BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Tertullianus

ca. 160 - post 220

 

Apologeticum

 

Pars IV (cap. X-XXVII)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum X.

 

[1] «Deos», iniquitis, «non colitis et pro imperatoribus sacrificia non penditis.» Sequitur, ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, qu[i]a nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Summa haec causa, immo tota est et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.

[2] Deos vestros colere desinimus, ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si, quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. [3] «Sed nobis», inquitis, «dei sunt.» Appellamus et provocamus a vobis ad conscientiam vestram; illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse. [4] Si et ipsa infitias ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus, in quibus nati sunt, et regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. [5] Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos, novos veteres, barbaros Graecos, Romanos peregrinos, captivos adoptivos, proprios communes, masculos feminas, rusticos urbanos, nauticos militares? [6] Otiosum est etiam titulos persequi. Ut colligam in compendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis – certe enim oblitos agitis –, ante Saturnum deus penes vos nemo est; ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id et de posteritate conveniet. [7] Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volut. [8] Mons, quem incoluerat, Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet.

[9] Tamen, si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de Caelo et Terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de caelo supervenisse dicuntur? [10] Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes adhuc homines agebant, ut cuiuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur, cum hodie iam politi, quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent. [11] Satis iam de Saturno, licet paucis. Etiam Iovem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.

 

 

Capitulum XI.

 

[1] Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis adseverare, causas, quae hoc exegerint, retractemus. [2] Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat. [3] Ceterum si nemo esset, qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos, auferendo factorem. Certe quidem, si ipsi se facere potuissent, numquam homines fuissent, possidentes scilicet condicionis melioris potestatem.

[4] Igitur si est qui faciat deos, revertor ad causas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus deus. Primo indignum est, ut alicuius opera indegeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus. [5] Sed nec operae locum video. Totum enim hoc mundi corpus, sive innatum et infectum secundum Pythagoram sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni<s> rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia. [6] Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius imponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri. [7] Denique invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem invenitur, fuit, et quod fuit, non eius deputabitur qui invenit, sed eius qui instituit; erat enim antequam inveniretur. [8] Ceterum si propterea Liber deus, quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor. [9] Quamobrem, si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa allegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.

[10] Sed convertimini ad causam aliam respondentes collationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit. [11] Volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum Tartarum merserint, quem carcerem poenarum infernarum, cum vultis, affirmatis. [12] Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeviunt, et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.

[13] Atquin, ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? [14] Suggillatio est in caelo vestra iustitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis deis vestis! Illorum est honor consecratio coaequalium.

[15] Sed, ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint! Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis! Aliquem de sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenen. [16] Quis ex illis deis vestris gravior et sapientior Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sylla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum! Properavit, opinor, et caelum semel clusit et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus erubescit.

 

 

Capitulum XII.

 

[1] Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum, quid non sint, cum ostendero, quid sint. Quantum igitur de deis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis recognosco: [2] quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.

[3] Crucibus et stipitibus imponitis Christianos: Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur. [4] Ungulis deraditis latera Christianorum: At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Cervices ponimus: Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri. Ad bestias impellimur: Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis. [5] Ignibus urimur: Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur: Inde censentur dei vestri. In insulis relegamur. Solet et in insula aliqui deus vester aut nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur consecrantur et numina erunt dicenda supplicia.

[6] Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! Infrendite, inspumate! Idem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra superstitione perorantem <non> reprehendistis. [7] Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.

 

 

Capitulum XIII.

 

[1] «Sed nobis dei sunt», inquis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, illuditis? [2] Recognoscite, si mentior. Primo qui, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione. [3] Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam, ut supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat, quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset.

[4] Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando venditando demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. [5] Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur. [6] Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero, qui magis tributarii, magis sancti; immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur: Circuit cauponas religio mendicans; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri. Non licet deos gratis nosse; venales sunt.

[7] Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris conferatis? Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis; ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iovis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex mortuis apparet. [8] Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dei vestri, immo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. [9] Sed cum Larentinam publicum scortum (velim saltim Laidem aut Phrynem), inter Iunones et Cereres et Dianas adoratis; cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis; cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis, licet non nobiliores dei veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit.

 

 

Capitulum XIV.

