B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X X X I I

_________________________________________________

XXXII
1 2 3 4 

gallice    1    app. 1
1 Aetoli, qui Antiochum in bella Romana inpulerant, uicto eodem soli aduersus Romanos et uiribus inpares et omni auxilio destituti remanserunt ; 2 nec multo post uicti libertatem, quam inlibatam aduersus dominationem Atheniensium Spartanorumque inter tot Graeciae ciuitates soli retinuerant, amiserunt. 3 Quae condicio tante amarior illis quanto serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Persarum opibus domesticis uiribus restiterint, quibus Gallorum uiolentiam Asiae Italiaeque terribilem Delphico bello fregerint ; quae gloriosa recordatio maius desiderium libertatis augebat. 4 Dum haec aguntur, medio tempore inter Messenios et Achaeos de principatu primo dissensio, mox bellum ortum est. 5 In eo nobilis Achaeorum imperator Philopoemen capitur, non quia pugnando uitae pepercerit, sed dum suos in proelium reuocat, in transitu fossae equo praecipitatus a multitudine hostium oppressus est. 6 Quem iacentem Messenii seu metu uirtutis seu uerecundia dignitatis interficere ausi non fuerunt. 7 Itaque laeti uelut in illo omne bellum confecissent, captiuum per uniuersam ciuitatem in modum triumphi circumduxerunt effuso obuiam populo ac si suus, non hostium imperator aduentaret, nec uictorem Achaei auidius uidissent, quam uictum hostes uiderunt. 8 Igitur eundem in theatrum duci iusserunt ut omnes contuerentur quem potuisse capi incredibile singulis uidebatur. 9 Inde in carcerem ducto uerecundia magnitudinis eius uenenum dedere, quod ille laetus, ac si uicisset, accepit, quaesito prius an Lycortas, praefectus Achaeorum, quem secundum a se esse scientia militari sciebat, incolumis effugisset. Quem ut accepit euasisse, non in totum dicens male consultum Achaeis expirauit. 10 Nec multo post reparato bello Messenii uincuntur poenasque interfecti Philopoemenis rependerunt.
 
gallice    2    app. 2
1 Interea in Syria rex Antiochus, cum graui tributo pacis a Romanis uictus oneratus esset, seu inopia pecuniae conpulsus seu auaritia sollicitatus, qui sperabat se sub specie tributariae necessitatis excusatius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte templum Elymaei Iouis adgreditur. 2 Qua re prodita concursu incolarum cum omni milite interficitur. 3 Romae, cum multae Graeciae ciuitates questum de iniuriis Philippi, regis Macedonum, uenissent et disceptatio in senatu inter Demetrium, Philippi filium, quem pater ad satisfaciendum senatui miserat, et legatos ciuitatium esset, turba querelarum confusus adulescens repente obticuit. 4 Tunc senatus uerecundia eius motus, quae probata etiam antea, cum obses Romae esset, omnibus fuerat, causam illi donauit. Atque ita modestia sua Demetrius ueniam patri, non iure defensionis, sed patrocinio pudoris obtinuit, 5 quod ipsum decreto senatus significatum est, ut appareret non tam absolutum regem, quam donatum filio patrem. 6 Quae res Demetrio non gratiam legationis, sed odium obtrectationis conparauit. 7 Nam et apud fratrem Persen aemulatio illi inuidiam contraxit, et apud patrem nota absolutionis causa offensae fuit, indignante Philippo plus momenti apud senatum personam filii quam auctoritatem patris ac dignitatem regiae maiestatis habuisse. 8 Igitur Perseus perspecta patris aegritudine cotidie absentem Demetrium apud eum criminari et primo inuisum, post etiam suspectum reddere ; nunc amicitiam Romanorum, nunc proditionem patris ei obiectare. 9 Ad postremum insidias sibi ab eo paratas confingit, ad cuius rei probationem inmittit indices, testes subornat et facinus, quod obicit, admittit. 10 Quibus rebus conpulso ad parricidium patre funestam omnem regiam facit.
 
