B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



M e d e a

c h o r u s   s e c u n d u s

___________________________________


[chorus Corinthiorum in orchestra choream dans]


chorus:

audax nimium qui freta primus
rate tam fragili perfida rupit
terrasque suas post terga videns
animam levibus credidit auris,
305
dubioque secans aequora cursu
potuit tenui fidere ligno
inter vitae mortisque vias
nimium gracili limite ducto.
nondum quisquam sidera norat,
310
stellisque, quibus pingitur aether
non erat usus, nondum pluvias
Hyadas poterat vitare ratis,
non Oleniae lumina caprae,
nec quae sequitur flectitque senex
315
Arcada tardus plaustra Bootes,
nondum Boreas, nondum Zephyrus
      nomen habebant.

ausus Tiphys pandere vasto
carbasa ponto legesque novas
320
scribere ventis: nunc lina sinu
tendere toto, nunc prolato
pede transversos captare notos,
nunc antemnas medio tutas
ponere malo, nunc in summo
325
religare loco, cum iam totos
avidus nimium navita flatus
optat et alto rubicunda tremunt
      sipara velo.

candida nostri saecula patres
330
videre procul fraude remota.
sua quisque piger litora tangens
patrioque senex factus in arvo,
parvo dives, nisi quas tulerat
natale solum non norat opes.
335
bene dissaepti foedera mundi
traxit in unum Thessala pinus
iussitque pati verbera pontum
partemque metus fieri nostri
      mare sepositum.

340
dedit illa graves improba poenas
per tam longos ducta timores,
cum duo montes, claustra profundi,
hinc atque illinc subito impulsu
velut aetherio gemerent sonitu,
spargeret arces nubesque ipsas
345
      mare deprensum.

palluit audax Tiphys et omnes
labente manu misit habenas,
Orpheus tacuit torpente lyra
ipsaque vocem perdidit Argo.
350
quid cum Siculi virgo Pelori,
rabidos utero succincta canes,
omnes pariter solvit hiatus?
quis non totos horruit artus
totiens uno latrante malo?
355
quid cum Ausonium dirae pestes
voce canora mare mulcerent,
cum Pieria resonans cithara
Thracius Orpheus solitam cantu
retinere rates paene coegit
360
Sirena sequi? quod fuit huius
pretium cursus? aurea pellis
maiusque mari Medea malum,
merces prima digna carina.

nunc iam cessit pontus et omnes
365
patitur leges: non Palladia
compacta manu regum referens
inclita remos quaeritur Argo -
quaelibet altum cumba pererrat;
terminus omnis motus et urbes
370
muros terra posuere nova,
nil qua fuerat sede reliquit
      pervius orbis:

Indus gelidum potat Araxen,
Albin Persae Rhenumque bibunt -
375
venient annis saecula seris,
quibus Oceanus vincula rerum
laxet et ingens pateat tellus
Tethysque novos detegat orbes
nec sit terris ultima Thule.