 

[1] Volo et ritus vestros recensere. Non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius imponitis; laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis. [2] Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria! Deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet; [3] Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum; Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iam pridem amicarum. [4] Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit; ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat. [5] Est et ille de lyricis, Pindarum dico, qui Aesculapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem! [6] Haec neque vera prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur. [7] Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat. «Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat.» Plane olim, id est semper, veritas odio est. [8] Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddit. [9] Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus cynicus Varro trecentos Ioves, sive Iu<p>piteros dicendos, sine capitibus introducit.

 

 

Capitulum XV.

 

[1] Cetera lasciviae ingenia etiam voluptatibus vestris per deorum dedecus operantur. Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis: «moechum Anubin» et «masculum Lunam» et «Dianam flagellatam» et «Iovis mortui testamentum recitatum» et «tres Hercules famelicos irrisos». [2] Sed et histrionum litterae omnem foeditatem eorum designant. Luget Sol filium de caelo iactatum laetantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem Venerem Minervam a pastore iudicari. [3] Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod corpus impurum et ad istam artem effeminatione productum Minervam aliquam vel Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur laudantibus vobis?

[4] Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri, argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt. [5] Vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunta, et qui vivus ardebat, Herculem induerat. Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem; vidimus et Iovis fratrem gladiatorum cadavera cum malleo deducentem. [6] Singula ista quaeque adhuc investigare quis posset, si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum, qui eiusmodi factitant, quam eorum, quibus factitant.

[7] Sed ludicra ista sint! Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de vestris semper apprehenduntur; Christiani enim templa nec interdiu norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.

[8] Quid ergo colunt qui talia non colunt? Iam quidem intellegi subiacet veritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo, in quo errasse se recognoscendo cessaverunt. Hoc prius capite et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.

 

 

Capitulum XVI.

 

[1] Nam, ut et quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit. [2] Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae, in locis aquarum egentissimis cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fonti[bu]s usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. [3] Atque ita inde praesumptum opinor nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem Historia refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum. [4] Et utique, si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros quamquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum; etiam conspectus ceterorum velo oppanso interdicebatur. [5] Vos tamen non negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis. Hoc forsitan improbamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.

[6] Sed et qui crucis nos religiosos putat consecraneus erit noster. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, cum materiae qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia[m], quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostat? [7] Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci. Sed et Victorias adoratis in tropaeis, cum cruces intestina sint tropaeorum. [8] Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit. Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; siphara illa vexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam: Noluistis incultas et nudas cruces consecrare.

[9] Alii plane humanius et versimulius solem credunt deum nostrum. Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus habentes ipsum ubique in suo clipeo. [10] Denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad orientis regionem precari. Sed et plerique vestrum affectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis. [11] Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni otio et victui decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant.

[12] Sed nova iam dei nostri in ista proxime civitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit cum eiusmodi inscriptione: «Deus Christianorum ὀνοκοίτης». Is erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus. Risimus et nomen et formam. [13] Sed illi debebant adorare statim biforme numen, quia et canino et leonino capite commixtos et de capro et de ariete cornutos et a lumbis hircos et a cruribus serpentes et planta vel tergo alites deos receperunt.

[14] Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia conversi iam ad demonstrationem religionis nostrae repurgabimus.

 

 

Capitulum XVII.

 

[1] Quod colimus deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum corporum spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt. [2] Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur; ideo verus et tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis, quibus occupatur, et manibus, quibus contaminatur, et sensibus, quibus invenitur; quod vero inmensum est, soli sibi notum est. [3] Hoc est, quod deum aestimari facit, dum aestimari non capit; ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt.

[4] Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? [5] Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valitudine, et sanitatem suam patitur, «deum» nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus. «Deus bonus et magnus» et «quod deus dederit» omnium vox est. [6] Iudicem quoque contestatur illum: «Deus videt» et «deo commendo» et «deus mihi reddet». O testimonium animae naturaliter Christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem dei vivi; ab illo, et inde descendit.

 

 

Capitulum XVIII.

 

[1] Sed quo plenius et impressius tam ipsum quam dispositiones eius et voluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui velit de deo inquirere et inquisito invenire et invento credere et credito deservire. [2] Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit – hic enim est verus Prometheus –, qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit, [3] exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et deser[i]tis et observatis his praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem. [4] Haec et nos risimus aliquando. De vestris sumus: Fiunt, non nascuntur Christiani.

