BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita XI - XX

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XI

 

[1] Bellum deinde Iugurthinum gestum est per Q. Metellum, nulli secundum saeculi sui. Huius legatus fuit C. Marius, quem praediximus, natus equestri loco, hirtus atque horridus vitaque sanctus, quantum bello optimus, tantum pace pessimus; immodicus gloriae, insatiabilis, impotens semperque inquietus. [2] Hic per publicanos aliosque in Africa negotiantes criminatus Metelli lentitudinem, trahentis iam in tertium annum bellum, et naturalem nobilitatis superbiam morandique in imperiis cupiditatem effecit ut, cum commeatu petito Romam venisset, consul crearetur bellique paene patrati a Metello, qui bis Iugurtham acie fuderat, summa committeretur sibi. Metelli tamen et triumphus fuit clarissimus et meritum <eius fidei> virtutique cognomen Numidici inditum. [3] Ut paulo ante Domitiae familiae, ita Caeciliae notanda claritudo est. Quippe intra XII ferme annos huius temporis consules fuere Metelli aut censores aut triumpharunt amplius duodecies ut appareat, quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc florere fortunam, nunc senescere, nunc interire.

 

 

Caput XII

 

[1] At C. Marius L. Sullam iam tunc ut praecaventibus fatis copulatum sibi quaestorem habuit et per eum missum ad regem Bocchum Iugurtha rege abhinc annos ferme CXXXVIII potitus est; designatusque iterum consul in urbem reversus, secundi consulatus initio Kal. Ianuariis eum in triumpho duxit. [2] Effusa, ut praediximus, immanis vis Germanarum gentium quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionem Manliumque consules et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem et alios celeberrimi nominis viros trucidassent, populus Romanus non alium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem quam Marium est ratus. [3] Tum multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus; quo anno Cn. Domitius tribunus pl. legem tulit ut sacerdotes, quos antea collegae sufficiebant, populus crearet. [4] Quarto trans Alpes circa Aquas Sextias cum Teutonis conflixit, amplius CL milia hostium priore ac postero die ab eo trucidati gensque excisa Teutonum. [5] Quinto citra Alpes in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q. Lutatius Catulus fortunatissimo decertavere proelio; caesa aut capta amplius C milia hominum. Hac victoria videtur meruisse Marius ne eius nati rem publicam paeniteret ac mala bonis repensasse. [6] Sextus consulatus veluti praemium ei meritorum datus. Non tamen huius consulatus fraudetur gloria, quo Servilii Glauciae Saturninique Apulei furorem continuatis honoribus rem publicam lacerantium et gladiis quoque et caede comitia discutientium, consul armis compescuit hominesque exitiabiles in Hostilia curia morte multavit.

 

 

Caput XIII

 

[1] Deinde interiectis paucis annis tribunatum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque quam fortuna usus. [2] Qui cum senatui priscum restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem – quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium, virum non saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege repetundarum maximo cum gemitu civitatis damnaverant –, in iis ipsis quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium, non intellegentem, si qua de plebis commodis ab eo agerentur, veluti inescandae illiciendaeque multitudinis causa fieri ut minoribus perceptis maiora permitteret. [3] Denique ea fortuna Drusi fuit ut malefacta collegarum eius quam optime ab ipso cogitata senatus probaret magis et honorem qui ab eo deferebatur sperneret, iniurias quae ab aliis intendebantur aequo animo reciperet et huius summae gloriae invideret, illorum modicam ferret.

 

 

Caput XIV

 

[1] Tum conversus Drusi animus, quando bene incepta male cedebant, ad dandam civitatem Italiae. Quod cum moliens revertisset e foro, immensa illa et incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine, in atrio domus suae cultello percussus, qui adfixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. [2] Sed cum ultimum redderet spiritum, intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem convenientissimam conscientiae suae: 'Ecquandone, inquit, propinqui amicique, similem mei civem habebit res publica?' [3] Hunc finem clarissimus iuvenis vitae habuit; cuius morum minime omittatur argumentum. Cum aedificaret domum in Palatio, in eo loco ubi est quae quondam Ciceronis, mox Censorini fuit, nunc Statilii Sisennae est, promitteretque ei architectus ita se eam aedificaturum ut libera a conspectu immunisque ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset 'tu vero, inquit, si quid in te artis est, ita compone domum meam ut, quidquid agam, ab omnibus perspici possit.'

 

 

Caput XV

 

[1] Mors Drusi iam pridem tumescens bellum excitavit Italicum; quippe L. Caesare et P. Rutilio consulibus, abhinc annos CXX, universa Italia, cum id malum ab Asculanis ortum esset – quippe Servilium praetorem Fonteiumque legatum occiderant – ac deinde a Marsis exceptum in omnes penetrasset regiones, arma adversus Romanos cepit. [2] Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima. Petebant enim eam civitatem cuius imperium armis tuebantur: 'per omnes annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset.' [3] Id bellum amplius CCC milia iuventutis Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn. Pompeius, Cn. Pompei Magni pater, C. Marius, de quo praediximus, L. Sulla anno ante praetura functus, Q. Metellus, Numidici filius, qui meritum cognomen Pii consecutus erat; [4] quippe expulsum civitate a L. Saturnino tribuno pl., quod solus in leges eius iurare noluerat, pietate sua, auctoritate senatus, consensu rei publicae restituit patrem. Nec triumphis honoribusque quam aut causa exilii aut exilio aut reditu clarior fuit Numidicus.

