BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum V

 

 

1.

Et quoniam nobis iter sic erat, ut per ualle illa media, qua tenditur per longum, iremus, id est illa ualle, quam superius dixi, ubi sederant filii Israhel, dum Moyses ascenderet in montem Dei et descenderet: itaque ergo singula, quem ad modum uenimus per ipsam totam uallem, semper nobis sancti illi loca demonstrabant.

2.

Nam in primo capite ipsius uallis, ubi manseramus et uideramus rubum illum, de quo locutus est Deus sancto Moysi in igne, uideramus etiam et illum locum, in quo steterat ante rubum sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: «Solue corrigiam calciamenti tui; locus enim, in quo stas, terra sancta est.» (Exod. 3, 5)

3.

Ac sic ergo cetera loca, quemadmodum profecti sumus de rubo, semper nobis ceperunt ostendere. Nam et monstrauerunt locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus, quibus Moyses fuit in montem. Monstrauerunt etiam locum, ubi factus est uitulus ille; nam in eo loco fixus est usque in hodie lapis grandis (cf. Exod. 32, 4).

4.

Nos etiam, quemadmodum ibamus, de contra uidebamus summitatem montis, que inspiciebat super ipsa ualle tota, de quo loco sanctus Moyses uidit filios Israhel habentes choros his diebus, qua fecerant uitulum.

5.

Ostenderunt etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus Moyses cum Iesu filio Naue ad quem petram iratus fregit tabulas, quas afferebat (cf. Exod. 32, 19). Ostenderunt etiam, quemadmodum per ipsam uallem unusquisque eorum abitationes habuerant, de quibus abitationibus usque in hodie adhuc fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapide girata. Ostenderunt etiam locum, ubi filios Israhel iussit currere sanctus Moyses de porta in porta, regressus a[d] monte[m] (cf. Exod. 32, 27).

6.

Item ostenderunt nobis locum, ubi incensus est uitulus ipse iubente sancto Moyse, quem {36} fecerat eis Aaron (cf. Exod. 32, 26).

7.

Item ostenderunt torrentem illum, de quo po[r]tauit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum est in Exodo (cf. Exod. 17, 5/6). Ostenderunt etiam nobis locum, ubi de spiritu Moysi acceperunt septuaginta uiri (cf. Num. 11, 25). Item ostenderunt locum, ubi filii Israhel habuerunt concupiscentiam escarum (cf. Num. 11, 4). Nam ostenderunt nobis etiam et illum locum, qui appellatus est incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum, tunc qua orante sancto Moyse cessauit ignis (cf. Num. 11, 1-3).

8.

Ostenderunt etiam et illum locum, ubi eis pluit manna et coturnices (cf. Exod. 16, 13/14). Ac sic ergo singula, quecumque scripta sunt in libris sanctis Moysi facta fuisse in eo loco, id est in ea ualle, quam dixi subiacere monti Dei, id est sancto Syna, ostensa sunt nobis. Quae quidem omnia singulatim scribere satis fuit, quia nec retineri poterant tanta; sed cum leget affectio uestra libros sanctos Moysi, omnia diligentius peruidet, quae ibi facta sunt.

9.

Haec est ergo uallis, ubi celebrata est pascha completo anno profectionis filiorum Israhel de terra Egypti (cf. Num. 9, 1-5), quoniam in ipsa ualle <filii> Israhel commorati sunt aliquandiu, id est donec sanctus Moyses ascenderet in montem Dei et descenderet primum et iterato, et denuo tandiu ibi inmorati sunt, donec fieret tabernaculum et singula, quae ostensa sunt in montem Dei. Nam ostensus est nobis et ille locus, in quo confixum <a> Moyse est primitus tabernaculum et perfecta sunt singula, quae iusserat Deus in montem Moysi, ut fierent (cf. Exod. 40, 17).

10.

Vidimus etiam in extrema iam ualle ipsa memorias concupiscentiae (cf. Num. 11, 34), in eo tamen loco, in quo denuo reuersi sumus ad iter nostrum, hoc est ubi exeuntes de ualle illa grande reingressi sumus uia, qua ueneramus, inter montes illos, quos superius dixeram. Nam etiam ipsa die accessimus et ad ceteros monachos ualde sanctos, qui tamen pro etate aut inbecillitate occurrere in monte Dei ad oblationem faciendam non poterant; qui tamen nos dignati sunt in monasteriis suis aduenientes ualde humane suscipere.

11.

Ac sic ergo uisa loca sancta omnia, quae desiderauimus, nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant eundo uel redeundo ad montem Dei, visis etiam et sanctis uiris, qui ibi commorabantur, in nomine Dei regressi sumus in Faran.

12.

Et licet semper Deo in omnibus gratias agere debeam, non dicam in his tantis et talibus, quae circa me conferre dignatus est indignam et non merentem, ut perambularem omnia loca, quae mei meriti non erant: tamen etiam et illis omnibus sanctis nec sufficio gratias agere, qui meam paruitatem dignabantur in suis monasteriis libenti animo suscipere uel certe per omnia loca {37} deducere, quae ego semper iuxta scripturas sanctas requirebam. Plurimi autem ex ipsis sanctis, qui in montem Dei uel circa ipsum montem commorabantur, dignati sunt nos usque in Faran deducere, qui tamen fortiori corpore erant.