BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIII

 

1.

Nam proficiscens de Tharso perueni ad quandam ciuitatem supra mare adhuc Ciliciae, quae appellatur Pompeiopolim. Et inde, iam ingressa fines Hisauriae mansi in ciuitate, quae appellatur Corico. Ac tertia die perueni ad ciuitatem, quae appellatur Seleucia Hisauriae. Ubi cum peruenissem, fui ad episcopum uere sanctum ex monacho, uidi etiam ibi ecclesiam ualde pulchram in eadem ciuitate.

2.

Et quoniam inde ad sanctam Teclam, qui locus est ultra ciuitatem in colle sed plano, habebat de ciuitate forsitan mille quingentos passus, malui ergo perexire illuc, ut statiua, quam factura eram, ibi facerem. Ibi autem ad sanctam ecclesiam nichil aliud est nisi monasteria sine numero uirorum ac mulierum.

3.

Nam inueni ibi aliquam amicissimam michi, et cui omnes in oriente testimonium ferebant uitae ipsius, sancta diaconissa nomine Marthana, quam ego aput Ierusolimam noueram, ubi illa gratia orationis ascenderat; haec autem monasteria aputactitum seu uirginum regebat. Quae me cum uidisset, quod gaudium illius uel meum esse potuerit, nunquid uel scribere possum?

4.

Sed ut redeam ad rem, monasteria ergo plurima sunt ibi per ipsum collem et in medio murus ingens, qui includet ecclesiam, in qua est martyrium, quod martyrium satis pulchrum est. Propterea autem murus missus est ad custodiendam ecclesiam propter Hisauros, quia satis mali sunt et frequenter latrunculantur, ne forte conentur aliquid facere circa monasterium, quod ibi est deputatum.

5.

Ibi ergo cum uenissem in nomine Dei, facta oratione ad martyrium nec non etiam et lecto omni actu[s] sanctae Teclae, gratias Christo Deo nostro egi infinitas, qui mihi dignatus est indignae et non merenti in omnibus desideria complere.

6.

Ac sic ergo facto ibi biduo, {55} uisis etiam sanctis monachis uel aputactitis, tam uiris quam feminis, qui ibi erant, et facta oratione et communione reuersa sum Tharso ad iter meum, ubi facta statiua, triduana in nomine Dei profecta sum inde iter meum. Ac sic perueniens eadem die ad mansionem, quae appellatur Mansocrenas, quae est sub monte Tauro, ibi mansi.

 

 

7.

Et inde alia die subiens montem Taurum et faciens iter iam notum per singulas prouincias, quas eundo transiueram, id est Cappadociam, Galatiam et Bithyniam, perueni Calcedona, ubi propter famosissimum martyrium sanctae Eufimiae ab olim michi notum iam, quod ibi est, mansi loco.

8.

Ac sic ergo alia die transiens mare perueni Constantinopolim, agens Christo Deo nostro gratias, quod michi indignae et non merenti praestare dignatus est tantam gratiam, id est ut non solum uoluntatem eundi, sed et facultatem perambulandi quae desiderabam dignatus fuerat praestare et reuertendi denuo Constantinopolim.

9.

Ubi cum uenissem, per singulas ecclesias uel apostolos nec non et per singula martyria, quae ibi plurima sunt, non cessabam Deo nostro Iesu gratias agere, qui ita super me misericordiam suam praestare dignatus fuerat.

10.

De quo loco, domnae, lumen meum, cum haec ad uestram affectionem darem, iam propositi erat in nomine Christi Dei nostri ad Asiam accedendi, id est Efesum, propter martyrium sancti et beati apostoli Iohannis gratia orationis. Si autem et post hoc in corpo<re> fuero, si qua praeterea loca cognoscere potuero, aut ipsa praesens, si Deus fuerit praestare dignatus, uestrae affectioni referam aut certe, si aliud animo sederit, scriptis nuntiabo. Vos tantum, dominae, lumen meum, memores mei esse dignamini, siue in corpore siue iam extra corpus fuero (cf. II Cor. 12, 3).