B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



M e d e a

c h o r u s   p r i m u s

___________________________________


[chorus Corinthiorum in orchestra choream dans]


chorus:
ad regum thalamos numine prospero
qui caelum superi quique regunt fretum
adsint cum populis rite faventibus.
primum sceptriferis colla Tonantibus
60
taurus celsa ferat tergore candido;
Lucinam nivei femina corporis
intemptata iugo placet, et asperi
Martis sanguineas quae cohibet manus,
quae dat belligeris foedera gentibus
65
et cornu retinet divite copiam,
donetur tenera mitior hostia.
et tu, qui facibus legitimis ades,
noctem discutiens auspice dextera
huc incede gradu marcidus ebrio,
70
praecingens roseo tempora vinculo.
et tu quae, gemini praevia temporis,
tarde, stella, redis semper amantibus:
te matres, avide te cupiunt nurus
quamprimum radios spargere lucidos.

75
          vincit virgineus decor
          longe Cecropias nurus,
          et quas Taygeti iugis
          exercet iuvenum modo
          muris quod caret oppidum,
80
          et quas Aonius latex
          Alpheosque sacer lavat.
          si forma velit aspici,
          cedent Aesonio duci
          proles fulminis improbi
85
          aptat qui iuga tigribus,
          nec non, qui tripodas movet,
          frater virginis asperae,
          cedet Castore cum suo
          Pollux caestibus aptior.
90
          sic, sic, caelicolae, precor,
          vincat femina coniuges,
          vir longe superet viros.

haec cum femineo constitit in choro,
unius facies praenitet omnibus.
95
sic cum sole perit sidereus decor,
et densi latitant Pleiadum greges,
cum Phoebe solidum lumine non suo
orbem circuitis cornibus alligat.
ostro sic niveus puniceo color
100
perfusus rubuit, sic nitidum iubar
pastor luce nova roscidus aspicit.
ereptus thalamis Phasidis horridi,
effrenae solitus pectora coniugis
invita trepidus prendere dextera,
105
felix Aeoliam corripe virginem
nunc primum soceris, sponse, volentibus.
concesso, iuvenes, ludite iurgio,
hinc illinc, iuvenes, mittite carmina:
rara est in dominos iusta licentia.

110
candida thyrsigeri proles generosa Lyaei,
multifidam iam tempus erat succendere pinum:
excute sollemnem digitis marcentibus ignem.
festa dicax fundat convicia fescenninus,
solvat turba iocos - tacitis eat illa tenebris,
115
si qua peregrino nubit furtiva marito.