corinthos litori opponens moras
cremata flammis maria committat duo.
hoc restat unum, pronubam thalamo feram
ut ipsa pinum postque sacrificas preces
caedam dicatis victimas altaribus.
40
per viscera ipsa quaere supplicio viam,
si vivis, anime, si quid antiqui tibi
remanet vigoris; pelle femineos metus
et inhospitalem Caucasum mente indue.
quodcumque vidit Pontus aut Phasis nefas,
45
videbit Isthmos. effera ignota horrida,
tremenda caelo pariter ac terris mala
mens intus agitat: vulnera et caedem et vagum
funus per artus - levia memoravi nimis:
haec virgo feci; gravior exurgat dolor:
50
maiora iam me scelera post partus decent.
accingere ira teque in exitium para
furore toto. paria narrentur tua
repudia thalamis: quo virum linques modo?
hoc quo secuta es. rumpe iam segnes moras:
55
quae scelere parta est, scelere linquenda est domus.

[abit.]