B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelii Augustini
de civitate Dei
     
   



breviculus
liber I




praefatio
de suscepti operis consilio et argumento.

caput I
de adversariis nominis Christi, quibus in vastatione Urbis propter Christum barbari pepercerunt.

caput II
quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut victores propter deos eorum, quos vicerunt, parcerent victis.

caput III
quam inprudenter Romani deos Penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos.

caput IV
de asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt.

caput V
de generali consuetudine hostium victas civitates evertentium quid Cato senserit.

caput VI
quod ne Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.

caput VII
quod in eversione Urbis, quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Christi.

caput VIII
de commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.

caput IX
de causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.

caput X
quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.

caput XI
de fine temporalis vitae sive longioris sive brevioris.

caput XII
de sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit.

caput XIII
quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.

caput I
de captiuitate sanctorum, quibus numquam diuina solacia defuerunt.

caput I
de Regulo, in quo captiuitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.

caput I
an stupris, quae etiam sacrarum forte uirginum est passa captiuitas, contaminari potuerit uirtus animi sine uoluntatis adsensu.

caput I
de morte uoluntaria ob metum poenae siue dedecoris.

caput I
de aliena uiolentaque libidine, quam in oppresso corpore mens inuita perpetitur.

caput I
de Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum peremit.

caput I
nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat.

caput I
de interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.

caput I
an umquam possit mors uoluntaria ad magnitudinem animi pertinere.

caput I
quale exemplum sit Catonis, qui se uictoriam Caesaris non ferens interemit.

caput I
quod in ea uirtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.

caput I
quod peccatum non per peccatum debeat declinari.

caput I
de his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.

caput I
an propter declinationem peccati mors spontanea adpetenda sit.

caput I
quo iudicio dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.

caput I
quid familia Christi respondere debeat infidelibus, cum exprobrant, quod eam a furore hostium non liberauerit Christus.

caput I
quam pudendis prosperitatibus afluere uelint, qui de Christianis temporibus conqueruntur.

caput I
quibus uitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.

caput I
de scaenicorum institutione ludorum.

caput I
de uitiis Romanorum, quos patriae non correxit euersio.

caput I
de clementia dei, quae urbis excidium temperauit.

caput I
de latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis.

caput I
de quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.