B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



M e d e a

c h o r u s   q u a r t u s

___________________________________


[chorus Corinthiorum Medeam observans.]


chorus:

quonam cruenta maenas
850
praeceps amore saevo
rapitur? quod impotenti
facinus parat furore?
vultus citatus ira
riget et caput feroci
855
quatiens superba motu
regi minatur ultro.
quis credat exulem?

flagrant genae rubentes,
pallor fugat ruborem.
860
nullum vagante forma
servat diu colorem.
huc fert pedes et illuc,
ut tigris orba natis
cursu furente lustrat
865
Gangeticum nemus.

frenare nescit iras
Medea, non amores;
nunc ira amorque causam
iunxere: quid sequetur?
870
quando efferet Pelasgis
nefanda Colchis arvis
gressum metuque solvet
regnum simulque reges?
nunc, Phoebe, mitte currus
875
nullo morante loro,
nox condat alma lucem,
mergat diem timendum
dux noctis Hesperus.