[5] Quos diximus praedicatores prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes, quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri<i> Phalerei, grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant. [6] Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc Iudaei; igitur et litterae Hebraeae et eloquium. [7] Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit. Affirmavit haec vobis etiam Aristaeus. [8] Ita in Graecum stilum exaperta monumenta reliquit; hodie apud Serapeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis exhibentur. [9] Sed et Iudaei palam lectitant. Vectigalis libertas; vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inveniet deum; qui etiam studuerit intellegere, cogetur et credere.

 

 

Capitulum XIX.

 

[1] Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat; apud vos quoque religionis est instar fidem de temporibus adserere. *) [2] Omnes itaque substantias omnesque materias origines ordines venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et – puto adhuc minus dicimus – ipsos, inquam, deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam nostri. [3] Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est; quadringentis paene annis – nam et septem minus – Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit; mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. [4] Ceteri quoque prophetae etsi Moysi postumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores reprehenduntur primoribus vestris sapientibus et legiferis et historicis?

[5] Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis cum digitorum supputariis gesticulis adsidendum est; reseranda antiquissimarum etiam gentium archiva, Aegyptiorum Chaldaeorum Phoenicum; [6] advocandi municipes eorum, per quos notitia subministrata est, ali[o]qui[n] Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri[i] rex; sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et, si quis istos aut probat aut revincit, Iudaeus Iosephus, antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex; [7] Graecorum etiam censuales conferendi, et quae quando sint gesta, [a]ut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri; peregrinandum est in historias et litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, cum per quae probari possint, adspersimus. [8] Verum differre praestat, vel ne minus persequamur festinando vel diutius evagemur persequendo.

 

 

Capitulum XX.

 

[1] Plus iam offerimus pro ista dilatione: Maiestatem scripturarum, si non vetustate divinas probamus, si dubitatur antiquitas. Nec hoc tardius aut aliunde discendum; coram sunt quae docebunt: Mundus et saeculum et exitus. [2] Quicquid agitur, praenuntiabatur; quicquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna compulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, [3] quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis. [4] Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, iam scilicet probatorum, quia cum illis, quae cottidie probantur, praedicebantur: Eaedem voces sonant, eaedem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti; [5] apud homines, si forte, distinguitur, dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illi per duos gradus credere?

 

 

Capitulum XXI.

 

[1] Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, [2] vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem deo manciparemur. [3] Sed et vulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei indicaverunt: quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.

[4] Totum Iudaeis erat apud deum gratia, ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum. Unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur. [5] Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur. [6] Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi allegeret deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.

[7] Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam venturus a deo praenuntia<ba>tur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur – non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de patris semine. [8] Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum, amatorem in auro conversum Danaidis. Iovis ista sunt numina vestra. [9] Ceterum dei filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam videtur habere, non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur.

[10] Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes λόγον, id est sermonem atque rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit; eundem et fatum vocari et deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. [11] Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti. Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae; nam et deus spiritus. [12] Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur, [ita de spiritu spiritus et de deo deus] ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materia[e] matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris. [13] Ita et quod de deo profectum est, deus et dei filius et unus ambo; ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alter[num], numerum gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. [14] Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa nutritur adolescit affatur docet operatur et Christus est. Recipite interim hanc fabulam – similis est vestris –, dum ostendimus, quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istius [modi] praeministraverint.

[15] Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum eius expectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod iam venisse non credunt. Duobus enim adventibus eius significatis, primo, qui iam expunctus est in humilitate condicionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt. [16] Ne enim intellegerent pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictorum. Ipsi legunt ita scriptum multatos se sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge.

[17] Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur, uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei id est λόγον illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset. [18] Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur, magistri primoresque Iudaeorum ita exasperabantur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem [Iesum] dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos; parum, si non et prophetae retro. [19] Et tamen suffixus multa mortis illius propria ostendit insignia. Nam spiritum cum verbo sponte dimisit praevento carnificis officio. Eodem momento dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt. Et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis. [20] Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. [21] Sed ecce tertia die concussa repente terra et mole revoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est praeterquam exuviae sepulti. [22] Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt. Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. [23] Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.

[24] Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit – sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares. [25] Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.

[26] Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos, quos adoratis. Multum est, si eos adhibeam, ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis. [27] Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert et transferendo iam non colit, quod negavit. [28] Dicimus et palam dicimus et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: «Deum colimus per Christum». Illum hominem putate; per eum et in eo se cognosci et coli deus vult.