gallice    3    app. 3
1 Occiso Demetrio sublatoque aemulo non neglegentior tantum Perseus in patrem, uerum etiam contumacior erat, nec heredem regni, sed regem gerebat. 2 His rebus offensus Philippus inpatientius in dies mortem Demetrii dolebat, tunc et insidiis circumuentum suspicari, testes indicesque torquere. 3 Atque ita cognita fraude non minus scelere Persei quam innoxia Demetrii morte cruciabatur, peregissetque ultionem, nisi morte praeuentus fuisset. 4 Nam breui post tempore morbo ex aegritudine contracto decessit, relicto magno belli apparatu aduersus Romanos, quo postea Perseus usus est. 5 Nam et Gallos Scordiscos ad belli societatem perpulerat, fecissetque Romanis graue bellum nisi decessisset. 6 Namque Galli bello aduersus Delphos infeliciter gesto, in quo maiorem uim numinis quam hostium senserant, amisso Brenno duce pars in Asiam, pars in Thraciam extorres fugerant. 7 Inde, per eadem uestigia qua uenerant, antiquam patriam repetiuere. 8 Ex his manus quaedam in confluente Danuuii et Saui consedit Scordiscosque se appellari uoluit. 9 Tectosagi autem cum in antiquam patriam Tolosam uenissent conprehensique pestifera lue essent, non prius sanitatem recuperauere quam, aruspicum responsis moniti, aurum argentumque bellis sacrilegiisque quaesitum in Tolosensem lacum mergerent ; 10 quod omne magno post tempore Caepio, Romanus consul, abstulit. Fuere autem argenti pondo centum decem milia, auri pondo quinquies decies centum milia. 11 Quod sacrilegium causa excidii Caepioni exercituique eius postea fuit. Romanos quoque Cimbrici belli tumultus uelut ultor sacrae pecuniae insecutus est. 12 Ex gente Tectosagorum non mediocris populus praedae dulcedine Illyricum repetiuit spoliatisque Histris in Pannonia consedit. 13 Histrorum gentem fama est originem a Colchis ducere, missis ab Aeëta rege ad Argonautas, raptores filiae, persequendos ; 14 qui ut a Ponto intrauerunt Histrum, alueo Saui fluminis penitus inuecti uestigia Argonautarum insequentes naues suas umeris per iuga montium usque ad litus Adriatici maris transtulerunt, cognito quod Argonautae idem propter magnitudinem nauis priores fecissent ; 15 quos ut auectos Colchi non reppererunt, siue metu regis siue taedio longae nauigationis iuxta Aquileiam consedere Histrique ex uocabulo amnis quo a mari concesserant, appellati. 16 Daci quoque suboles Getarum sunt, qui cum Orole rege aduersus Bastarnas male pugnassent, ob ultionem segnitiae capturi somnum capita loco pedum ponere iussu regis cogebantur ministeriaque uxoribus, quae ipsis ante fieri solebant, facere. Neque haec ante mutata sunt quam ignominiam bello acceptam uirtute delerent.
 
gallice    4    app. 4
1 Igitur Perseus, cum imperio Philippi patris successisset, omnes has gentes aduersus Romanos in societatem belli sollicitabat. 2 Interim inter Prusiam regem, ad quem Hannibal post pacem Antiocho a Romanis datam profugerat, et Eumenen bellum ortum est, quod Prusias Hannibalis fiducia rupto foedere prior intulit. 3 Namque Hannibal, cum ab Antiocho Romani inter ceteras condiciones pacis deditionem eius deposcerent, admonitus a rege in fugam uersus Cretam defertur. 4 Ibi cum diu quietam uitam egisset inuidiosumque se propter nimias opes uideret, amphoras plumbo repletas in templo Dianae, quasi fortunae suae praesidia, deponit 5 atque ideo nihil de illo sollicita ciuitate, quoniam uelut pignus opes eius tenebat, ad Prusiam contendit, auro suo in statuis, quas secum portabat, infuso, ne conspectae opes uitae nocerent. 6 Dein cum Prusias terrestri bello ab Eumene uictus esset et proelium in mare transtulisset, Hannibal nouo commento auctor uictoriae fuit ; quippe omne serpentium genus in fictiles lagoenas coici iussit medioque proelio in naues hostium mittit. 7 Id primum Ponticis ridiculum uisum fictilibus dimicare, qui ferro nequeant. Sed ubi serpentibus coepere naues repleri ancipiti periculo circumuenti hosti uictoriam cesserunt. 8 Quae ubi Romam nuntiata sunt, missi a senatu legati sunt,qui utrumque regem in pacem cogerent Hannibalemque deposcerent. Sed Hannibal re cognita sumpto ueneno legationem morte praeuenit. 9 Insignis hic annus trium toto orbe maximorum imperatorum mortibus fuit, Hannibalis et Philopoemenis et Scipionis Africani. 10 Ex quibus constat Hannibalem nec tum, cum Romano tonantem bello ltalia contremuit, nec cum reuersus Karthaginem summum imperium tenuit, aut cubantem cenasse aut plus quam sextario uini indulsisse 11 pudicitiamque eum tantam inter tot captiuas habuisse, ut in Africa natum quiuis negaret. 12 Moderationis certe eius fuit ut, cum diuersarum gentium exercitus rexerit, neque insidiis suorum militum sit petitus umquam neque fraude proditus, cum utrumque hostes saepe temptassent.