 

 

Caput XVI

 

[1] Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius, Insteius Cato, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius Mutilus. [2] Neque ego verecundia domestici sanguinis gloriae quidquam, dum verum refero, subtraham. Quippe multum Minati Magii, atavi mei, Aeculanensis, tribuendum est memoriae; qui, nepos Decii Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi viri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit ut, cum legione quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum T. Didio caperet, Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque occuparet; [3] cuius de virtutibus cum alii, tum maxime dilucide Q. Hortensius in annalibus suis rettulit. Cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam rettulit ipsum viritim civitate donando, duos filios eius creando praetores, cum seni adhuc crearentur.

[4] Tam varia atque atrox fortuna Italici belli fuit ut per biennium continuo duo Romani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur, exercitus populi Romani multis in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant quod appellarent Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius vires refectae sunt, Pompeio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque rem populi Romani restituentibus.

 

 

Caput XVII

 

[1] Finito ex maxima parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico bello, quo quidem Romani victis adflictisque ipsi exarmati quam integri universis civitatem dare maluerunt, consulatum inierunt Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla, vir qui neque ad finem victoriae satis laudari neque post victoriam abunde vituperari potest. [2] Hic natus familia nobili, sextus a Cornelio Rufino qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae eius claritudo intermissa esset, diu ita se gessit ut nullam petendi consulatum cogitationem habere videretur: [3] deinde post praeturam illustratus bello Italico et ante in Gallia legatione sub Mario, qua eminentissimos duces hostium fuderat, ex successu animum sumpsit petensque consulatum paene omnium civium suffragiis factus est; sed eum honorem undequinquagesimo aetatis suae anno adsecutus est.

 

 

Caput XVIII

 

[1] Per ea tempora Mithridates, Ponticus rex, vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis [2] quos quidem eadem die atque hora redditis civitatibus litteris ingenti cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, [3] quo tempore neque fortitudine adversus Mithridatem neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par fuit – horum fidem Mytilenaeorum perfidia illuminavit qui M'. Aquilium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt quibus libertas in unius Theophanis gratiam postea a Pompeio restituta est – cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia.

[4] Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur – quippe ea urbs pertinacissime arma retinebat exercituque Romano obsidebatur, velut paeniteret eius fidei quam omnium sanctissimam bello praestiterat Punico – [5] P. Sulpicius, tribunus plebis, disertus, acer, opibus, gratia, amicitiis, vigore ingenii atque animi celeberrimus, cum antea rectissima voluntate apud populum maximam quaesisset dignitatem, quasi pigeret eum virtutum suarum et bene consulta ei male cederent, [6] subito pravus et praeceps <se> C. Mario post LXX. annum omnia imperia et omnes provincias concupiscenti addixit legemque ad populum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum, aliasque leges perniciosas et exitiabiles neque tolerandas liberae civitati tulit. Quin etiam Q. Pompei consulis filium eundemque Sullae generum per emissarios factionis suae interfecit.

 

 

Caput XIX

 

[1] Tum Sulla, contracto exercitu, ad urbem rediit eamque armis occupavit, XII auctores novarum pessimarumque rerum, inter quos Marium cum filio et P. Sulpicio, urbe exturbavit ac, lege lata, exules fecit. Sulpicium etiam adsecuti equites in Laurentinis paludibus iugulavere caputque eius erectum et ostentatum pro rostris velut omen imminentis proscriptionis fuit. [2] Marius, post sextum consulatum annumque LXX, nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae in quam se fugiens consectantes Sullae equites abdiderat, iniecto in collum loro, in carcerem Minturnensium iussu duumviri perductus est. [3] Ad quem interficiendum missus cum gladio servus publicus, natione Germanus, qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium, magno eiulatu expromente indignationem casus tanti viri, abiecto gladio, profugit e carcere. [4] Tum cives, ab hoste misereri paulo ante principis viri docti, instructum eum viatico collataque veste in navem imposuerunt. At ille adsecutus circa Aenariam filium cursum in Africam direxit inopemque vitam in tugurio ruinarum Carthaginiensium toleravit, cum Marius aspiciens Carthaginem, illa intuens Marium, alter alteri possent esse solacio.

 

 

Caput XX

 

[1] Hoc primum anno sanguine consulis Romani militis imbutae manus sunt; quippe <Q.> Pompeius, collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompei proconsulis seditione, sed quam dux creaverat, interfectus est. [2] Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque, cum ita civitas Italiae data esset ut in octo tribus contribuerentur novi cives, ne potentia eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores beneficii, Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est: [3] quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat. E qua pulsus collegae optimatiumque viribus, cum in Campaniam tenderet, ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est suffectusque in eius locum L. Cornelius Merula, flamen Dialis. Haec iniuria homine quam exemplo dignior fuit. [4] Tum Cinna, corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam spe largitionis militibus, ab eo exercitu qui circa Nolam erat receptus est. Is, cum universus in verba eius iurasset, retinens insignia consulatus patriae bellum intulit, fretus ingenti numero novorum civium, e quorum delectu CCC amplius cohortes conscripserat ac triginta legionum instar impleverat. [5] Opus erat partibus auctoritate, gratia, cuius augendae C. Marium cum filio de exilio revocavit quique cum iis pulsi erant.