B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


P r a e f a t i o

_________________________________________________
 

gallice     1 Cum multi ex Romanis etiam consularis dignitatis uiri res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam contulissent, seu aemulatione gloriae siue uarietate et nouitate operis delectatus uir priscae eloquentiae, Trogus Pompeius, Graecas et totius orbis historias Latino sermone conposuit, ut, cum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent : prorsus rem magni et animi et corporis adgressus! app. 1    2 Nam cum plerisque auctoribus singulorum regum uel populorum res gestas scribentibus opus suum ardui laboris uideatur, nonne nobis Pompeius herculea audacia orbem terrarum adgressus uideri debet, cuius libris omnium saeculorum, regum, nationum populorumque res gestae continentur? app. 2     3 Et quae historici Graecorum, prout commodum cuique fuit, inter se gratiose occupauerunt, omissis quae sine fructu erant, ea omnia Pompeius diuisa temporibus et serie rerum digesta conposuit. app. 3      4 Horum igitur quattuor et quadraginta uoluminum — nam totidem edidit —, per otium quo in Vrbe uersabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi, et omissis his, quae nec cognoscendi uoluptate iucunda nec exemplo erant necessaria, breue ueluti florum corpusculum feci ut haberent et qui Graece didicissent, quo admonerentur, et qui non didicissent, quo instruerentur. app. 4    5 Quod ad te non cognoscendi magis quam emendandi causa transmisi, simul ut otii mei, cuius et Cato reddendam operam putat, apud te ratio constaret. app. 5     6 Sufficit enim mihi in tempore iudicium tuum : apud posteros, cum obtrectationis inuidia decesserit, industriae testimonium habituro.

____________
 
MYSC def.

1 et nouitate om. X || historias ante orbis trans. AVQ || † ante corporis sign. Rue.
 
2 opus suum om. D || trogus ante pompeius add. X || herculea tp edd. : periculosa iD.
 
3 historici tpi : -riae D || inter se gratiose i: inter s.ccegregatio A1 inter se delegato otio A2 inter se gregatio G1V1Q inter segregatim G2V2 inter se praegratiosi p inter se gregata Rue. Gal. iter segregatim See. || quoque ante quae add. D  || ea om. G || omnia tpi : -ibus D.
 
4 uoluptate VQ pi D : -untate AG || nec exemplo om. iD   || erant om. i  || necessaria  — ueluti om. i|| quo — et qui om. AG.
 
5 tam add. tp Rue. See. || ut otii iD Rue.  : ut et otii t OPXT Gal. See. et otii Z || et cato ti : cato D om. p || † post reddendam sign. Rue. || operam tp EFL D  : rationem F || putat tiD  : -as p  || apud te ratio p : te ratione AEL te ratio G iteratio V intentio Q opera apud te F apud te rationes D || constaret tp : -ent iD .