BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Tertullianus

ca. 160 - post 220

 

Apologeticum

 

Pars VI (cap. XLVI-L)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLVI.

 

[1] Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat; ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma, qua probationem constituimus, de veritate? [2] Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usu[i] iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. «Eadem», inquit, «et philosophi monent atque profitentur, innocentiam iustitiam patientiam sobrietatem pudicitiam.» [3] Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad officia, quae nos non obeuntes periclitamur? [4] Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre compellit? Quin immo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis. Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.

[5] Sed merito; philosophi enim, non Christiani cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni? Cum secundum deos philosophi daemonas deputent. Socratis vox est: «Si daemonium permittat.» Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo, ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro, qui negabat deos esse. [6] In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis. [7] Quam illusores et corruptores inimice philosophi affectant veritatem et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.

[8] Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales, ille princeps physicorum, sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus? [9] Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum, quod in deum quaeritur, re quoque adsignat, licet Plato affirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem. [10] Ceterum si de pudicitia provocemur, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum. Sexum nec femineum mutat Christianus. Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardore[m] subantem; audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse. Christianus uxori suae soli masculus nascitur. [11] Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia adspicere non posset et doleret, si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur. At Christianus salvis oculis feminas non videt; animo adversus libidinem caecus est. [12] Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat; Christianus nec in pauperem superbit. [13] Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem affectant; Christianus vero nec aedilitatem. [14] Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius Lacones emendassent; Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide comparem, Anaxagoras depositum hos<pi>tibus denegavit; Christianus et extra fidelis vocatur. [15] Si de simplicitate consistam, Aristoteles familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit; Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro, regendo potius, adulatur, quam Plato a Dionysio ventris gratia venditatur. [16] Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur, Icthy[di]as, dum civitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo umquam temptavit Christianus.

[17] Sed dicet aliquis etiam de nostris excidere quosdam a regula disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos; philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.

[18] Adeo quid simile philosophus et Christianus, Graeciae discipulus et caeli, famae negotiator et vitae, verborum et factorum operator, et rerum aedificator et destructor, amicus et inimicus erroris, veritatis interpolator et integrator et expressor, et furator eius et custos?

 

 

Capitulum XLVII.

 

[1] Antiquior omnibus veritas, nisi fallor: et hoc mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam voluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem. [2] Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui rigaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos comparent illis. Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico et a Spartiatis et Argivis. [3] Dum ad nostra conantur et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis] offenderunt digestis [ex] pro instituto curiositatis, ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur. [4] Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata nutabat, per quod <in> incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum. [5] Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent. [6] Alii incorporalem adseverant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici; alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et Pythagoras; alius ex igni, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem humanis rebus; [7] positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc; intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo intra id maneat, quod regat. [8] Sic et de ipso mundo, natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit, variant; sic et de animae statu, quam alii divinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt; ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit.

[9] Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt. Ex horum semine etiam nostram hanc noviciolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem. [10] Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis, quae veniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur.

[11] Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum, quia non Christianis. [12] Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. [13] Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt.

[14] Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? Non nisi de nostris sacramentis. Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inveniunt. Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet; numquam enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.

 

 

Capitulum XLVIII.

 

[1] Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget? Etiam ab animalibus abstinendum propterea persuasum quis habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet? At enim Christianus si de homine hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis nec saltem coetibus a populo exigetur.

[2] Si quaecumque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum in corpora, cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui: Id esse, quod fuerat? Iam non ipsae sunt, quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non erant, nisi desinant esse quod fuerant. [3] Multis etiam locis ex otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restau[ra]retur condicionem, etsi non effigiem. [4] Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse, qui fuerat, exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et, quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt.

[5] «Sed quomodo», inquis, «dissoluta materia exhiberi potest?» Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita, quid fueris antequam esses. Utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? [6] Quid novi tibi eveniet? Qui non eras, factus es; cum iterum non eris, fies. Redde, si potes, rationem qua factus es, et tunc require, qua fies! Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod numquam fuisti aliquando.

[7] Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo, quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis imposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis. [8] Lux cottidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt; fructus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt; omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur. [9] Tu homo, tantum nomen, si intellegas te, vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum, cuius et totum.

[10] «Ergo», inquitis, «semper moriendum erit et semper resurgendum?» Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit quam praedicavit. [11] Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent, ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte, eadem aevum quoque ita destinata <et> distincta conditione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.

[12] Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum, quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam aeternitatis perpetuitatem. [13] Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius divina[m] scilicet, subministrationem incorruptibilitatis. [14] Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est, qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat. [15] Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis: Montes uruntur et durant. Quid nocentes et dei hostes?

 

 

Capitulum XLIX.

 

[1] Hae<c> sunt, quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in philosophis et in poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos inepti; illi honorandi, nos irridendi, immo eo amplius et puniendi. [2] Falsa nunc sint quae tuentur et merito praesumptio, attamen necessaria; inepta, attamen utilia, siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici nec inepta haberi quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt. In vobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt. [3] Certe, etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia. Nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis.

[4] De qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur;
quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium. [5] Certe, si velim, Christianus sum. Tunc ergo me damnabis, si damnari velim. Cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, iam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet. [6] Proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari quam a deo excidere. Contra illi, qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.

 

 

Capitulum L.

 

[1] «Ergo», inquitis, «cur querimini, quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis?» Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum miles. Nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse; [2] tamen et proeliatur omnibus viribus et vincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere. Ea victoria habet et gloriam placendi deo et praedam vivendi in aeternum. [3] Sed obducimur. Certe, cum obtinuimus. Ergo vicimus, cum occidimur, denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur, hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.

[4] Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio atque perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt. [5] Mucius dexteram suam libens in ara reliquit: O sublimitas animi! Empedocles totum sese [Atheniensium] Aetnaeis incendiis donavit: O vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo [se] secundum matrimonium dedit: O praeconium castitatis! [6] Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: O virum fortem et in captivitate victorem! Anaxarchus cum in exitum ptisanae pilo contunderetur: «Tunde, tunde», aiebat, «Anaxarchi follem; Anaxarchum enim non tundis!» O philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur! [7] Omitto eos, qui cum gladio proprio vel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. [8] Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspellit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset. [9] Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset: «Contemptum mortis», impassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt, quantum sanguinis fuderint.

[10] O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nec persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro deo non licet! [11] Et tamen illis omnibus et statuas defunditis et imagines inscribitis et titulos inciditis in aeternitatem. Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est!

[12] Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati deus patitur. Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari. [13] Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra; illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quotiens metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum. [14] Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus; nec tamen tantos inveniunt verba discipulos, quantos Christiani factis docendo. [15] Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum, quid intus in re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? [16] Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus. Ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a deo absolvimur.