[29] Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi deum per hominem Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melamp[h]us Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit. [30] Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qu[i]a iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet. [31] Quaerite igitur, si vera est ista divinitas Christi, si ea est, qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, comperta inprimis illa omni ratione, quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.

 

 

Capitulum XXII.

 

[1] Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est; sciunt daemones philosophi Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? Cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono. [2] Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usu<m> maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem exsecramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit. Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. [3] Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo, quem diximus, principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur. [4] Nunc de operatione eorum satis erit exponere.

Operatio eorum est hominis eversio; sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valitudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. [5] Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit. [6] Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata. [7] Et quae illi accuratior pascua est, quam <ut> hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo [ut] operetur expediam.

[8] Omnis spiritus ales est: hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt. Totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant. Velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum, quae adnuntiant; et sunt plane malorum nonnumquam, bonorum tamen numquam. [9] Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus excerpunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem. [10] In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit, quo supra diximus: momento apud Lydiam fuerat. Habentes de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt, repromittant. [11] Benefici plane et circa curas valitudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria; post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.

[12] Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum et aquam cribro gestatam et navem cingulo promotam et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?

 

 

Capitulum XXIII.

 

[1] Porro si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt, habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt: quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi! [2] Aut si eadem et angeli et daemones operantur, quae et dei vestri, ubi est ergo praecellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est? Non ergo dignius praesumetur ipsos esse, qui se deos faciant, cum eadem edant, quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse? [3] Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis, quos alibi deos non dicitis, ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis pronuntietur in eo, qui genitalia vel lacertos, alia <in eo>, qui sibi gulam prosecat. Compar[a] exitus furoris et una ratio est instigationis.

[4] Sed hactenus verba; iam hinc demonstratio rei ipsius, qua[m] ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliqui ibidem sub tribunalibus vestris, quem daemone agi constet; iussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille tam se daemonem confitebitur de vero quam alibi deum de falso. [5] Aeque producatur aliquis ex his, qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur, qui anhelando praefantur. [6] Ista ipsa Virgo Caelestis, pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius, medicinarum demonstrator, alia die morituris socordio et t<h>anatio et asclepiodoto <vitae> subministrator, nisi se daemones confessi fuerint, Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!

[7] Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est; virtus illi sua adsistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri [dictis non] dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis. [8] Quid autem inici potest adversus id, quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? An ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra; nec divinitas deputanda est, quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis. [9] Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro deis agere respondent? Nam sicut illi, qui dei habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti maiestatem superiorum sine dubio et timendorum. [10] Adeo nulla est divinitas ista, quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis affectaretur in confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse <se> negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas [verum] utrobique.

[11] Iam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem deis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ispi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui[d] sit vere deus, et an ille et an unicus, quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum. [12] Dicent ibidem et quis ille «Christus cum sua fabula», si homo communis condicionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio, et dei filius. [13] Quodcumque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos. [14] Suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent: Renu[nti]ant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.

[15] Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet et de commemoratione eorum, quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur servis dei et Christi. [16] Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes et vobis praesentibus erubescentes. [17] Credite illis, cum verum de se loquuntur, qui mentientibus creditis! Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes quam pro semetipsis negantes. [18] Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere consuerunt; quam plurimum illis credendo in Christo deum credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. [19] Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum. Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque [a] Christianis, fugentur, si illis sub Christiano volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.

 

 

Capitulum XXIV.

 

[1] Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec dei, pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. [2] At e contrario in vos exprobratio resultabit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae irreligiositatis.

[3] Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae [peritiae] maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint, ut Plato Iovem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum; itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici. [4] Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et opera<m> et spem suam transfert nec appellationem dei, ita ut imperatoris, in ali<o> quam principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire? [5] Colat alius deum, alius Iovem; alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei manus; alius (si hoc putatis) nubes numeret orans, alius lacunaria; alius suam animam deo suo voveat, alius hirci. [6] Videte enim, ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem.

[7] Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandi qui aliquem huiusmodi deum occideri<n>t. [8] Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atargatis, ut Arabiae Dusares, ut Norici<s> Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui. Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casi[a]niensium Deluentinus, Narnensium Visidianus, A[e]sculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia; Faliscorum in honore patris Curris et accepit cognomen Iuno. [9] Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos nec Romani habemur, qui non Romanorum deum colimus. [10] Bene quod omnium deus est, cuius, velimus ac nolimus, omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est praeter deum verum, quasi non hic magis omnium sit deus, cuius omnes sumus.

