B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



M e d e a

c h o r u s   t e r t i u s

___________________________________


[chorus Corinthiorum in orchestra choream dans]


chorus:

nulla vis flammae tumidive venti
580
tanta, nec teli metuenda torti,
quanta cum coniunx viduata taedis
      ardet et odit;

non ubi hibernos nebulosus imbres
Auster advexit properatque torrens
585
Hister et iunctos vetat esse pontes
      ac vagus errat;

non ubi impellit Rhodanus profundum,
aut ubi in rivos nivibus solutis
sole iam forti medioque vere
590
      tabuit Haemus.

caecus est ignis stimulatus ira
nec regi curat patiturve frenos
aut timet mortem: cupit ire in ipsos
      obvius enses.

595
parcite, o divi, veniam precamur,
vivat ut tutus mare qui subegit.
sed furit vinci dominus profundi
      regna secunda.

ausus aeternos agitare currus
600
immemor metae iuvenis paternae
quos polo sparsit furiosus ignes
      ipse recepit.

constitit nulli via nota magno:
vade qua tutum populo priori,
605
rumpe nec sacro violente sancta
      foedera mundi.

quisquis audacis tetigit carinae
nobiles remos nemorisque sacri
Pelion densa spoliavit umbra,
610
quisquis intravit scopulos vagantes
et tot emensus pelagi labores
barbara funem religavit ora
raptor externi rediturus auri,
exitu diro temerata ponti
615
      iura piavit.

exigit poenas mare provocatum:
Tiphys in primis, domitor profundi,
liquit indocto regimen magistro;
litore externo, procul a paternis
620
occidens regnis tumuloque vili
tectus ignotas iacet inter umbras.
aulis amissi memor inde regis
portibus lentis retinet carinas
      stare querentes.

625
ille vocali genitus Camena,
cuius ad chordas modulante plectro
restitit torrens, siluere venti,
cum suo cantu volucris relicto
adfuit tota comitante silva,
630
Thracios sparsus iacuit per agros,
at caput tristi fluitavit Hebro:
contigit notam Styga Tartarumque,
      non rediturus.

stravit Alcides Aquilone natos,
635
patre Neptuno genitum necavit
sumere innumeras solitum figuras:
ipse post terrae pelagique pacem,
post feri Ditis patefacta regna
vivus ardenti recubans in Oeta
640
praebuit saevis sua membra flammis
tabe consumptus gemini cruoris,
      munere nuptae.

stravit Ancaeum violentus ictu
saetiger; fratrem, Meleagre, matris
645
impius mactas morerisque dextra
matris iratae: meruere cuncti
morte quod crimen tener expiavit
Herculi magno puer inrepertus,
raptus, heu, tutas puer inter undas.
650
ite nunc, fortes, perarate pontum
      fonte timendo.

Idmonem, quamvis bene fata nosset,
condidit serpens Libycis harenis;
omnibus verax, sibi falsus uni
655
concidit Mopsus caruitque Thebis.
ille si vere cecinit futura,
exul errabit Thetidis maritus;
igne fallaci nociturus Argis
659
Nauplius praeceps cadet in profundum;
661
fulmine et ponto moriens Oileus
660
<pro suo proles> patrioque pendet
660a
      crimine poenas.

662
coniugis fatum redimens Pheraei
uxor impendes animam marito.
ipse qui praedam spoliumque iussit
665
aureum prima revehi carina
ustus accenso Pelias aeno
arsit angustas vagus inter undas.
iam satis, divi, mare vindicastis:
      parcite iusso.