____________


MY O def.
 
      1
2 spartanorumque i CD See. : ispartonorum A et spartanorum GV Gal. et hisparthanorum Q spartanorum p.
3 tantis tpi : antea CD || restiterint (-tuerint G) . . . fregerint tpi Gal. See. ; -terant . . . -gerant CD Rue. || maius secl. Rue. || augebat tpi : facie- CD.
4 achaeos tpi : catheos CD.
5 uitae tpi : -a CD.
6 messenii post quem trans. t See. || fuerunt tpi Gal. See. : sunt CD Rue.
7 laeti om. t || uelut in illo tpi : ueluti nil CD.
9 inde in tpi : dein C1 dein in C2 D || dedere i CD Rue. : -runt tp Gal. See.
10 rependerunt i CD Rue. : pep- ti Gal. See.
 
      2
1 qui t See. : quia p Rue. Gal. qua i CD || elymaei edd. : didimei tp didymei i elymei Ct. helymei Cs.l. D.
2 qua re tpi : -ae res CD || incolarum pi CD : insularum t || milite CD : -tia tpi.
4 tunc tpi : cum CD.
5 ipsum tpi Gal. See. : -sud CD -so Rue. || appareret tpi : appareat CD.
6 conparauit - 7 absolutionis om. t.
7 persen CD Gal. Rue. : -seum pi See. || nota absolutionis pi : non tam absolutio quam C nota absolutio quasi D || patris ac dignitatem om. CD.
8 patris - et om. CD || post tpi : -tea CD.
9 patris egritudinem cotidie ad demetrium et apud eum criminari ante inmittit add. CD.
 
      3
2 tunc et insidiis tpi : insidiisque CD || suspicari tpi : -ans CD.
3 innoxia tp CD Gal. See. : -xii i Rue. || cruciabatur ti PZ : trucidab- CD om. X || peregissetque - morte om. X.
5 post perpulerat *** sign. Rue. || nisi tpi : ni CD.
9 lue essent tpi : lues sed CD.
10 caepio tpi : sc- CD.
11 romanos tpi : -nis CD.
13 raptores G2 VQ pi CD Rue. See. : -em AG1 -emque Gal.
15 a mari concesserant tpi Gal. See. : a marchicon cesserant CD a mari recesserant Rue.
16 ob pi CD Rue. : ad t Gal. See.
 
      4
3 deposcerent CD Rue. Gal. : p- tpi See.
4 ibi tpi : ubi CD.
5 atque ideo tpi : cumque CD || in om. tp See.
6 ab eumene post uictus trans. CD || et proelium ti : proelium p proeliumque CD || transtulisset tpi : transposui- CD || hannibal nouo tpi : et h. cum n. CD.
7 cesserunt tpi Gal. See. : concessere CD concesserunt Rue.
10 tonantem W Gal. See. : -e Rue. ex uet. ed. || annibal post reuersus add. CD || aut ante cubantem om. CD.
11 quiuis tpi : quis CD.
12 eius ante certe trans. CD || hostes saepe temptassent tpi : -tis se pertemptasset.