 

 

Capitulum XXV.

 

[1] Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum. [2] Quoniam tamen Romani nominis proprie menti<o> occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant. [3] Scilicet ista merces Romano nomini a Romanis deis pro gratia expensa est: Sterculus et Mutunus et Larentina provexit imperium. Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fa<cgt;tum voluisse quam suae et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse.

[4] Viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiani generis adamavit, vernaculi sui scilicet, adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quo<s> sciebat Graeciam Phrygiae debellatorem subacturos. [5] Itaque maiestatis suae in urbem collatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum M. Aurelio apud Sirmium rei publicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem impurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit. [6] O nuntios tardos, o somniculosa diplomata, quorum vitio excessum imperatoris non ante Cybele cognovit, ne deam talem riderent Christiani!

[7] Sed non statim et Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra[e] praecelleret, quae cineres Iovis texit? [8] Vellet <et> Iuno Punicam urbem «posthabita Samo» dilectam ab Aeneadarum utique gente deleri? Quod sciam:

 

hic illius arma,

hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,

si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

 

Misera illa «coniu<n>x Iovis et soror» adversus fata non valuit! Plane «fato stat Iuppiter ipse». [9] Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis, quantum prostitutissimae lupae La[u]rentinae.

[10] Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem – cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iuppiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum indigitamentis suis. [11] Etiam si qui non regnaverunt, tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.

[12] Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit, age iam, rebus religio profecerit. Nam, etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat. [13] Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de caespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor exil[l]is et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.

[14] Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur. Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum iniuria non est; eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum. [15] Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot <de> deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captivorum deorum. [16] Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari et illis «imperium sine fine» decernunt, quorum magis iniurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur quam frustra coluntur. [17] Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum regna conflata sunt in imperii Romanii summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.

 

 

Capitulum XXVI.

 

[1] Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat; ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat, sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum! [2] Quid erratis? Prior est quibusdam deis suis silvestris Roma; ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret[ur]. Regnaverant et Babylonii ante pontifices et Medi ante quindecimviros et Aegyptii ante Salios et Assyrii ante Lupercos et Amazones ante virgines Vestales. [3] Postremo si Romanae religiones regna praestant, numquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu, Romani, honorastis, numquam dominaturi eius, si deo non deliquisset ultimo in Christum.

 

 

Capitulum XXVII.

 

[1] Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non videamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus, ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione. [2] Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et illaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus. [3] Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi, nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur: [4] Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.

[5] Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen [et] servi metu nonnumquam contumaciam miscent et laedere gestiunt quos alias verentur; odium enim etiam timor spirat, [6] praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. [7] Itaque, cum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo, quod oppugnant et illos numquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.

 

_____________

 

*)  Fragmentum Fuldense:

 

[F1] Auctoritatem litteris praestat antiquitas summa. Primus enim prophetes, Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pul<lu>latione<m> et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est per vaticinationem usque ad suam aetatem, et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo, digestus ab initio, supputationem saeculi praestitit, superior invenitur annis circiter trecentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo<s> transvenisset. [F2] Troiano denique proelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno. Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est Bel[l]um Assyriorum et Saturnum Titanorum reges cum Iove dimicasse, ostenditur Bel[l]um CCCXX et duobus annis Iliacum exitum antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis a deo missa est. [F3] Deinceps multa et alii prophetae, vetustiores litteris vestris; nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis. [F4] Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales, physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum. Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit, non aliter quam prophetae. [F5] Adeo respici potest tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse. Quod prius est, hoc sit semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos habetis: [F6] De sophia amor eius philosophia vocitatus est; de prophetia adfectatio eius poeticam vaticinationem deputavit. Gloriae homines si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt. Etiam fructibus a semine degenerare contigit.

[F7] Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus quam de aetatis annalibus suppetisset. Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositione<s> regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur? [F8] Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam futurorum: Eadem voces praedicaverunt utramque partem, eadem litterae notaverunt. [F9] Unum est tempus apud illas, quod apud nos separari videtur. Ita omnia, quae supersunt, i<a>m probata sunt nobis, quia cum illis, quae probata sunt, tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros, qui vaticinari videbantur, usurpata est, sicut vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.